From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #86

Study this Passage

  
/ 603  
  

86. Mirati sunt illi qui in caelo sunt, quod homines se intelligentes credant, qui de invisibili, hoc est, incomprehensibili sub aliqua forma, cum de Deo, cogitant; et quod qui aliter, non intelligentes et quoque simplices dicant; cum tamen contrarium sit. Aiunt, "Si explorent se ipsos, qui inde se intelligentes credunt, annon pro Deo videant naturam? quidam illam quae coram oculis est, quidam illam quae non coram oculis? Et annon caecutiant in tantum, ut non sciant quid Deus, quid angelus, quid spiritus, quid anima sua quae victura post mortem, quid vita caeli apud hominem, et plura quae intelligentiae sunt? cum tamen haec omnia simplices, quos vocant, suo modo sciunt, ideam Dei sui habent quod sit Divinum in forma humana, ideam angeli quod sit caelestis homo, ideam animae suae quae victura post mortem quod sit sicut angelus, et ideam vitae caeli apud hominem quod sit vivere secundum praecepta Divina." Hos itaque angeli vocant intelligentes, et accommodatos caelo, illos autem vicissim non intelligentes.

COLLECTA EX ARCANIS CAELESTIBUS DE DOMINO ET DE DIVINO HUMANO IPSIUS.

Quod Domino Divinum fuerit ex ipsa conceptione (4641, 4963, 5041, 5157, 6716, 10125).

Quod Domino soli fuerit semen Divinum (1438).

Quod anima Ipsius fuerit Jehovah (1999, 2004, 2005, 2018, 2025).

Quod sic intimum Domini fuerit ipsum Divinum, et quod induitio a matre (5041).

Quod ipsum Divinum fuerit Esse vitae Domini, ex quo Humanum dein exivit, et factum est Existere ex illo Esse (3194, 3210, 10270 [10269?] 10372).

Quod intra ecclesiam, ubi est Verbum, et per id Dominus notus, non negandum sit Divinum Domini, nec Sanctum procedens ab Ipso (2359).

Qui non agnoscunt Dominum intra ecclesiam, quod eis non sit conjunctio cum Divino aliter qui extra ecclesiam sunt (10205). Quod essentiale ecclesiae sit agnoscere Divinum Domini et unitionem Ipsius cum Patre (10083, 10112, 10370, 10728 [10738?] 10730, 10816, 10817, 10818, 10820).

Quod in Verbo multis agatur de glorificatione Domini (10828).

Et quod ubivis in sensu Verbi interno (2249, 2523, 3245). Quod Dominus Humanum suum glorificaverit et non Divinum, quia hoc in Se glorificatum erat (10057).

Quod Dominus in mundum venerit ut glorificaret Humanum suum (3637, 4286 [4287?] 9315).

Quod Dominus glorificaverit Humanum suum per Divinum amorem qui in Ipso ex conceptione (4727).

Quod amor Domini erga universum genus humanum fuerit vita Domini in mundo (2253).

Quod amor Domini transcendat omnem intellectum humanum (2077).

Quod Dominus salvaverit genus humanum per id quod glorificaverit Humanum suum (4180, 10019, 10152, 10655, 10659, 10828).

Quod alioqui totum genus humanum periisset morte aeterna (1676).

De statu glorificationis et humiliationis Domini (1785, 1999, 2159, 6866).

Glorificatio, ubi de Domino, quod sit unitio ipsius Humani cum Divino, et glorificare quod sit Divinum facere (1603, 10053, 10828).

Quod Dominus, cum glorificavit Humanum suum, exuerit omne humanum a matre, usque tandem ut non filius ejus esset (2159, 2574, 2649, 3036, 10829 [10830?]).

Quod Filius Dei ab aeterno, fuerit Divinum Verum in caelo (2628, 2628, 2798, 2803, 3195, 3704).

Quod Dominus etiam Humanum suum fecerit Divinum Verum ex Divino Bono quod in Ipso, cum fuit in mundo (2803, 3194, 3195, 3210, 6716, 6864, 7014, 7499, 8127, 8724, 9199).

Quod Dominus tunc omnia apud Se disposuerit in formam caelestem, quae est secundum Divinum Verum (1928, 3633). Quod ideo Dominus dictus sit Verbum, quod est Divinum Verum (2533, 2818 [2813?] 2859, 2894, 3393, 3712).

Quod perceptio et cogitatio Domino soli fuerit ex Se Ipso, et supra omnem perceptionem et cogitationem angelicam (1904, 1914, 1915 [1919?]).

Quod Dominus univerit Divinum Verum quod Ipse, cum Divino Bono quod in Ipso (10047, 10052, 10076).

Quod unitio reciproca fuerit (2004, 10067).

Quod Dominus cum e mundo abivit, Humanum suum etiam fecerit Divinum Bonum (3194, 3210, 6864, 7499, 8724, 9199, 10076). Quod hoc intelligatur per quod exiverit a Patre et redierit ad Patrem (3194, 3210).

Quod sic unum factus sit cum Patre (2751, 3704, 4766). Quod post unitionem Divinum verum procedat a Domino (3704, 3712, 3969, 4577, 5704, 7499, 8107, 8241, 9199, 9398).

Quomodo Divinum verum procedit, illustratum (7270, 9407). Quod Dominus ex propria potentia univerit Humanum Divino (1616, 1749, 1753 [1752?] 1813, 1921, 2025, 2026, 2523, 3141, 5005, 5045, 6716).

Quod inde constare possit, quod Humanum Domini non fuerit sicut humanum alius hominis, quia conceptus erat ab ipso Divino (10125 [10825,] 10826).

Quod unio Ipsius cum Patre, ex Quo anima Ipsius, non fuerit sicut inter duos, sed sicut inter animam et corpus (3737, 10824).

Quod antiquissimi non adorare potuerint Divinum Esse, sed Divinum Existere, quod est Divinum Humanum, et quod Dominus ideo in mundum venerit, ut fieret Divinum Existere ex Divino Esse (4687, 5521).

Quod antiqui agnoverint Divinum, quia apparuit illis in Humana forma, et quod hoc fuerit Divinum Humanum (5110, 5663, 6846, 10737).

Quod infinitum Esse non influere potuerit in caelum apud angelos, nec apud homines, nisi per Divinum Humanum (1646 [1676?] 1990, 2016, 2035 [2034?]).

Quod in caelo non aliud Divinum percipiatur quam Divinum Humanum (6475, 9303, 9267 [9315, 9356?] 10067).

Quod Divinum Humanum ab aeterno fuerit Divinum verum in caelo, et Divinum transiens per caelum, ita Divinum Existere, quod postea in Domino factum est Divinum Esse per se, ex quo Divinum Existere in caelo (3061, 6280, 6880, 10579).

Qualis status caeli ante adventum Domini (6371-6373). Quod Divinum non perceptibile fuerit, nisi cum transivit caelum 6282, 6996, 7004).

Quod incolae omnium tellurum adorent Divinum sub Humana forma, ita Dominum (6700, 8541-8547, 10736, 10737, 10738).

Quod gaudeant cum audiunt quod Deus actualiter Homo factus sit (9361).

Quod Dominus recipiat omnes qui in bono sunt, et adorant Divinum sub Humana forma (9359).

Quod de Deo nisi in Humana forma non cogitari possit, et quod incomprehensibile est, in nullam ideam cadat, ita nec in fidem (9359, 9972).

Quod homo colere possit de quo aliquam ideam habet, et non de de quo nullam (4733, 5110, 5633 [5663?] 7211, 9267 [9356, 10267?] 10067).

Quod ideo a plerisque in universo terrarum orbe Divinum colatur sub Humana forma, et quod id sit per influxum e caelo (10159).

Quod omnes qui in bono sunt quoad vitam, cum cogitant de Domino, de Divino Humano cogitant, et non de Humano separato a Divino; aliter qui non in bono quoad vitam sunt (2326, 4724, 4731, 4766, 8878, 9293, 9198).

Quod cogitent de Humano Domini absque Divino hodie in ecclesia qui in malo quoad vitam sunt, tum qui in fide separata a charitate, et quoque quod non capiant quid Divinum Humanum, causae (3212, 3241, 4689, 4692, 4724, 4731, 5321, 6372 [6872?] 8878, 9193, 9198).

Quod Humanum Domini sit Divinum, quia ex Esse Patris quod Ipsi anima, illustratum per similitudinem patris in liberis (10270 [10269?] 10372, 10823).

Et quia ex Divino Amore, qui fuit ipsum Esse vitae Ipsius a conceptione (6872).

Quod unusquisque homo sit talis qualis ejus amor, et quod sit suus amor (6872, 10177, 10284).

Quod Dominus omne Humanum tam internum quam externum fecerit Divinum (1603, 1815, 1902, 1926, 2093, 2803 [2083?]). Quod ideo quoad totum corpus resurrexerit, secus ac ullus homo 1729, 2083, 5078, 10825).

Quod Humanum Domini sit Divinum agnoscitur ex omnipraesentia Ipsius in Sacra Cena (2343, 2359).

Et ex transformatione Ipsius coram tribus discipulis (3212).

Et quoque ex Verbo Veteris Testamenti quod dicatur Deus (10154); et quod Jehovah (1603, 1736, 1815, 1902, 2921, 3035, 5110, 6282, 6303, 8864, 9194, 9315).

Quod in sensu litterae distinguatur inter Patrem et Filium, seu Jehovam et Dominum, sed non in sensu Verbi interno in quo sunt angeli caeli (3035).

Quod in Christiano orbe Humanum Domini non Divinum agnoverint, quod factum sit in Concilio propter Papam, ut pro Vicario Ipsius agnosceretur (3035 [4738?]).

Quod Christiani in altera vita explorati sint qualem ideam de Deo uno haberent, et quod compertum sit quod haberent ideam trium deorum (2329, 5256, 10736-10738, 10821).

Quod Trinitas seu Trinum Divinum in una Persona concipi possit, et sic unus Deus, non autem in tribus Personis (10738, 10821, 10824).

Quod Divinum Trinum in Domino agnoscatur in caelo (14, 15, 1729, 2005 [2004?] 5256, 9303).

Quod Trinum in Domino sit ipsum Divinum quod Pater vocatur, Divinum Humanum quod Filius, et Divinum procedens quod Spiritus Sanctus, et quod hoc Trinum Divinum sit unum (2149, 2156, 2288, 2321 [2319?] 2329, 2447, 3704, 6993, 7182, 10738, 10822, 10823).

Quod Ipse Dominus doceat, quod Pater et Ipse unum sint (1729, 2004, 2005, 2018, 2025, 2751, 3704, 3736, 4766); et quod Sanctum Divinum procedat ab Ipso, et quod sit Ipsius (3969, 4673, 6788, 6993, 7499, 8127, 8302, 9199, 9228, 9229, 9270, [9264?], 9407, 9818, 9820, 10330).

Quod Divinum Humanum influat in caelum, et faciat caelum (3038).

Quod Dominus sit omne in caelo, et quod sit vita caeli (7211, 9128).

Quod Dominus in suo habitet apud angelos (9338, 10125, 10151, 10257).

Inde quod qui in caelo sunt in Domino sint (3637, 3638). Quod conjunctio Domini cum angelis se habeat secundum receptionem boni amoris et charitatis ab Ipso (904, 4198, 4206 [4205?] 4211, 4320 [4220?] 6280, 6832, 7042, 8819, 9680, 9682, 9683, 10106, 10811 [10810?]).

Quod universum caelum se referat ad Dominum (551, 552). Quod Dominus sit centrum commune caeli (3633, 3642). Quod omnes ibi se vertant ad Dominum, qui supra caelos (9828, 10130, 10189).

Quod tamen angeli se non vertant ad Dominum, sed quod Dominus illos vertat ad Se (10189).

Quod praesentia angelorum apud Dominum non sit, sed praesentia Domini apud angelos (9415).

Quod nulla conjunctio cum ipso Divino sit in caelo, sed cum Divino Humano (4211, 4724, 5633 [5663?]).

Quod caelum correspondeat Divino Humano Domini, et quod inde caelum in communi sit sicut unus homo, et quod ideo caelum Maximus Homo appelletur (2996, 2998, 3624, 3649, 3636-3643, 3741-3745, 4625).

Quod Dominus sit solus Homo, et quod illi modo homines sint qui recipiunt Divinum ab Ipso (1894).

Quantum recipiunt, quod tantum sint homines et imagines Ipsius (8547).

Quod ideo angeli sint formae amoris et charitatis in forma humana, et quod hoc a Domino (3804, 4735, 4797, 4985, 5199, 5530, 9879, 10177).

Quod universum caelum Domini sit (2751, 7086).

Quod Ipsi omnis potestas in caelis sit et in terris (1607, 10089, 10827).

Quia Dominus regit universum caelum, quod etiam regat omnia quae inde pendent, ita omnia in mundo (2026, 2027, 4523, 4524).

Quod Domino soli sit potentia removendi inferna, detinendi a malis, ac tenendi in bono, ita salvandi (10019).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10579

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10579. ‘Quia non videt Me homo et vivit’: quod significet quod ipsum Divinum non videri possit quale in Se est, sed quale per Dominum in caelo, constare potest ex eo quod nemo viderit usquam Jehovam Patrem, sed cum est visus est Dominus qui visus; nam Dominus est ipsa facies Jehovae. Quod nemo viderit usquam Jehovam Patrem, constat ex Ipsius Domini verbis apud Johannem,

Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, 1:18:

apud eundem,

Non vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, Joh. 5:37 1 :

apud Matthaeum,

Non Patrem quisquam cognoscit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare, 11:27.

[2] Quod cum Jehovah Pater visus est, sit Dominus Qui visus, docet etiam Dominus apud Johannem,

Jesus dixit, Si cognovistis Me, etiam Patrem Meum cognovistis, et abhinc cognovistis Illum, et vidistis Illum: 2 dicit Philippus, Domine, monstra nobis Patrem; dicit illi Jesus, Tantum tempus vobiscum sum, et non nosti Me, philippe? qui vidit Me, vidit Patrem; quomodo ergo tu dicis, Monstra nobis Patrem? 14:7-9

apud eundem,

Abrahamus pater vester exsultavit, ut videret diem Meum, et vidit et gavisus est: amen amen dico vobis, Priusquam Abrahamus fuit, Ego sum, 8:56, 58;

inde constare potest quod Dominus quoad Divinum Humanum sit Jehovah Qui visus, et sic quod sit facies Jehovae.

[3] Quod Dominus sit facies Jehovae, constat etiam ex Verbo, ut apud Esaiam,

Factus est illis in Salvatorem, angelus facierum Jehovae liberavit eos, ob amorem Suum et indulgentiam Suam; Hic redemit eos, et assumpsit eos, et portavit eos omnibus diebus aeternitatis, 63:8, 9:

similiter in Exodo, Ecce Ego mitto angelum ante te, ad custodiendum te in via, et ad perducendum te ad locum quem praeparavi; , custodi a facie Ejus, ne exacerbes Eum, quia non feret praevaricationem vestram: quia nomen Meum in medio Ejus, 23:20, 21;

[4] Jehovah enim ante Domini Adventum in mundum cum apparuit, in forma angeli apparuit, nam cum pertransivit caelum, induit Se illa forma, quae fuit forma humana; nam universum caelum ex Divino ibi est sicut unus homo, prout multis ostensum est ubi de Maximo Homine 3 qui est caelum, actum est, inde tunc Divinum Humanum; et qui Jehovah apparuit in forma humana sicut angelus, patet quo usque esset Ipse Jehovah, et quod ipsa illa forma quoque Ipsius esset, 4 quia erat Divinum Ipsius in caelo, hoc fuit Dominus ab aeterno; sed quia illa forma humana assumpta fuit per transitionem per caelum, tamen ad salvandum genus humanum necessarium fuit realiter essentialiter esse homo, ideo 5 placuit Ipsi nasci, et sic humanam formam actualiter assumere in qua Ipse Jehovah; quod ita sit, 6 docet Dominus apud Johannem,

Credite Mihi quod Ego in Patre, et Pater in Me, 14:11:

et alibi,

Ego et Pater unum sumus, 10:30.

[5] Quod Dominus ab aeterno fuerit, etiam docet apud Johannem,

In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est. Et Verbum caro factum est, et habitavit inter nos, 1:1-3, 14:

apud eundem,

Exivi a Patre et veni in mundum, iterum relinquo mundum et vado ad Patrem, 16:28 [, 29]:

apud eundem,

Jesus dixit, Glorifica Me Tu, Pater, apud Te Ipsum gloria quam habui antequam mundus esset apud Te, 17:5:

et apud eundem,

Amen amen dico vobis, Priusquam Abrahamus fuit, Ego sum, 8:58;

[6] ex his manifeste cognosci potest quod Dominus etiam quoad Humanum Suum sit Jehovah, ita quod Humanum 7 Suum sit Divinum; idcirco 8 dicitur apud Johannem, Deus erat Verbum, et Verbum caro factum est, et quoque, Priusquam Abrahamus fuit, Ego sum, et non Ego fui, Sum enim est Jehovah, Exod. 3:14. Ex his nunc constare potest quod per 9 'Me non videt homo et vivit' significetur quod ipsum Divinum non videri possit quale in Se est, sed quale per Dominum in caelo. Per Dominum in caelo dicitur, quia Dominus est supra caelos, est enim Sol caeli, sed usque praesens est in 10 caelis; 11 est ibi Divinum Verum, et Divinum Verum procedens a Domino ut Sole est Dominus in caelo, est ideo Divinum Verum ibi facies Ipsius.

[7] Dictum est supra quod per ‘facies Jehovae’ significentur Divina interiora Verbi, Ecclesiae, et cultus, n. 10567, 10568; causa est quia Divina interiora Verbi, Ecclesiae, et cultus, sunt Divinum Verum procedens a Domino, ita Dominus in caelo; hoc significatur per ‘faciem Jehovae’ ubi nominatur in Verbo, ut apud Matthaeum,

Videte ne contemnatis ullum ex pusillis his; dico enim vobis quod angeli eorum in caelis semper videant faciem Patris Qui in caelis est, 18:10:

in Apocalypsi,

Thronus Dei et Agni in Sancta Hierosolyma erit, et servi Ipsius ministrabunt Ipsi, et videbunt, facies Ipsius, 22:3, 4:

[8] apud Moschen,

Illuminabit Jehovah facies super 12 te, et miserebitur tui; tollet Jehovah facies Suas super te, et ponet tibi pacem, Num. 6:25 [, 26]:

apud Davidem,

Multi dicentes, Quis ostendet nobis bonum? tolle super nos lucem facierum Tuarum, Jehovah, Ps. 4:7 [KJV Ps. 4:6]:

apud eundem,

Quousque, Jehovae, occultas facies Tuas a me? Ps. 13:2 [KJV Ps. 13:1]:

apud eundem,

Tibi dixit cor meum, Quaerite facies Meas' facies Tuas, Jehovah, quaero, Ps. 27:8:

apud eundem,

Deus miserebitur nostri, et benedicet nobis, illuminabit facies Suas nobis, Ps. 67:2 [KJV Ps. 67:1]:

apud eundem,

Deus, reduc nos, et lucere fac facies Tuas, ut salvemur, Ps. 80:4, 8, 20 [KJV Ps. 80:3, 7, 19]:

apud eundem,

Beatus populus Tuus, qui in luce facierum Tuarum ambulant, Ps. 89:16 [KJV Ps. 89:15]:

apud eundem,

Jehovah, ne abscondas facies Tuas me, Ps. 102:3 [KJV Ps. 102:2]:

apud eundem,

Abscondis facies Tuas, conturbantur, Ps. 104:29;

[9] quid per ‘facies Jehovae’ hic 13 intelligitur, quisque comprehendere potest, quod nempe Divinum, et quicquid Divini est, ita misericordia, pax, et Omne bonum, at in universali sensu Divinum Verum, quoniam in Divino Vero est Omne bonum; et apud hominem et apud angelum est Divinum Bonum in Divino Vero, et absque hoc non est illud, verum enim est recipiens boni, ita quoque misericordiae et pacis; inde nunc sequitur, 14 ubi non Divinum Bonum in Divino Vero est, ibi non facies Jehovae; 15 et quoque sequitur quod ubi malum in falso est, Divinum non appareat; hoc intelligitur per 16 quod Jehovah occultet et avertat facies in sequentibus his locis: apud Esaiam,

Peccata vestra absconderunt facies Jehovae a vobis, 59:2:

apud Jeremiam,

Propter malitiam eorum occultavi facies Meas ab urbe hac, 33:5:

apud Ezechielem,

Averto facies Meas ab illis, et profanant arcanum Meum, 7:22

et apud Micham,

Jehovah occultabit facies Suas ab illis, quemadmodum mala reddiderunt opera Sua, 3:4.

Sed sciendum est quod Jehovah, hoc est Dominus, nusquam avertat facies Suas ab homine, sed quod homo qui in malo est avertat suam faciem a Domino; et quia tunc Divinum ei a tergo est, ideo apparet sicut Id Se 17 occultet seu avertat; etiam res se actualiter ita habet: spiritus infernales omnes tergum vertunt ad Dominum ut Solem, at angeli semper faciem ad Ipsum; similiter homo quoad spiritum suum dum in mundo vivit.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. dixit, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

3. quod

4. ita quod Jehovah, Hoc

5. Deus voluit nasci homo, et assumere ipsam illam formam, in qua Ipse Jehovah essentialiter esset Homo

6. The Manuscript inserts etiam.

7. Ipsius

8. The Manuscript inserts etiam.

9. The Manuscript places this after videt.

10. coelo

11. ibi enim est

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. intelligatur

14. The Manuscript inserts quod.

15. et quod prorsus non appareat, ubi malum in falso est

16. occultare et avertere

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.