From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #73

Study this Passage

  
/ 603  
  

73. [X.] QUOD INDE UNUSQUISQUE ANGELUS SIT IN PERFECTA FORMA HUMANA.

In binis praecedentibus articulis ostensum est, quod caelum in toto complexu referat unum hominem, et quod similiter unaquaevis societas in caelo: ex nexu causarum, quae ibi adductae sunt, sequitur quod unusquisque angelus pariter referat. Sicut caelum est homo in maxima forma, et societas caeli in minore, ita angelus est in minima; nam in perfectissima forma, qualis est forma caeli, similitudo totius est in parte, et partis in toto: causa quod ita sit, est, quia caelum est communio, communicat enim omnia sua cum unoquovis, et unusquisque recipit ex communione illa omnia sua; angelus est receptaculum, et inde caelum in minima forma, ut quoque in suo articulo supra ostensum est. Homo etiam, quantum recipit caelum, tantum quoque est receptaculum, est caelum, et est angelus (videatur supra, 57). Hoc describitur ita in Apocalypsi,

"Mensus est murum" sanctae Hierosolymae, "centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis quae est angeli," (21:17):

"Hierosolyma" ibi est ecclesia Domini, et in eminentiori sensu caelum; 1 "murus" est verum quod ab insultu falsorum et malorum tutatur; 2 "centum quadraginta quatuor" sunt omnia vera et bona in complexu 3 "mensura" est quale ejus 4 "homo" est in quo omnia illa in communi et in parte, ita in quo caelum et quia angelus etiam est homo ex illis, ideo dicitur, "mensura hominis quae est angeli." Hic sensus spiritualis est illorum verborum. Quis absque illo sensu intellecturus esset, quod murus sanctae Hierosolymae esset mensura hominis quae angeli? 5

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] "Hierosolyma" quod sit ecclesia (402, 3654, 9166).

2. [Swedenborg's footnote] "Murus" quod sit verum tutans ab insultu falsorum et malorum (6419).

3. [Swedenborg's footnote] Quod "duodecim" sint omnia vera et bona in complexu (577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913).

Similiter "septuaginta duo," et "centum quadraginta quatuor," quoniam 144 exsurgunt ex 12 in se multiplicatis (7973). Quod omnes numeri in Verbo significent res (482, 487, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 5265). Quod numeri multiplicati simile significent cum simplicibus, a quibus per multiplicationem exsurgunt (5291, 5335, 5708, 7973).

4. [Swedenborg's footnote] Quod "mensura" in Verbo significet quale rei quoad verum et bonum (3104, 9603).

5. [Swedenborg's footnote] De sensu spirituali seu interno Verbi, vide Explicationem de Equo Albo, in Apocalypsi, et Appendicem ad Doctrinam Caelestem.

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9603

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9603. ‘Mensura una omnibus aulaeis’: quod significet statum rei similem, constat ex significatione ‘mensurae’ quod sit status rei quoad verum, de qua n. 3104; inde ‘mensura una omnibus aulaeis’ est status rei similis omnibus veris. Per statum rei similem, cum dicitur de veris fidei in regno spirituali, intelligitur quod omnia spectent bonum, et per bonum spectent Dominum, a Quo; nam vera quae non ita spectant non sunt vera fidei, 1 proinde nec vera Ecclesiae aut caeli; vera quae alio spectant, quidem in externa forma possunt apparere sicut vera, sed non sunt vera, sunt enim absque vita, nam vita veri est bonum, et bonum est a Domino, Qui solus vita; vera alio spectantia sunt sicut membra corporis absque anima, quae non sunt membra alicujus corporis, quia sunt inanimata et sic nullius usus.

[2] Quod mensura significet statum rei quoad verum, et quoque statum rei quoad bonum, patet a locis in Verbo ubi agitur de mensurationibus novae 2 Hierosolymae, et quoque novi templi; per novam seu sanctam Hierosolymam significatur Nova Domini Ecclesia, similiter per templum; quapropter per mensuras eorum significantur status quoad verum et quoad bonum, ut apud Johannem,

Angelus calamum habebat aureum ut metiretur sanctam Hierosolymam, et portas ejus, et murum ejus; et mensus est urbem calamo in stadiis duodecies mille; mensus est murum ejus centum quadraginta quattuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, angeli, Apoc. 21:15-17;

quod mensurae hic significent status quoad bonum et verum, manifeste patet, nam ‘sancta Hierosolyma’ est Nova Domini Ecclesia, portae et murus ejus sunt vera fidei tutantia, ‘duodecies mille’ sunt omnia vera et bona in complexu, similiter centum quadraginta quattuor, n. 7973, hic enim numerus 3 simile significat cum numero duodecim, quia 4 exsurget a duodecim multiplicatis in duodecim; quod duodecim sint omnia vera et bona 5 in complexu, videatur n. 577, 2089, 2129 fin. , 2130 fin. , 3272, 3858, 3913; ‘mensura hominis, hoc est, angeli’ significat talem 6 esse statum Ecclesiae et caeli quoad 7 bona amoris et vera fidei, ‘homo’ enim est Ecclesia, et ‘angelus’ est caelum; nisi sciretur quid sancta Hierosolyma, quid ejus 8 portae et murus, quid numerus duodecies mille 9 in stadiis, et mensura muri centum quadraginta quattuor, tum quid mensura, 10 quid homo, et quid angelus, quis usquam sciret 11 quod mensura urbis esset duodecies mille in stadiis, et mensura muri 144 cubitorum esset mensura hominis, hoc est, angeli?

[3] Simile per mensurationem significatur apud Sachariam,

Sustuli oculos meos et vidi, cum ecce vir cujus in manu funiculus mensurae; dixi, Quo tu vadis? qui dixit, Ad metiendum Hierosolymam ut videam quanta latitudo ejus, et quanta longitudo ejus, 2:5, 6 [KJV 1, 2]:

tum apud Ezechielem, Ubi vir cui calamus mensurae 12 , mensus est 13 domos novae urbis, ut et templum, quoad muros, parietes, portas, substructiones, limina, fenestras, gradus, de quibus ibi 40-42 14 ; nisi ibi mensurationes significarent status rei quoad verum et bonum, talia nequaquam 15 memorata fuissent. Per ‘mensurare’ in communi significatur status veri et boni: apud Jeremiam,

Sic dixit Jehovah, Si mensurabuntur caeli sursum, et pervestigabuntur fundamenta terrae deorsum, ecce usque Ego reprobabo semen Israelis propter omne quod fecerunt; ecce dies venientes quibus aedificabitur urbs Jehovae, et exibit amplius linea mensurae super collem Gareb, et circuibit ad Goah, 31:37, 38, 39:

tum apud Esaiam,

Quis mensus est pugillo aquas, et 16 caelos spithama expendit, et complexus est trientali pulverem terrae, et appendit in lance montes, et colles in libra? 40:12.

Footnotes:

1. ita

2. The Manuscript inserts seu Sanctae.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. exsurgit

5. The Manuscript inserts fidei.

6. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

7. vera et bona

8. porta in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

9. et numerus

10. The Manuscript inserts et.

11. quid significat quod mensura urbis duodecies mille in stadiis, et mensura muri centum et quadraginta quatuor cubitorum, esset mensura hominis. Similiter

12. The Manuscript inserts in manu.

13. aedificia

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. per mensurationes et per numeros designarentur; per mensuras et mensurationes etiam status veri et boni, quae Ecclesiae et coeli, significantur

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.