From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #204

Study this Passage

  
/ 340  
  

204. V. Quod Coelum et Infernum in tali forma sit. Quod Coelum in forma humana sit, in Opere de COELO ET INFERNO 59-102 Londini 1758 edito notum factum est; et quoque in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA; et quoque in hac Transactione aliquoties; quare illa ulterius confirmare supersedeo. Dicitur quod Infernum etiam in forma humana 1 sit, sed est in forma humana monstrosa, in quali est Diabolus, per quem intelligitur infernum in toto complexu: in forma humana est, quia etiam illi qui ibi sunt, nati sunt homines, et illis quoque sunt binae illae facultates humanae, quae vocantur Libertas et Rationalitas, tametsi Libertate abusi sunt ad volendum et faciendum malum, et Rationalitate ad cogitandum et confirmandum illud.

Footnotes:

1. Prima editio: hnmana

  
/ 340  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #58

Study this Passage

  
/ 603  
  

58. Ultimo memorandum est, quod qui caelum in se habet, non modo habeat caelum in suis maximis seu communibus, sed etiam in suis minimis seu singularibus et quod minima ibi, in imagine referant maxima. Hoc venit ex eo, quod unusquisque sit suus amor, et talis qualis ejus amor regnans quod regnat hoc influit in singula, et disponit illa, et ubivis inducit similitudinem sui: 1 in caelis est amor in Dominum regnans, quia Dominus ibi supra omnia amatur inde Dominus est ibi omne in omnibus, influit in omnes et singulos, disponit illos, et induit 2 similitudinem sui, et facit ut caelum sit ubi Ille: inde angelus est caelum in minima forma, societas in majore, et omnes societates simul sumptae in maxima. Quod Divinum Domini faciat caelum, et quod sit omne in omnibus, videatur supra (7-12).

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod amor regnans seu dominans apud unumquemvis sit in omnibus et singulis ejus vitae, ita in omnibus et singulis ejus cogitationis et voluntatis (6159, 7648, 8067, 8853).

Quod homo talis sit quale ejus vitae regnans (918, 1040, 1568, 1571, 3570, 6571, 6934 [6935?] 6938, [8853,] 8854, 8856, 8857, [8858,] 10076, 10109, 10110, 10284).

Quod amor et fides, cum regnant sint in singulis vitae hominis, tametsi id nescit (8854, 8864, 8865).

2. [Editor's footnote] "induit;"--sic editio princeps; sed forte est legendum inducit, ut supra.

  
/ 603