From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #87

Study this Passage

  
/ 603  
  

87. [XII.] QUOD CORRESPONDENTIA SIT OMNIUM CAELI CUM OMNIBUS HOMINIS.

Quid correspondentia, hodie nescitur: quod nesciatur est ex pluribus causis; primaria est, quod homo se removerit e caelo per amorem sui et mundi; qui enim se et mundum super omnia amat, is non spectat ad alia quam ad mundana, quia illa adblandiuntur sensibus externis, et oblectant genium, et non ad spiritualia, quia ea adblandiuntur sensibus internis, et oblectant mentem; quapropter ea a se rejiciunt, dicentes, quod superiora sint quam ut sint cogitationis. Aliter fecerunt antiqui: illis scientia correspondentiarum praecipua omnium scientiarum fuit; per illam etiam intelligentiam et sapientiam hauserunt: et illi qui ab ecclesia fuerunt, per illam communicationem habuerunt cum caelo est enim scientia correspondentiarum scientia angelica. Antiquissimi, qui caelestes homines fuerunt, ex ipsa correspondentia, sicut angeli, cogitaverunt; ideo etiam cum angelis locuti sunt; et ideo Dominus illis saepius visus est, et instruxit illos. Sed hodie scientia illa tam prorsus deperdita est, ut non sciatur quid correspondentia. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quantum scientia correspondentiarum praestat aliis scientiis (4820).

Quod praecipua scientia antiquis fuerit scientia correspondentiarum, sed quod hodie oblitterata sit (3021, 3419, 4280, 6749 [4749?] 4844, 4964, 4965 [4966?] 6004, 7729, 10252).

Quod apud orientales, et in Aegypto, viguerit scientia correspondentiarum (5702, 6692, 7097, 7779, 9391, 10407).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #552

Study this Passage

  
/ 10837  
  

552. Quod omne gaudium et felix in caelo, a solo Domino, ostensum mihi est per plures experientias, quarum hanc hic loci licet referre. Videbam quod quidam spiritus angelici summo studio formare candelabrum cum suis lucernis et floribus ornatissime in honorem Domini; videre datum per unam alteramve horam quantum laborabant ut omnia et singula pulchra et repraesentativa essent, opinantes quod a semet; sed mihi manifeste appercipere datum quod nihil usque invenire possent a semet; tandem post aliquot horas dicebant quod formaverint pulcherrimum candelabrum repraesentativum in honorem Domini, inde ex intimis gavisi; sed dicebam quod nihil usquam ex semet invenerint et formaverint sed solus Dominus pro iis; primum illud vix credere volebant; sed quia spiritus angelici erant, illustrati sunt et fassi quod ita sit. Similiter se habet cum repraesentativis ceteris, et cum omnibus et singulis affectionis et cogitationis, et sic cum gaudiis caelestibus et felicitatibus, quod omnium minima eorum a solo Domino.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4689

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4689. 'Et incurvaverunt se manipulo meo': quod significet adorationem, constat ex significatione ‘incurvare se’ quod sit effectus humiliationis, de qua n. 2153, proinde adoratio; et ex significatione ‘manipuli Josephi’ quod hic sit doctrinale de Domini Divino Humano, de qua n. 4686, ita est Divinum Humanum quod adoraverunt nempe illi qui in interiore Ecclesiae sunt; qui autem exteriores sunt, hoc est, illi qui a fide separata, nihil minus quam adorant; fides separata a charitate hoc secum habet quia, ut supra dictum, Dominus in charitate est praesens, ac in fide non nisi quam per charitatem nam charitas est medium conjungens; quid verum absque bono, et quid intellectuale absque voluntario, 1 ita quid fides absque charitate, aut quid confidentia absque essentia sua?

[2] Quod illi qui in fide separata a charitate sunt, nihil minus quam adorent Divinum Humanum Domini, constare mihi potuit manifeste a talibus qui in alteram vitam e Christiano orbe veniunt, cum quorum pluribus locutus sum, ibi enim non ora sicut in mundo, sed corda loquuntur; cujusvis 2 cogitationes ibi communicantur multo apertius quam per aliquam loquelam in mundo, nec ibi loqui aliter conceditur quam sicut cogitant, ita sicut credunt; multi eorum qui etiam praedicarunt Dominum in mundo, ibi prorsus negant Illum, et cum inquiritur ex quo fine seu ex qua causa praedicarunt Ipsum et quoque in externa forma sancte adoraverunt Ipsum, compertum est quod fecerint quia illis ex officio id injunctum et quia sic honores et opes lucrati; et qui non praedicarunt sed 3 usque confessi Ipsum, quod fecerint quia nati in Ecclesia, et quod diffamarentur si contra religionem locuti fuissent 4 ; 5 ne quidem unus ex orbe Christiano novit quod Humanum Ipsius Divinum sit, et vix aliquis quod Ipse Solus caelum ac universum regat, minus quod Divinum Humanum Ipsius sit omne in caelo; quod ita sit, non 6 potuerat aperte revelari quia praevisum a Domino quod Ecclesia Christiana deflecteret a charitate ad fidem, proinde se separaret ab Ipso et si non modo rejiceret sed etiam profanaret sanctum quod a Divino Humano Ipsius, nam fides separata a charitate non aliter potest.

[3] Quod fides separata a charitate hodie sit, constat, separant se Ecclesia secundum dogmata et qui aliter credit quam sicut dogma 7 docet e communione eorum ejicitur et quoque diffamatur; qui autem latrocinatur, absque misericordia deprivat alios suis bonis solum ne fiat apertis modis, qui dolose machinatur contra proximum, qui charitatis opera ignominia afficit, quique adulteratur, is usque Christianus vocatur, modo frequentet sacra et loquatur ex doctrina; inde patet quod hodie sit doctrina quae facit Ecclesiam, non autem vita, et quod fructus quos fidei adjungunt, sint modo in doctrina et nihil in mentibus eorum.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts et quid doctrina absque vita.

2. The Manuscript inserts enim.

3. et

4. fuerint

5. The Manuscript inserts et.

6. nec

7. doctrina

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.