From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #202

Study this Passage

  
/ 340  
  

202. Divina Domini Providentia universalis ex singularissimis est in eo, quod creaverit universum, ut in illo Creatio infinita ac aeterna ab Ipso existat; et haec Creatio existit, per quod Dominus ex hominibus formet Coelum, quod coram Ipso sit sicut unus homo, qui imago et similitudo Ipsius: quod Coelum ex hominibus in conspectu Domini tale sit, et quod illud fuerit finis creationis, ostensum est supra n. 1 27 ad 2 45: Et quod Divinum spectet in omni quod facit infinitum ac aeternum, 46-69 3 . Infinitum ac Aeternum quod Dominus in formando suo coelo ex hominibus spectat, est quod illud amplietur in infinitum ac in aeternum; et sic quod in fine suae creationis constanter habitet. Haec Creatio infinita ac aeterna est, quam Dominus providit per creationem universi, et in illa creatione est constanter per Divinam suam Providentiam.

[2] Quis potest tam expers rationis esse, qui ex doctrina Ecclesiae scit et credit, quod Deus sit Infinitus et Aeternus: In Doctrina enim omnium Ecclesiarum in Christiano Orbe est, quod Deus Pater, Deus Filius et Deus Spiritus sanctus, sit Infinitus, Aeternus, Increatus, Omnipotens; videatur Symbolum Athanasianum, ut non affirmet 4 cum audit, quod non possit aliter quam spectare infinitum ac aeternum in magno Opere suae creationis; quid aliud potest dum ex Se; tum quod illud spectet in Humano Genere, ex quo format illud suum Coelum. Quid nunc Divina Providentia potest aliud pro fine habere quam Reformationem Generis humani et ejus Salvationem: at 5 nemo reformari potest a se per suam prudentiam, sed a Domino per Divinam Ipsius Providentiam; inde sequitur, quod nisi Dominus ducit hominem unoquovis momento etiam minutissimo, homo recedat a via reformationis et pereat:

[3] unaquaevis mutatio et variatio status mentis humanae aliquid mutat et variat in serie praesentium et inde consequentium; quid non progressive in aeternum; est sicut telum ex arcu emissum, quod si ex collimatione minutissime declinaret a scopo, illud ad distantiam milliaris et plurium declinaret immensum; 6 ita foret si Dominus non unoquovis minutissimo momento duceret status mentium humanarum. Hoc facit Dominus secundum leges Divinae suae Providentiae; secundum quas etiam est, ut appareat homini sicut ipse se ducat; sed praevidet Dominus quomodo se ducit, et jugiter accommodat. Quod Leges permissionis etiam sint leges Divinae Providentiae, 7 et quod omnis homo reformari et regenerari possit, 8 et quod non aliquid praedestinatum detur, videbitur in sequentibus.

Footnotes:

1. Prima editio: u.

2. Prima editio: ap

3. Prima editio: 56

4. ut non affirmet ubi in prima editione et non affirmat

5. Prima editio: et

6. Prima editio: immensum;

7. Prima editio: Providentiae;

8. Prima editio: possit;

  
/ 340  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #46

Study this Passage

  
/ 340  
  

46. Quod Divina Providentia Domini in omni quod facit, spectet infinitum et aeternum

In Christiano Orbe notum est, quod Deus sit Infinitus et Aeternus, nam in Doctrina Trinitatis, quae ab Athanasio nomen habet, dicitur quod Deus Pater sit Infinitus, Aeternus, et Omnipotens, similiter Deus Filius et Deus Spiritus Sanctus, et quod tamen non tres Infiniti, Aeterni et Omnipotentes sint, sed Unus: ex his sequitur, quod quia Deus est Infinitus et Aeternus, non aliud de Deo praedicari possit quam Infinitum et Aeternum. At quid Infinitum et Aeternum, non potest a finito comprehendi, et quoque potest; non potest comprehendi, quia finitum non est capax infiniti; et potest comprehendi, quia dantur ideae abstractae, per quas videri possunt res quod sint, tametsi non quales sunt; tales ideae de Infinito dantur, ut quod Deus quia est Infinitus, seu Divinum quia est Infinitum, sit ipsum Esse, quod sit ipsa Essentia et Substantia, quod sit Ipse Amor et ipsa Sapientia, seu quod sit ipsum Bonum et ipsum Verum, ita quod sit Ipsum, imo quod sit Ipse Homo; tum etiam si dicitur quod Infinitum sit Omne, ut quod Infinita Sapientia sit Omniscientia, ac Infinita Potentia sit Omnipotentia.

[2] Sed usque haec cadunt in obscurum cogitationis, et ab incomprehensibili forte in negativum, nisi ab idea abstrahantur illa quae cogitatio trahit ex natura, imprimis quae ex binis naturae propriis, quae sunt spatium et tempus, haec enim non possunt non finire ideas, ac facere ut ideae abstractae sint tanquam non aliquid: at si illa possunt abstrahi apud hominem, sicut fit apud angelum, tunc potest Infinitum per illa quae nunc supra nominata sunt, comprehendi; et inde quoque, quod homo sit aliquid, quia creatus est a Deo Infinito qui est Omne; tum quod homo sit substantia finita, quia creatus est a Deo Infinito qui est ipsa Substantia; ut et, quod homo sit Sapientia, quia creatus est a Deo Infinito qui est ipsa Sapientia, et sic porro; nam nisi Deus Infinitus esset Omne, ipsa Substantia, et ipsa Sapientia, homo non foret aliquid, ita vel nihil, vel solum idea quod sit, secundum visionarios, qui vocantur Idealistae.

[3] Ex illis quae in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, ostensa sunt, patet, Quod Divina Essentia sit Amor et Sapientia, de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA 28-39.

Quod Divinus Amor et Divina Sapientia sint ipsa Substantia et ipsa Forma: et quod sint 1 Ipsum et Unicum, de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA 40-46. Et quod Deus creaverit universum et omnia ejus a se Ipso, et non a nihilo,de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA 282-284; inde sequitur, quod omne Creatum, ac imprimis Homo, et in illo amor et sapientia, sint aliquid, et non solum idea quod sint; nam nisi Deus esset Infinitus, non foret finitum; tum nisi Infinitum esset Omne, non foret aliquid; et nisi Deus ex Se Ipso creaverit omnia, foret nullum seu nihil: verbo, SUMUS QUIA DEUS EST.

Footnotes:

1. Prima editio: sit

  
/ 340