From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #74

Study this Passage

  
/ 603  
  

74. Sed nunc ad experientiam. Quod angeli sint formae humanae seu homines, hoc millies mihi visum est locutus enim sum cum illis sicut homo cum homine, quandoque cum uno, quandoque cum pluribus in consortio, nec quicquam differens ab homine quoad formam apud illos vidi et miratus sum aliquoties quod tales essent et ne diceretur quod esset fallacia aut visio phantasiae, datum est illos videre in plena vigilia, seu cum eram in omni sensu corporis, et in statu clarae perceptionis. Saepius etiam narravi illis, quod homines in Christiano orbe in caeca tali ignorantia sint de angelis et spiritibus, ut credant illos esse mentes absque forma, ac puras cogitationes, de quibus non aliam ideam habent quam sicut de aethereo in quo vitale; et quia sic, addicunt 1 illis nihil hominis praeter cogitativum, credunt quod non videant quia non eis oculi, non audiant quia non eis aures, et non loquantur quia non eis os et lingua. Ad haec angeli dixerunt, quod sciant quod talis fides sit multis in mundo, et quod regnet apud eruditos, et quoque, quod mirati sunt, apud sacerdotes. Causam etiam dixerunt, quod eruditi, qui antesignani fuerunt, et primum excluserunt talem ideam de angelis et spiritibus, ex sensualibus externi hominis de illis cogitaverint; et qui ex illis cogitant, et non ex luce interiore, et ex idea communi quae insita cuivis, non possint aliter quam fingere talia, quoniam sensualia externi hominis non capiunt alia quam quae intra naturam sunt, non autem quae supra, ita nihil quicquam de spirituali mundo: 2 ex his antesignanis ut ducibus derivata est falsitas cogitationis de angelis ad alios, qui ex se non cogitaverunt sed ex illis; et qui ex aliis primum cogitant, et faciunt suae fidei, et postea illa suo intellectu intuentur, aegre possunt ab illis recedere; quare plerique acquiescunt in confirmando illa. Porro dixerunt, quod simplices fide et corde non in illa idea de angelis sint, sed in idea de illis sicut de hominibus caeli, ex causa quia non exstinxerunt insitum suum quod e caelo per eruditionem, nec capiunt aliquid absque forma: inde est, quod angeli in templis, sive sculpti sive picti, non aliter sistantur quam ut homines. De insito quod e caelo dicebant, quod sit Divinum influens apud illos qui in bono fidei et vitae sunt.

Footnotes:

1. [Editor's footnote] "addicant:"--vox saepissime adhibita; a Doctore Im. Tafel quidem legeretur addicunt

2. [Swedenborg's footnote] Quod homo nisi a sensualibus externi hominis elevetur, parum sapiat (5089).

Quod sapiens homo supra sensualia illa cogitet (5089, 5044). Cum elevatur homo supra sensualia illa, quod in lumen clarius veniat, et tandem in lucem caelestem (6183, 6313, 6315, 9407, 9730, 9922).

Quod elevatio et abductio a sensualibus illis antiquis nota fuerit (6313).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6313

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6313. Cum homo elevatur versus interiora, tunc a lumine crasso sensuali venit in lumen mitius, et tunc simul abducitur ab influxu scandalosorum et spurcorum, et adducitur propius ad illa quae justi et aequi sunt, quia propius ad angelos qui apud illum, ita propius ad lucem caeli. Elevatio haec a sensualibus nota fuerat antiquis, etiam gentilibus, quare sophi eorum dixerunt, cum animus abducitur a sensualibus, quod veniat in lucem interiorem, ac simul in statum tranquillum, et in beatitudinem quandam caelestem; inde etiam illi de immortalitate animi concluserunt. Homo adhuc interius potest elevari, et quo interius eo in lucem clariorem venit, et tandem in lucem caeli, quae lux non est nisi quam sapientia et intelligentia a Domino. Tres caeli non aliter distincti sunt quam secundum elevationes versus interiora, ita 1 quoque secundum gradus lucis; tertium caelum quia est in intimis, est in maxima luce, ita in sapientia quae multum excedit sapientiam inferiorum caelorum.

Footnotes:

1. in

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.