From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #129

Study this Passage

  
/ 340  
  

129. Quod Lex Divinae Providentiae sit, ut homo non per media externa cogatur ad cogitandum et volendum, ita ad credendum et amandum illa quae religionis sunt; sed ut homo semetipsum adducat, et quandoque cogat

Haec Lex Divinae Providentiae sequitur ex binis praecedentibus, quae sunt; Quod homo ex Libero secundum rationem agat, de qua 71-99: et quod hoc ex se, tametsi a Domino, ita sicut ex se, de qua 100-128: et quia cogi, non est ex libero secundum rationem, et non est ex se, sed est ex non libero, et ex alio, 'quare' haec Lex Divinae Providentiae sequitur in ordine post binas priores: quisque etiam novit, quod nemo cogi possit ad cogitandum quod non vult cogitare, et ad volendum quod cogitat non velle, ita nec ad credendum quod non credit, et prorsus non quod non vult credere, ac ad amandum quod non amat, et prorsus non quod non vult amare; spiritus enim hominis seu mens ejus in plena libertate est cogitandi, volendi, credendi et amandi; in qua libertate est ex influxu e mundo spirituali, qui non cogit, spiritus enim aut mens hominis in illo mundo est; non autem ex influxu e mundo naturali, qui non recipitur, nisi unum agant:

[2] potest homo adigi ad dicendum, quod haec cogitet et velit, et quod haec credat et amet, sed si illa non affectionis et inde rationis ejus sunt aut fiunt, usque non cogitat, vult, credit et amat illa: potest etiam homo cogi ad loquendum pro religione, et ad faciendum secundum illam, sed non potest cogi ad cogitandum pro illa ex aliqua fide, et ad volendum [pro] illa ex aliquo amore: quisque etiam in Regnis, in quibus justitia et judicium custodiuntur, cogitur ad non loquendum contra religionem, nec ad faciendum contra illam, sed usque nemo potest cogi ad cogitandum et volendum pro illa; nam in cujusvis libertate est cogitare cum inferno, et velle pro illo, tum etiam cogitare pro coelo, et velle pro illo, sed ratio docet qualis unus et qualis alter est, et qualis sors unum manet et qualis sors alterum, ac voluntati ex ratione est optio et electio.

[3] Ex his constare potest, quod Externum non possit cogere Internum: fit tamen quandoque, sed quod id damnosum sit, demonstrabitur in hoc ordine.

I. Quod nemo reformetur per miracula et signa, quia cogunt.

II. Quod nemo reformetur per visiones, et per loquelas cum defunctis, quia cogunt.

III. Quod nemo reformetur per minas et poenas, quia cogunt.

IV. Quod nemo reformetur in statibus non rationalitatis et non libertatis.

V. Quod contra rationalitatem et libertatem non sit semetipsum cogere.

VI. Quod Externus homo reformandus sit per Internum, et non vicissim.

  
/ 340  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #71

Study this Passage

  
/ 340  
  

71. Quod Lex Divinae Providentiae sit, ut homo

Ex libero secundum rationem agat

Quod homini sit liberum cogitandi et volendi sicut lubet, sed non liberum loquendi quicquid cogitat, nec liberum faciendi quicquid vult, notum est: quare Liberum, quod hic intelligitur, est liberum spirituale, et non naturale, nisi quando unum faciunt; cogitare enim et velle est spirituale, at loqui et facere est naturale: distinguuntur etiam manifeste apud hominem; nam homo cogitare potest quod non eloquitur, et velle quod non facit; ex quo patet, quod spirituale et naturale apud hominem discriminata sint, quare non potest homo ab uno in alterum transire, nisi quam per determinationem; quae determinatio comparari potest januae, quae prius recludenda et aperienda est; sed haec janua stat sicut aperta apud illos qui ex ratione secundum leges civiles Regni et morales Societatis cogitant et volunt, hi enim 1 loquuntur 2 quae cogitant, et faciunt sicut volunt; at janua illa stat sicut occlusa apud illos, qui contra illas leges cogitant et volunt: qui attendit ad suas voluntates et inde facta, animadvertet quod talis determinatio intercedat, et quandoque pluries in una sermocinatione, et in una actione. Haec praemissa sunt, ut sciatur quod per agere ex libero secundum rationem, intelligatur libere cogitare et velle, et inde libere loqui et facere quod secundum rationem est.

Footnotes:

1. Prima editio: enim ["i" is upside down]

2. Prima editio: loqnuntnr

  
/ 340