From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #15

Study this Passage

  
/ 340  
  

15. Quod bonum a vero, ac verum a bono, separari possit, et cum separatum est, usque appareat sicut bonum et verum, est quia est homini facultas agendi, quae vocatur Libertas, et facultas intelligendi, quae vocatur Rationalitas; ex harum facultatum abusu est, quod homo possit apparere alius in externis quam qualis est in internis; proinde quod malus possit facere bonum et loqui verum, seu quod diabolus 1 possit lucis angelum mentiri. Sed de hac re videantur in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, haec sequentia; Quod origo mali sit ex abusu facultatum, quae homini propriae sunt, et vocantur Rationalitas et Libertas, 2 264-270.

Quod binae illae facultates sint tam apud malos quam apud bonos, 425.

Quod Amor absque conjugio cum sapientia, seu bonum absque conjugio cum vero, non possit aliquid facere, 401.

Quod amor nihil agat nisi in conjunctione cum sapientia seu intellectu, 409.

Quod amor se conjungat sapientiae seu intellectui, et faciat ut sapientia seu intellectus reciproce conjungatur, 410, 411-412.

Quod sapientia seu intellectus ex potentia sibi data ab amore possit elevari, et percipere illa quae lucis sunt e coelo, ac recipere illa, 413.

Quod amor possit similiter elevari, et recipere illa quae caloris sunt e coelo, si amat suam conjugem sapientiam in eo gradu, 414, 415.

Quod amor alioquin retrahat sapientiam seu intellectum a sua elevatione, ut secum unum agat, 416-418.

Quod amor purificetur in intellectu, [si simul elevantur; at quod amor conspurcetur in intellectu,] 3 si non simul elevantur, n. 4 419-421. Quod amor purificatus a sapientia in intellectu fiat spiritualis et coelestis; at quod amor conspurcatus in intellectu fiat sensualis et corporeus, 422-424.

Quod simile sit cum charitate et fide et earum conjunctione, ut est cum amore et sapientia et horum conjunctione, 427-430. Quid Charitas in coelis, 431.

Footnotes:

1. Prima editio: diaholus

2. Prima editio: Libertas.

3. Videantur 419, 421, unde haec verba.

4. Prima editio: n,

  
/ 340  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #416

Study this Passage

  
/ 432  
  

416. XV. Quod amor seu voluntas alioquin retrahat sapientiam seu intellectum a sua elevatione, ut secum unum agat. Est amor naturalis et est amor spiritualis; homo qui in amore naturali et simul spirituali est, est homo rationalis; at qui in solo amore naturali est, ille potest rationaliter cogitare prorsus sicut homo spiritualis, sed usque non est homo rationalis; elevat enim suum intellectum usque ad lucem Coeli[,] ita ad sapientiam, sed usque illa quae sapientiae seu lucis coeli sunt, non sunt ejus amoris: ejus amor quidem hoc facit, sed ex affectione honoris, gloriae et lucri; verum cum percipit, quod non aliquid tale ex elevatione illa recipiat, quod fit quando secum ex suo amore naturali cogitat, tunc non amat illa quae lucis coeli seu sapientiae sunt, quare tunc retrahit intellectum a sua altitudine, ut secum unum agat. 1

[2] Ut pro exemplo, cum Intellectus ex elevatione in sapientia est, tunc amor videt quid justitia, quid sinceritas, quid castitas, imo quid genuinus amor[;] hoc potest naturalis amor videre per facultatem suam intelligendi ac intuendi res in luce coeli; imo potest loqui, praedicare et describere illa ut virtutes morales et simul spirituales: at vero cum intellectus non in elevatione est, tunc amor, si mere est naturalis, non videt illas virtutes, sed pro justitia injustitiam, pro sinceritate fraudes, pro castitate lasciviam, et sic porro; si tunc cogitat de illis, de quibus loquutus est cum intellectus ejus fuit in elevatione, potest ridere illa, et cogitare solum, quod illa ei inserviant pro captandis animis. Ex his constare potest, quomodo intelligendum est, quod amor nisi amat conjugem sapientiam in eo gradu, retrahat illam ab elevatione, ut secum unum agat. Quod amor possit elevari, si amat Sapientiam in eo gradu, videatur supra 414.

Footnotes:

1. Prima editio: agat,

  
/ 432