From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #15

Study this Passage

  
/ 340  
  

15. Quod bonum a vero, ac verum a bono, separari possit, et cum separatum est, usque appareat sicut bonum et verum, est quia est homini facultas agendi, quae vocatur Libertas, et facultas intelligendi, quae vocatur Rationalitas; ex harum facultatum abusu est, quod homo possit apparere alius in externis quam qualis est in internis; proinde quod malus possit facere bonum et loqui verum, seu quod diabolus 1 possit lucis angelum mentiri. Sed de hac re videantur in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, haec sequentia; Quod origo mali sit ex abusu facultatum, quae homini propriae sunt, et vocantur Rationalitas et Libertas, 2 264-270.

Quod binae illae facultates sint tam apud malos quam apud bonos, 425.

Quod Amor absque conjugio cum sapientia, seu bonum absque conjugio cum vero, non possit aliquid facere, 401.

Quod amor nihil agat nisi in conjunctione cum sapientia seu intellectu, 409.

Quod amor se conjungat sapientiae seu intellectui, et faciat ut sapientia seu intellectus reciproce conjungatur, 410, 411-412.

Quod sapientia seu intellectus ex potentia sibi data ab amore possit elevari, et percipere illa quae lucis sunt e coelo, ac recipere illa, 413.

Quod amor possit similiter elevari, et recipere illa quae caloris sunt e coelo, si amat suam conjugem sapientiam in eo gradu, 414, 415.

Quod amor alioquin retrahat sapientiam seu intellectum a sua elevatione, ut secum unum agat, 416-418.

Quod amor purificetur in intellectu, [si simul elevantur; at quod amor conspurcetur in intellectu,] 3 si non simul elevantur, n. 4 419-421. Quod amor purificatus a sapientia in intellectu fiat spiritualis et coelestis; at quod amor conspurcatus in intellectu fiat sensualis et corporeus, 422-424.

Quod simile sit cum charitate et fide et earum conjunctione, ut est cum amore et sapientia et horum conjunctione, 427-430. Quid Charitas in coelis, 431.

Footnotes:

1. Prima editio: diaholus

2. Prima editio: Libertas.

3. Videantur 419, 421, unde haec verba.

4. Prima editio: n,

  
/ 340  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #422

Study this Passage

  
/ 432  
  

422. XVIII. Quod Amor purificatus a sapientia in Intellectu fiat spiritualis et coelestis. Homo nascitur naturalis, sed secundum intellectum elevatum in lucem coeli, et una amorem elevatum in calorem coeli, fit spiritualis et coelestis[;] fit tunc sicut hortus Edenis, qui in luce vernali et simul in calore vernali est. Intellectus non fit spiritualis et coelestis, sed amor fit, et cum amor fit, etiam intellectum conjugem suam facit spiritualem et coelestem. Amor fit spiritualis et coelestis ex vita secundum vera sapientiae, quae intellectus docet et monstrat[;] amor per intellectum suum haurit illa, et non a se; nam amor non potest elevare se, nisi sciat vera, et haec scire non potest nisi quam per intellectum elevatum et illustratum; et tunc quantum amat vera faciendo illa, tantum elevatur; nam aliud est intelligere, et aliud est velle, seu aliud est loqui, et aliud est facere; sunt qui intelligunt et loquuntur vera sapientiae, at usque non volunt et faciunt illa: cum ita amor facit vera lucis quae intelligit et loquitur, tunc elevatur.

[2] Quod ita sit, homo ex sola ratione potest videre; quid enim est homo qui intelligit et loquitur vera sapientiae, dum contra illa vivit, hoc est, dum contra illa vult et facit. Quod Amor purificatus a sapientia fiat spiritualis et coelestis, est quia homini tres gradus vitae sunt, qui vocantur naturalis, spiritualis et coelestis, de quibus in Tertia Parte hujus Operis, et homo potest elevari ab uno in alterum; at non elevatur per solam sapientiam, sed per vitam secundum illam, vita enim hominis est ejus amor; quare quantum vivit secundum sapientiam, tantum amat illam; ac tantum vivit secundum sapientiam, quantum purificat se ab immundis quae sunt peccata; et quantum hoc facit, tantum amat illam.

  
/ 432