From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #85

Study this Passage

  
/ 603  
  

85. Sed quod Deus Homo sit, aegre potest comprehendi ab illis qui ex sensualibus externi hominis omnia judicant; sensualis enim homo non potest aliter de Divino quam ex mundo et ex illis quae ibi cogitare, ita de Divino et spirituali homine non aliter quam sicut de corporeo et naturali concludit inde, quod si Deus esset homo, foret magnitudine sicut universum, et si regeret caelum et terram, [quod] fieret per multos ad modum quo reges in mundo. Si ei diceretur, quod 1 in caelo non sit extensio spatii qualis in mundo, prorsus non caperet qui enim ex natura et solo ejus lumine cogitat, nusquam aliter cogitat quam ab extenso quale est coram oculis sed falluntur quam maxime, cum similiter cogitant de caelo; extensum quod ibi, non est sicut extensum in mundo; in mundo est extensum determinatum et inde mensurabile, in caelo autem est extensum non determinatum, et inde non mensurabile; sed de extenso in caelo videbitur in sequentibus, ubi de Spatio et Tempore in Mundo spirituali. Praeterea quisque novit, quantum se visus oculi extendit, quod nempe ad solem et ad stellas, quae tantum distant novit etiam qui altius cogitat, quod visus internus qui est cogitationis se adhuc latius extendat, et inde quod visus adhuc interior adhuc latius; quid non visus Divinus qui omnium intimus et supremus est? Quia cogitationes talis extensionis sunt, ideo communicantur omnia caeli cum unoquovis ibi, ita omnia Divini quod facit caelum, et implet illud, ut ostensum est in articulis qui praecedunt.

Footnotes:

1. [Editor's footnote] quod pro "si"

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10820

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10820. Omnes qui ab Ecclesia sunt, et in luce e caelo, vident Divinum in Domino, et hoc in Humano Ipsius, at qui non in luce e caelo sunt non vident nisi quam Humanum in Domino; cum tamen Humanum ac Divinum in Ipso ita unita sunt ut sint unum, sicut docuit Dominus, etiam alibi apud Johannem,

Pater, omnia Mea sunt, et omnia Tua Mea, 17:10.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10816

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10816. Sunt duo quae faciunt vitam caeli apud hominem, verum fidei et bonum amoris; haec vita est homini ex Deo, et prorsus nihil ex homine; quapropter primarium Ecclesiae est agnoscere Deum, credere in Deum, et amare Ipsum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.