From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #217

Study this Passage

  
/ 340  
  

217. Nunc tria illa momenta per se illustranda sunt. PRIMO. Quod honores et opes sint benedictiones, et quod sint maledictiones: communis experientia testatur, quod tam pii quam impii, sive tam justi quam injusti, hoc est, tam boni quam mali, in dignitatibus et opibus sint; et tamen a nemine negari potest, quin impii et injusti, hoc est, mali in infernum veniant, ac pii et justi, hoc est, boni in coelum: quoniam hoc verum est, sequitur quod dignitates et divitiae, seu honores et opes, sint vel benedictiones vel maledictiones, et quod apud bonos sint benedictiones, et quod apud malos sint maledictiones. In Opere de COELO ET INFERNO 357-365 Londini, anno 1758, edito, ostensum est, quod tam divites quam pauperes, et tam magni quam parvi, in Coelo sint, et quoque in inferno; ex quo patet, quod dignitates et divitiae apud illos qui in coelo sunt, in mundo fuerint benedictiones, et quod apud illos qui in inferno sunt, in mundo fuerint maledictiones.

[2] Unde autem est, quod sint benedictiones, et unde est quod sint maledictiones, quisque potest, si modo aliquid de ea re ex ratione cogitat, scire; quod nempe sint benedictiones apud illos, qui non cor in illis ponunt, et quod sint maledictiones apud illos qui cor in illis ponunt; cor ponere in illis, est se amare in illis, et cor non ponere in illis, est usus et non se amare in illis: quid et quale discrimen inter binos illos amores est, supra 215 dictum est: quibus addendum est, quod dignitates et opes quosdam seducant, et quosdam non seducant: seducunt dum excitant amores proprii hominis, qui est amor sui, qui quod sit amor inferni, qui vocatur diabolus, supra etiam dictum est; at non seducunt, dum illum amorem non excitant.

[3] Quod tam mali quam boni evehantur ad honores, et promoveantur ad opes, est quia mali aeque ac boni usus faciunt, sed mali propter honores et lucra suae personae, at boni propter honores et lucra ipsius rei; hi spectant honores et lucra rei, ut causas principales, ac honores et lucra suae personae ut causas instrumentales; mali autem spectant honores et lucra personae ut causas principales, ac honores et lucra rei ut causas instrumentales: sed quis non videt, quod persona, ejus functio et honor, sit propter rem, quam administrat, et non vicissim; quis non videt, quod judex sit propter justitiam, magistratus propter rem communem, et Rex propter regnum, et non vicissim; quare etiam quisque in dignitate et honore, secundum leges regni, est secundum rei dignitatem, in cujus functione est; et quod discrimen sit sicut inter principale et instrumentale. Ille qui honorem rei sibi seu suae personae tribuit, apparet in mundo spirituali, dum id repraesentatur, sicut homo inversus corpore, 1 pedibus sursum et capite deorsum. 2

[4] SECUNDO. Quod dignitates et opes, quando sunt benedictiones, sint spirituales ac aeternae, et quod quando sunt maledictiones, sint temporariae et caducae: dignitates et opes in Coelo sunt sicut in mundo, nam sunt ibi regimina, et inde administrationes et functiones, et quoque sunt negotiationes, et inde opes, quoniam sunt societates et caetus. Universum Coelum distinctum est in bina Regna, quorum unum vocatur Regnum Coeleste, alterum Regnum spirituale, et unumquodvis Regnum in innumeras Societates, majores et minores, quae omnes et in quibus omnes secundum differentias amoris et inde sapientiae, ordinatae sunt, 3 societates Regni coelestis secundum differentias amoris coelestis, qui est amor in Dominum, 4 et societates Regni spiritualis secundum differentias amoris spiritualis, qui est amor erga proximum: quia tales Societates sunt, et omnes qui in illis sunt, fuerunt homines in mundo, et inde apud se retinent amores quos in mundo habuerunt, cum differentia quod illi tunc spirituales sint, et quod ipsae dignitates et opes sint spirituales in Regno Spirituali, ac coelestes in Regno coelesti, 5 consequenter illis dignitates et opes prae aliis sunt, 6 quibus amor et sapientia prae aliis sunt, qui sunt, quibus dignitates et opes fuerunt benedictiones in mundo.

[5] Ex his constare potest, quales sunt dignitates et opes spirituales, quod sint rei et non personae: persona quidem qui in dignitate ibi est, in magnificentia et gloria est, qualis est regum in terris; sed usque non spectant ipsam dignitatem ut aliquid, sed usus, in quorum administratione et functione sunt: recipiunt quidem honores, quisque suae dignitatis, at ipsi non tribuunt sibi illos, sed ipsis usibus; et quia omnes usus sunt a Domino, tribuunt illos Domino, a quo: tales itaque sunt dignitates et opes spirituales, quae aeternae sunt.

[6] Aliter vero fit illis, quibus dignitates et opes in mundo fuerunt maledictiones; hi quia illas sibi tribuerunt, et non usibus, et quia non voluerunt quod usus dominarentur super illos, sed illi super usus, quos reputaverunt ut usus, quantum suo honori et suae gloriae inserviverunt, ideo in inferno sunt, et ibi vilia mancipia, in contemtu et miseria; quare quia dignitates et opes illae pereunt, dicuntur temporariae et caducae. De his et illis ita docet Dominus, "Ne reponite vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea corrumpit, et ubi fures perfodiunt et furantur: recondite autem vobis thesauros in coelo, ubi neque aerugo neque tinea corrumpit, et ubi fures non perfodiunt, neque furantur: nam ubi est thesaurus vester, etiam est cor vestrum," Matthaeus 6:19-21.

[7] TERTIO: Quod dignitates et opes quae sunt maledictiones, respective ad dignitates et opes quae sunt benedictiones, sint sicut non aliquid 7 ad omne, et sicut quod non in se est, ad id quod in se est. Omne quod perit, et non fit aliquid, intus in se non est aliquid; est quidem extus aliquid, imo apparet sicut multum, et quibusdam sicut omne, quamdiu durat, sed non intus in se; est sicut superficies, intra quam non est aliquid; et est sicut persona theatri in regia veste, dum ludus finitur: at quod manet in aeternum, id in se perpetuo est aliquid, ita omne; et quoque Est, quia non desinit esse.

Footnotes:

1. Prima editio: curpore.

2. Prima editio: deorsum,

3. Prima editio: sunt;

4. Prima editio: Dominum;

5. Prima editio: coelesti;

6. illis dignitates et opes prae aliis sunt, ubi in prima editione quod illis dignitates et opes prae aliis sint,

7. Prima editio: alipuid

  
/ 340  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #215

Study this Passage

  
/ 340  
  

215. I. Quod temporaria se referant ad dignitates et divitias, ita ad honores et lucra, in mundo. Sunt multa temporaria, sed usque omnia se referunt ad dignitates et divitias; per temporaria intelliguntur illa quae vel cum tempore pereunt, 1 vel quae cum vita hominis in mundo solum desinunt; per aeterna autem intelliguntur, quae non cum tempore, ita non cum vita in mundo pereunt et desinunt. Quoniam, ut dictum est, omnia temporaria se referunt ad dignitates et divitias, interest scire haec sequentia, nempe, Quid et unde dignitates et divitiae sunt: qualis amor illarum propter illas est, et qualis amor illarum propter usus: quod bini illi amores inter se distincti sint sicut infernum et coelum: quod discrimen illorum amorum aegre ab homine sciatur: sed de singulis his distincte.

[2] PRIMO: Quid et unde dignitates et divitiae; dignitates et divitiae fuerunt prorsus aliae antiquissimis temporibus, quam factae sunt postea successive: 2 dignitates antiquissimis temporibus non aliae fuerunt, quam quales sunt inter parentes et liberos, quae dignitates [liberorum] fuerunt dignitates amoris, plenae respectu et veneratione, non propter nativitatem ex illis, sed propter instructionem et sapientiam ex illis, quae erat 3 altera nativitas, in se spiritualis, quia erat spiritus illorum: haec sola dignitas fuit antiquissimis temporibus, quia tunc habitarunt gentes, familiae, et domus seorsim, et non sub imperiis sicut hodie: paterfamilias erat, apud quem illa dignitas erat: haec tempora a veteribus dicta fuerunt Saecula aurea.

[3] At post illa tempora successive invasit amor dominandi ex solo jucundo amoris illius; et quia tunc simul invasit inimicitia et hostilitas contra illos, qui non se submittere volebant, ex necessitate congregaverunt se gentes, familiae et domus in Caetus, et sibi praefecerunt, quem principio vocabant judicem, et postea principem, et demum regem et imperatorem: et quoque tunc coeperunt se munire per turres, aggeres, et muros. Ex judice, principe, rege ac imperatore, ut a capite in corpus, invasit sicut contagium libido dominandi in plures; inde gradus dignitatum orti sunt, et quoque honores secundum illas; et cum illis amor sui, et fastus propriae prudentiae.

[4] Simile factum est cum amore divitiarum: antiquissimis temporibus, quando gentes et familiae inter se distincte habitabant, non fuit alius amor divitiarum quam quod possiderent necessaria vitae, quae sibi comparaverunt per greges et armenta, perque agros, campos et hortos, ex quibus illis erat victus: inter necessaria vitae illorum, erant etiam domus decorae, omnis generis utensilibus ornatae, et quoque vestes: in studio et opera omnium illorum, fuerunt parentes, liberi, famuli, ancillae, qui in domo.

[5] At postquam amor dominandi invasit, et hanc Rempublicam destruxit, etiam amor possidendi opes ultra necessitates invasit, et crevit in fastigium, ut possidere omnium aliorum opes vellet. Sunt illi bini amores sicut consanguinei, qui enim vult dominari super omnia, vult etiam possidere omnia, nam sic omnes fiunt servi, et illi soli domini: hoc patet manifeste ex illis in Gente pontificia, qui dominatum suum exaltaverunt usque in coelum ad thronum Domini, super quo se posuerunt, quod etiam conquirant totius terrae opes, ac thesauros amplificent absque fine.

[6] SECUNDO: Qualis amor dignitatum et divitiarum propter illas est: et qualis amor dignitatum et divitiarum propter usus est: amor dignitatum et honorum propter dignitates et honores, est amor sui, proprie amor dominandi ex amore sui, ac amor divitiarum et opum propter divitias et opes, est amor mundi, proprie amor possidendi aliorum bona quacunque arte: amor autem dignitatum et divitiarum propter usus, est amor usuum, qui idem est cum amore proximi, nam id propter quod homo agit, est finis a quo, et est primum seu primarium, et reliqua sunt media et sunt secundaria.

[7] Quod ad amorem dignitatum et honorum propter illas, qui idem est cum amore sui, proprie cum amore dominandi ex amore sui, est amor proprii, et proprium hominis est omne malum; inde est, quod dicatur quod homo nascatur in omne malum, et quod haereditarium ejus non sit nisi quam malum; haereditarium hominis est proprium ejus, in quo est, et in quod venit per amorem sui, et praecipue per amorem dominandi ex amore sui; nam homo, qui in illo amore est, non spectat nisi semet, et sic in proprium suum immergit suas cogitationes et affectiones: inde est, quod amori sui insit amor malefaciendi; causa est, quia non amat proximum, sed se solum; et qui se solum amat, non videt alios quam extra se, vel sicut viles, vel sicut nihili, quos contemnit prae se, quibus inferre malum nihili 4 pendit:

[8] ex eo est, quod qui 5 in amore dominandi ex amore sui est, nihili pendat proximum 6 defraudare, cum ejus uxore adulterari, illum blasphemare, vindictam contra illum usque ad necem spirare, in illum saevire, et similia alia: hoc trahit homo ex eo, quod ipse diabolus non aliud sit, quam amor dominandi ex amore sui, cum quo conjunctus est, et a quo ducitur; et qui ducitur a diabolo, hoc est, inferno, ducitur in omnia illa mala; ac ducitur continue per jucunda istorum malorum: inde est, quod omnes qui in inferno sunt, velint omnibus malefacere, at qui in coelo sunt, velint omnibus benefacere. Ex oppositione illa, existit id quod in medio est, in quo est homo, et est in illo sicut in aequilibrio, ut possit se vel ad infernum vel ad coelum vertere; et quantum favet malis amoris sui, tantum se convertit ad infernum, at quantum removet illa a se, tantum se convertit ad coelum.

[9] Datum est mihi sentire, quale et quantum est jucundum amoris dominandi ex amore sui; missus sum in illum, cognoscendi causa, et fuit tale, ut excederet omnia jucunda quae in mundo sunt; erat jucundum totius mentis ab intimis ad ultima ejus, in corpore autem non aliter sentiebatur quam sicut volupe et lubens intumescente pectore; et quoque datum est sentire, quod ex illo jucundo sicut ex suo fonte scaturirent jucunda omnium malorum, ut adulterandi, vindicandi, defraudandi, blasphemandi, in genere malefaciendi. 7 Simile jucundum etiam in est amori possidendi aliorum opes quacunque 8 arte, et ex illo concupiscentiis, quae sunt derivationes; sed tamen non in illo gradu, nisi sit conjunctus cum amore sui. Quod autem dignitates et divitias non propter illas, sed propter usus, attinet, non est amor dignitatum et divitiarum, sed amor usuum, cui dignitates et divitiae inserviunt pro mediis; hic amor est coelestis: sed de hoc plura in sequentibus.

[10] TERTIO. Quod bini illi amores inter se distincti sint sicut infernum et coelum, patet a nunc dictis, quibus haec adjiciam, 9 quod omnes qui in amore dominandi ex amore sui sunt, quoad spiritum in inferno sint, quicunque sint, sive magni sive parvi; et quod omnes qui in illo amore sunt, in amore omnium malorum sint, quae si non faciunt, usque in spiritu suo licita credunt, et inde corpore faciunt, quando non dignitas et honor, ac timor legis obstant: et quod plus est, amor dominandi ex amore sui intime in se recondit odium contra Deum, consequenter contra Divina quae Ecclesiae sunt, ac imprimis contra Dominum; si agnoscunt Deum, hoc faciunt solum ore, et si Divina Ecclesiae, hoc faciunt ex timore jacturae honoris. Causa, quod ille amor intime recondat 10 odium contra Dominum, est quia intime in illo amore est, quod velit esse Deus, se solum enim colit et adorat; inde est, quod si quis illum honorat, usque eo, ut dicat quod ei Divina Sapientia sit, et quod sit Numen orbis, illum corde amet.

[11] Aliter est cum amore dignitatum et divitiarum propter usus; hic amor est coelestis, quia, ut dictum est, est idem cum amore proximi. Per usus intelliguntur bona, et inde per facere usus intelligitur facere bona; et per facere usus seu bona, intelligitur servire aliis ac ministrare illis; hi tametsi in dignitate et in opulentia sunt, usque dignitatem et opulentiam non spectant aliter quam ut media ad faciendum usus, ita ad serviendum et ad ministrandum. Hi sunt qui intelliguntur per haec Domini verba, "Quisquis voluerit inter vos magnus fieri, esse debebit vester minister; et quisquis voluerit esse primus, esse debebit vester servus," Matthaeus 20:26, 11 27: hi etiam sunt, quibus dominatio in Coelo a Domino concreditur, est enim illis dominatio medium faciendi usus seu bona, ita serviendi, et cum usus seu bona sunt fines seu amores, tunc non illi dominantur, sed Dominus, nam omne bonum est ab Ipso.

[12] QUARTO. Quod discrimen illorum [amorum] aegre ab homine sciatur, est quia plerique, qui in dignitate et in opulentia sunt, etiam usus faciunt, sed non sciunt num usus faciant propter se aut num propter usus; et eo minus, quia amori sui et mundi inest plus ignis et ardoris faciendi usus, quam illis qui non in amore sui et mundi sunt; sed priores faciunt usus propter famam aut propter lucrum, ita propter se; sed qui faciunt usus propter usus, seu bona propter bona, illi non a se faciunt illa sed a Domino.

[13] Discrimen inter illos aegre ab homine potest cognosci, 12 ex causa, quia homo nescit, num ducatur a diabolo, vel num a Domino; ille qui ducitur a diabolo, usus facit propter se et mundum, at qui ducitur a Domino, usus facit propter Dominum et coelum, et omnes illi usus faciunt a Domino, qui fugiunt mala ut peccata, at omnes illi usus faciunt a diabolo, qui non fugiunt mala ut peccata, malum enim est diabolus, ac usus seu bonum est Dominus: inde et non aliunde cognoscitur discrimen: utrumque in externa forma apparet simile, sed in interna forma sunt prorsus dissimilia; unum est sicut aurum, in quo intus est scoria, at alterum sicut aurum in quo intus est purum aurum: et est unum sicut fructus arte factus, qui apparet in externa forma sicut fructus ex arbore, cum tamen est cera colorata, in qua intus est pulvis aut bitumen; at alterum sicut fructus nobilis, sapore et odore amaenus, in quo 13 intus sunt semina.

Footnotes:

1. Prima editio: pereunt;

2. Prima editio: successive:

3. Prima editio: est

4. Prima editio: nihili

5. Prima editio: qni

6. Prima editio: proximum

7. Prima editio: malefaciendi, ut videtur

8. Prima editio: quacunqoe

9. Prima editio: adjiciam;

10. Prima editio: reeondat

11. Prima editio: 26 (absque interpuncto)

12. Prima editio: cognosci;

13. Prima editio: qao

  
/ 340