From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #19

Study this Passage

  
/ 340  
  

19. VIII. Quod id quod est in bono et simul vero sit aliquid, et quod id quod est in malo et simul falso non sit aliquid: quod id quod est in bono et simul vero sit aliquid, videatur supra 11; inde sequitur, quod malum et simul falsum non sit aliquid. Per non esse aliquid, intelligitur nihil potentiae illi esse, et nihil vitae spiritualis: illis, qui in malo et simul falso sunt, qui omnes sunt in inferno, est quidem potentia inter se, malus enim malefacere potest, et quoque mille modis malefacit, attamen non nisi quam ex malo potest malefacere malis, sed ne hilum potest malefacere bonis, et si bonis malefacit, quod fit quandoque, est per conjunctionem cum eorum malo;

[2] ex eo sunt tentationes, quae sunt infestationes a malis apud se, et inde pugnae, per quas boni liberari possunt a suis malis. Quoniam nihil potentiae est malis, ideo universum infernum coram Domino est non modo quemadmodum nihilum, sed est prorsus nihilum quoad potentiam; quod ita sit per multam experientiam confirmatum vidi. Sed hoc mirabile est, quod omnes mali credant se potentes, et quod omnes boni credant se non potentes; causa est, quia mali propriae potentiae, et sic astutiae et malitiae, tribuunt omnia, et nihil Domino; at boni nihil tribuunt propriae prudentiae, sed omnia Domino, qui est Omnipotens. Quod malum et simul falsum non sint aliquid, est quoque quia illis nihil vitae spiritualis est; quae causa est, quod vita infernalium non dicatur vita sed mors, quare cum omne aliquid est vitae, non potest esse aliquid morti.

  
/ 340  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #11

Study this Passage

  
/ 340  
  

11. Notum quidem est, quod omnia in universo se referant ad bonum et verum, quia per bonum intelligitur id quod universaliter complectitur et involvit omnia amoris, et per verum intelligitur id quod universaliter complectitur et involvit omnia sapientiae; sed non adhuc notum est, quod bonum non sit aliquid nisi unitum vero, nec quod verum sit aliquid nisi unitum bono: apparet quidem sicut bonum sit aliquid absque vero, et quod verum sit aliquid absque bono, sed usque non sunt: amor enim, cujus omnia vocantur bona, est Esse rei, et sapientia, cujus omnia vocantur vera, est Existere rei ex illo Esse, ut in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA 14-16, ostensum est; quare sicut Esse absque Existere non est aliquid, nec Existere absque Esse, ita bonum absque vero, ac verum absque bono, non est aliquid. Similiter, quid est bonum absque relatione ad aliquid; num dici potest bonum, est enim nullius affectionis et nullius perceptionis;

[2] id una cum bono quod afficit, et quod dat se percipi et sentiri, se refert ad verum, quia ad illud quod est in intellectu; dic alicui nude bonum, et non hoc aut illud est bonum; num bonum est aliquid; at ex hoc aut illo, quod ut unum percipitur cum bono, est aliquid; hoc non alibi unitur bono quam in intellectu, et omne intellectus se refert ad verum. Simile est cum velle; velle absque scire, percipere et cogitare quid homo vult, non est aliquid, at una cum his fit aliquid; omne velle est amoris, et se refert ad bonum, et omne scire, percipere et cogitare est intellectus, et se refert ad verum; inde patet quod velle non sit aliquid, sed quod hoc aut illud velle sit aliquid.

[3] Simile est cum omni usu, quia usus est bonum; usus nisi determinatus sit ad quoddam, cum quo sit unum, non est usus, ita non est aliquid; usus suum aliquid trahit ab intellectu, et id quod inde usui conjungitur vel adjungitur, se refert ad verum; ex eo trahit usus suum quale.

[4] Ex his paucis constare potest, quod bonum absque vero non sit aliquid, ita quod nec verum absque bono sit aliquid. Dicitur quod bonum cum vero, ac verum cum bono, sint aliquid; inde sequitur quod malum cum falso et falsum cum malo non sint aliquid, sunt enim haec illis opposita, et oppositum destruit; hic destruit aliquid: sed de hac re in sequentibus.

  
/ 340