From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #8

Study this Passage

  
/ 603  
  

8. Unusquisque in caelis scit et credit, immo percipit, quod nihil boni ex se velit et faciat, et nihil veri ex se cogitet et credat, sed ex Divino, ita ex Domino; et quod bonum et verum quae a semet non sint bonum et verum, quia eis non vita a Divino inest. Angeli intimi caeli etiam clare percipiunt, et sentiunt influxum, et quantum recipiunt tantum videntur sibi in caelo esse, quia tantum in amore et fide, et tantum in luce intelligentiae et sapientiae, et in gaudio caelesti inde: quoniam omnia illa procedunt a Divino Domini, et in illis est caelum angelis, patet quod Divinum Domini faciat caelum, et non angeli ex aliquo proprio suo. 1 Inde est quod caelum in Verbo dicatur "Habitaculum Domini," ac "Thronus Ipsius;" et quod illi qui ibi dicantur in Domino esse. 2 Quomodo autem Divinum procedit a Domino, ac implet caelum, in sequentibus dicetur.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod angeli caeli agnoscant omne bonum esse a Domino, et nihil a semet et quod Dominus in Suo habitet apud illos, et non in proprio illotum (9338, 10125, 10151, 10157).

Quod ideo in Verbo per angelos intelligatur aliquid Domini (1925, 2821, 3039, 4085, 8192, 10528).

Et quod ideo angeli dicantur dii a receptione Divini a Domino (4295, 4402, 7268, 7873, 8301, 8192).

Quod etiam a Domino sit omne bonum quod bonum, ac omne verum quod verum, proinde omnis pax, amor, charitas et fides (1614, 2016, 2751, 2882, 2883, 2891, 2892, 2904).

Et quod omnis sapientia et intelligentia (109, 112, 121, 124).

2. [Swedenborg's footnote] Quod qui in caelo sunt dicantur esse in Domino (3637, 3638).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10157

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10157. ‘Ad habitandum Me in medio eorum’: quod significet Divinum Domini, quod omne in omnibus caeli et Ecclesiae, constat ex significatione ‘habitare in medio filiorum Israelis’ cum de Jehovah, 1 quod sit praesentia Domini, et influxus Ipsius per bonum in caelo et in Ecclesia, de qua n. 10153; et quia est praesentia 2 Ipsius ibi, est quoque Divinum Ipsius omne in omnibus ibi, nam Dominus est praesens apud angelos caeli et apud homines Ecclesiae non in illorum proprio, sed in Suo apud illos, ita in Divino, secundum illa quae supra n. 10151 ostensa sunt, et cum Dominus est praesens in Suo Divino in caelis 3 et in Ecclesia, est quoque omne in omnibus ibi; inde 4 est ipsum caelum, et quoque inde est quod totum caelum referat Dominum quoad Divinum Humanum Ipsius; et quod caelum in complexu sit homo, qui Maximus Homo vocatur, de quo ad finem plurium capitum actum est, videantur citata n. 9276 fin. , 10030 fin. ; et inde quoque est quod per ‘hominem’ in Verbo significetur Ecclesia et quoque caelum, n. 478, 768, 3636, et quod illi qui in caelo sunt, et vere in Ecclesia, dicantur in Domino esse, n. 3637, 3638, cum in bono amoris et in vero fidei in Ipsum ab Ipso.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts hoc est, Domino, .

2. The Manuscript inserts et influxus.

3. coelis altered to coelo

4. ita

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.