From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #72

Study this Passage

  
/ 603  
  

72. Quod unaquaevis societas sit in effigie hominis cum simul ut unum apparet, est quia totum caelum illam effigiem habet, ut in praecedente articulo ostensum videatur et in perfectissima forma, qualis est forma caeli, similitudo est partium cum toto, et minorum cum maximo minora et partes caeli sunt societates ex quibus consistit, quae quod etiam sint caeli in minore forma, videatur supra (51-58). Quod perpetua talis similitudo sit, est quia in caelis omnium bona ex uno amore sunt, ita ex una origine. Unus amor ex quo origo omnium bonorum ibi, est amor in Dominum a Domino. Inde est, quod totum caelum sit similitudo Ipsius in communi, unaquaevis societas in minus communi, et unusquisque angelus in particulari. Videantur etiam quae supra (58) de hac re dicta sunt.

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #487

Study this Passage

  
/ 10837  
  

487. Quod per ‘dies’ significentur tempora et status in genere in capite primo ostensum est, ubi ‘dies creationis’ nihil aliud significant communissimum est in Verbo omne tempus appellare ‘dies’, sicut hic manifeste, inque vers. seq. 5, 8, 11, 14, 17, 20, 23, 27, 31; quare etiam status temporum in genere quoque per ‘dies’ significantur; cumque adjiciuntur anni, tunc per annorum tempora significantur quales status, ita status in specie.

[2] Antiquissimi habebant suos numeros per quos significabant varia Ecclesiae, sicut numeros tres, septem, decem duodecim, et plures quos ex illis et aliis componebant, et sic comprehendebant status Ecclesiae; quare numeri hi arcana continent, quae explicare multis opus; erat computus statuum Ecclesiae; etiam passim simile in Verbo, cumprimis prophetico, occurrit; etiam in ritibus Ecclesiae Judaicae sunt numeri tam temporum quam mensurarum ut circa sacrificia, minhas, oblationes et alia, qui ubivis significant sancta applicate; quare quae hic ‘octingenti’, et in sequente versi ‘nongenti et triginta’, et porro numeri annorum in sequentibus, in specie involvunt, sunt plura quam usquam tradi possunt; nempe mutationes status Ecclesiae illorum applicate ad statum eorum communem. In sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicendum quid simplices numeri usque ad duodecim significant, qui nisi prius sciantur, non capi potest quid significant numeri compositi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.