From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #61

Study this Passage

  
/ 603  
  

61. Talis idea est angelorum de homine; quapropter nusquam attendunt ad illa quae homo corpore facit, sed ad voluntatem ex qua corpus facit: hanc vocant ipsum hominem, et intellectum quantum ille cum voluntate unum agit. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod voluntas hominis sit ipsum Esse vitae illius, et quod intellectus sit Existere vitae inde (3619, 5002, 9282). Quod vita voluntatis sit principalis vita hominis, et quod vita intellectus procedat inde (585, 590, 3619, 7342, 8885, 9282, 10076, 10109, 10110).

Quod homo sit homo ex voluntate et inde intellectu (8911, 9069, 9071, 10076, 10109, 10110).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9071

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9071. ‘Et testatum domino ejus’: quod significet et hoc transiverit in intellectuale, constat ex significatione ‘testatum esse’ quod sit notum factum esse, proinde transivisse in intellectuale, nam malum quod notum fit, id transit in intellectuale; intellectuale enim est visus hominis internus, voluntarium 1 absque visu illo est caecum, quapropter cum malum quod est voluntarii transit in intellectuale, est e caligine in lucem.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts autem.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.