From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #15

Study this Passage

  
/ 340  
  

15. Quod bonum a vero, ac verum a bono, separari possit, et cum separatum est, usque appareat sicut bonum et verum, est quia est homini facultas agendi, quae vocatur Libertas, et facultas intelligendi, quae vocatur Rationalitas; ex harum facultatum abusu est, quod homo possit apparere alius in externis quam qualis est in internis; proinde quod malus possit facere bonum et loqui verum, seu quod diabolus 1 possit lucis angelum mentiri. Sed de hac re videantur in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, haec sequentia; Quod origo mali sit ex abusu facultatum, quae homini propriae sunt, et vocantur Rationalitas et Libertas, 2 264-270.

Quod binae illae facultates sint tam apud malos quam apud bonos, 425.

Quod Amor absque conjugio cum sapientia, seu bonum absque conjugio cum vero, non possit aliquid facere, 401.

Quod amor nihil agat nisi in conjunctione cum sapientia seu intellectu, 409.

Quod amor se conjungat sapientiae seu intellectui, et faciat ut sapientia seu intellectus reciproce conjungatur, 410, 411-412.

Quod sapientia seu intellectus ex potentia sibi data ab amore possit elevari, et percipere illa quae lucis sunt e coelo, ac recipere illa, 413.

Quod amor possit similiter elevari, et recipere illa quae caloris sunt e coelo, si amat suam conjugem sapientiam in eo gradu, 414, 415.

Quod amor alioquin retrahat sapientiam seu intellectum a sua elevatione, ut secum unum agat, 416-418.

Quod amor purificetur in intellectu, [si simul elevantur; at quod amor conspurcetur in intellectu,] 3 si non simul elevantur, n. 4 419-421. Quod amor purificatus a sapientia in intellectu fiat spiritualis et coelestis; at quod amor conspurcatus in intellectu fiat sensualis et corporeus, 422-424.

Quod simile sit cum charitate et fide et earum conjunctione, ut est cum amore et sapientia et horum conjunctione, 427-430. Quid Charitas in coelis, 431.

Footnotes:

1. Prima editio: diaholus

2. Prima editio: Libertas.

3. Videantur 419, 421, unde haec verba.

4. Prima editio: n,

  
/ 340  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #401

Study this Passage

  
/ 432  
  

401. III. Quod Amor seu Voluntas absque conjugio cum Sapientia seu Intellectu non possit per humanam suam formam aliquid facere. Hoc etiam patet ex Correspondentia cordis cum voluntate: homo embryo vivit corde, sed non pulmone; non enim tunc a corde influit sanguis in pulmonem, et ei dat facultatem respirandi, sed per foramen in ventriculum 1 cordis sinistrum; quare embryo non tunc aliquid corporis 2 potest movere, jacet enim confasciatus, nec potest aliquid sentire, organa enim sensuum sunt occlusa. Simile est cum amore seu voluntate, ex qua usque vivit, sed in obscuro, hoc est, absque sensu et actu: at vero ut primum aperitur Pulmo, quod fit post enixum, tunc incipit sentire et agere, ac similiter velle et cogitare. Ex his constare potest, quod Amor seu Voluntas absque conjugio cum Sapientia seu Intellectu non possit per humanam suam formam aliquid facere.

Footnotes:

1. Prima editio: vetriculum

2. Prima editio: corporis

  
/ 432