From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #61

Study this Passage

  
/ 603  
  

61. Talis idea est angelorum de homine; quapropter nusquam attendunt ad illa quae homo corpore facit, sed ad voluntatem ex qua corpus facit: hanc vocant ipsum hominem, et intellectum quantum ille cum voluntate unum agit. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod voluntas hominis sit ipsum Esse vitae illius, et quod intellectus sit Existere vitae inde (3619, 5002, 9282). Quod vita voluntatis sit principalis vita hominis, et quod vita intellectus procedat inde (585, 590, 3619, 7342, 8885, 9282, 10076, 10109, 10110).

Quod homo sit homo ex voluntate et inde intellectu (8911, 9069, 9071, 10076, 10109, 10110).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #584

Study this Passage

  
/ 10837  
  

584. Vers. 5. Et vidit Jehovah, quod multiplicatum malum hominis in terra; et omne figmentum cogitationum cordis ejus solummodo malum omni die. ‘Quod viderit Jehovah, quod multiplicatum malum hominis in terra’ significat quod voluntas boni inceperit nulla esse: ‘omne figmentum cogitationum cordis solummodo malum omni die’ significat quod nulla perceptio veri et boni.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.