From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #157

Study this Passage

  
/ 340  
  

157. Quod homo vivat a solo Domino, et non a se, per has rationes evincetur; quod unica sit essentia, unica substantia, et unica forma, ex quibus omnes essentiae, substantiae et formae sunt, quae creatae sunt. Quod unica illa essentia, substantia et forma, sit Divinus Amor et Divina Sapientia, ex quibus sunt omnia, quae ad amorem et sapientiam apud hominem se referunt: Quod etiam sit ipsum Bonum et ipsum Verum, ad quae omnia se referunt: Et quod illa sint vita, ex qua omnium vita, et omnia vitae sunt: Tum quod Unicum et Ipsum sit Omnipraesens, Omnisciens et Omnipotens. Et quod hoc unicum et ipsum sit Dominus ab aeterno seu Jehovah.

[2] PRIMO, Quod unica essentia, unica substantia et unica forma sit, ex quibus omnes essentiae, substantiae et formae, quae creatae, sunt; ostensum est in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA 44-46, 1 et in Parte secunda ibi, quod Sol coeli angelici, qui est a Domino, et in quo Dominus, sit illa unica substantia et forma, ex qua omnia sunt quae creata, et quod nihil detur ac dari possit, quod non ex illo sit: quod ex illo sint omnia per derivationes secundum gradus, in Parte Tertia ibi demonstratum est.

[3] Quis non ex ratione percipit et agnoscit, quod unica essentia sit, ex qua omnis essentia, seu unicum Esse a quo omne esse; quid potest existere absque esse, et quid esse ex quo omne esse, nisi sit ipsum Esse, et quod est ipsum Esse, est quoque unicum Esse, et in se Esse: cum ita est, et quisque hoc ex ratione percipit et agnoscit, et si non, potest percipere et agnoscere, quid tunc aliud sequitur, quam quod hoc Esse, quod est ipsum Divinum, quod Jehovah, sit omne omnium quae sunt et existunt.

[4] Simile est, si dicitur quod unica Substantia sit, ex qua omnia; et quia substantia absque forma non est aliquid, sequitur etiam quod unica forma sit, ex qua omnia. Quod Sol coeli Angelici sit unica illa substantia et forma, 2 tum quomodo variatur illa essentia, substantia et forma in creatis, in supradicta Transactione demonstratum est.

[5] SECUNDO, Quod unica illa essentia, substantia et forma sit Divinus Amor et Divina Sapientia, 3 ex quibus omnia sunt, quae ad amorem et sapientiam apud hominem se referunt, etiam in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, ad plenum ostensum est: quaecunque apud hominem apparent vivere, ad 4 voluntatem et intellectum apud illum se referunt, et quod haec duo faciant vitam ejus, quisque ex ratione percipit et agnoscit; quid aliud est quam hoc volo aut hoc intelligo, seu hoc amo aut hoc cogito, et quia homo vult quod amat, et cogitat quod intelligit, ideo omnia voluntatis se referunt ad amorem, et omnia intellectus ad sapientiam: et quia haec duo non dari possunt apud aliquem a se, nisi ab Ipso qui est Ipse Amor et Ipsa Sapientia, sequitur quod a Domino ab aeterno seu Jehovah id sit; si non inde foret, esset homo ipse amor et ipsa sapientia, ita Deus ab aeterno, ad quod ipsa ratio humana horret. Num aliquid dari potest, nisi a priori se, et num hoc prius dari potest nisi ab adhuc priori se, et sic demum nisi a primo, quod in Se est.

[6] TERTIO: Similiter, quod sit ipsum Bonum et ipsum Verum, ad quae omnia se referunt. Ab omni, cui est ratio, recipitur et agnoscitur, quod Deus sit ipsum Bonum et ipsum Verum, tum quod omne bonum et verum sit ab Ipso; proinde etiam quod omne bonum et verum non aliunde venire possit, quam ab Ipso Bono et Vero; haec agnoscuntur ab omni homine rationali, ut primum audiuntur: cum dein dicitur, quod omne voluntatis et intellectus, seu omne amoris et sapientiae, seu omne affectionis et cogitationis, apud hominem, qui a Domino ducitur, se referat ad bonum et verum, sequitur quod omnia quae homo ille vult et intelligit, seu quod amat et sapit, seu quo afficitur et quod cogitat, sint 5 a Domino: inde est, quod quisque in Ecclesia sciat, quod omne bonum et omne verum ab homine in se non bonum et verum sit, sed solum id quod a Domino. Quoniam haec veritas sunt, sequitur quod omne id quod talis homo vult et cogitat, sit a Domino. Quod omnis homo malus nec ex alia origine possit velle et cogitare, in sequentibus videbitur.

[7] QUARTO, Quod illa sint vita, ex qua omnium vita et omnia vitae sunt, in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, multis ostensum est. Ratio humana ad primum auditum etiam recipit et agnoscit, quod omnis vita hominis sit voluntatis et intellectus ejus, nam si aufertur voluntas et intellectus, non vivit; seu quod idem est, quod omnis vita hominis sit amoris et cogitationis ejus, nam si aufertur amor et cogitatio, non vivit: nunc quia omne voluntatis et intellectus, seu omne amoris et cogitationis apud hominem, est a Domino, ut nunc supra dictum est, sequitur quod omne vitae ab Ipso sit.

[8] QUINTO: Quod hoc Unicum et Ipsum sit Omnipraesens, Omnisciens et Omnipotens, hoc quoque quisque Christianus ex sua doctrina, et quisque 6 Gentilis ex sua religione, agnoscit: inde etiam, quisque, ubicunque est, cogitat quod Deus sit ubi ille, et quod oret ad Deum praesentem, et cum quisque ita cogitat ac ita orat, sequitur quod non aliter possint cogitare, quam quod Deus ubivis sit, ita Omnipraesens: similiter quod sit Omnisciens et Omnipotens; quare omnis orans ad Deum corde suo supplicat, ut ducat illum, quia Ipse potest: ita quisque agnoscit tunc Divinam Omnipraesentiam, Omniscientiam et Omnipotentiam: agnoscit, quia tunc vertit faciem ad Dominum, et tunc ab Ipso influit illa veritas.

[9] SEXTO, Quod hoc Unicum et Ipsum sit Dominus ab aeterno seu Jehovah. 7 In DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE DOMINO, ostensum est, quod Deus unus sit essentia et persona, et quod ille Deus sit Dominus, et quod Ipsum Divinum, quod Jehovah Pater vocatur, sit Dominus ab aeterno, quod Divinum Humanum sit Filius a Divino suo ab aeterno conceptus, et natus in mundo; et quod Divinum procedens sit Spiritus sanctus. Dicitur Ipsum et Unicum, quia prius dictum est, quod Dominus ab aeterno seu Jehovah sit ipsa Vita, quia est Ipse Amor et Ipsa Sapientia, seu Ipsum Bonum et ipsum Verum, ex quibus omnia. Quod Dominus ex Se Ipso 8 creaverit omnia, et non ex nihilo, videatur in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA 282-284, 349-357. Ex his illa Veritas, quod homo a solo Domino ducatur et doceatur, per rationes confirmata est.

Footnotes:

1. Prima editio: 46;

2. Prima editio: forma;

3. Prima editio: Sapientia;

4. ad ubi in prima editione se ad

5. Prima editio: sit

6. Prima editio: quisqne

7. Prima editio: Jehovah,

8. Se Ipso ubi in prima editione se ipso

  
/ 340  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #349

Study this Passage

  
/ 432  
  

349. QUOD VISIBILIA IN UNIVERSO CREATO TESTENTUR, QUOD NATURA NIHIL PRODUXERIT, ET NIHIL PRODUCAT, SED QUOD OMNIA DIVINUM EX SE, ET PER MUNDUM SPIRITUALEM. Plerique in Mundo ex apparentia loquuntur, quod Sol per calorem et lucem producat id quod conspicitur in campis, agris, hortis et sylvis; tum quod Sol per calorem suum ex ovis excludat vermes, et quod bestias terrae et aves coeli faciat prolificare, imo etiam quod hominem vivificet: illi qui solum ex apparentia ita loquuntur, possunt ita loqui, attamen usque non illa adscribunt naturae, non enim cogitant de eo: sicut qui loquuntur de Sole, quod oriatur et occidat, ac faciat dies et annos, et quod nunc in illa aut illa altitudine sit, illi similiter ex apparentia loquuntur, et possunt ita loqui, et tamen non illa adscribunt Soli, non enim cogitant de Solis statione et telluris circumversione. At illi qui se confirmant in eo, quod Sol per calorem et lucem producat illa quae super tellure apparent, illi tandem adscribunt omnia naturae, et quoque creationem Universi, et fiunt naturalistae, et tandem athei: hi quidem postea possunt dicere, quod Deus creaverit naturam, ac indiderit ei potentiam producendi talia; sed hoc dicunt ex timore jacturae famae; at usque per Deum Creatorem intelligunt naturam, et quidam ejus intimum, et tunc Divina, quae Ecclesia docet, nihili faciunt.

  
/ 432