From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #603

Study this Passage

  
/ 603  

603. Haec quae in hoc opere de Caelo, Mundo Spirituum, et Inferno, dicta sunt, obscura erunt illis qui non in jucundo sciendi vera spiritualia sunt sed clara illis qui in jucundo; maxime illis qui in affectione veri propter verum sunt; hoc est, qui amant verum quia est verum: quicquid enim amatur hoc intrat cum luce in mentis ideam, imprimis cum amatur verum; quia omne verum in luce est.

COLLECTA EX ARCANIS CAELESTIBUS DE LIBERO HOMINIS, DE INFLUXU, ET DE SPIRITIBUS PER QUOS COMMUNICATIONES FIUNT.

DE LIBERO.

Quod omne liberum sit amoris seu affectionis, quoniam quod homo amat, hoc libere facit (2870, 3158, 8907 [8987?] 8990, 9585, 9591).

Quia liberum est amoris, quod sit vita cujusvis (2873). Quod nihil appareat ut proprium, nisi quod ex libero (2880).

Quod sit liberum caeleste et liberum infernale (2870, 2873, 2874, 9589, 9590).

Quod liberum caeleste sit amoris caelestis, seu amoris boni et veri (1947, 2870, 2872).

Et quia amor boni et veri est a Domino, quod ipsum liberum sit duci a Domino (892, 905, 2872, 2886, 2890-2892, 9096, 9586, 9587, 9589-9591).

Quod homo in liberum caeleste introducatur a Domino per regenerationem (2874, 2875, 2882, 2892).

Quod liberum homini esse debeat, ut possit regenerari (1937, 1947, 2876, 2881, 3145, 3146, 3158, 4031, 8700).

Quod alioqui amor boni et veri non implantari possit homini, ac ei appropriari apparenter ut suum (2877, 2879, 2880, 2888). Quod nihil conjungatur homini, quod fit in coacto (2875, 8700).

Si homo ex coacto reformari posset, quod omnes salvarentur (2881).

Quod coactum in reformatione sit damnosum (4031).

Quod omnis cultus ex libero sit cultus, non autem qui ex coacto (1947, 2880, 7349, 10097).

Quod paenitentia fieri debeat in statu libero, et quod quae fit in statu coacto non valeat (8392).

Status coacti, quinam (8392).

Quod datum sit homini ex libero rationis agere, ut ei provideatur bonum, et quod ideo homo sit in libero cogitandi et volendi etiam malum, et quoque faciendi quantum non leges vetant (10777).

Quod homo teneatur a Domino inter caelum et infernum, et sic in aequilibrio, ut sit in libero propter reformationem (5982, 6477, 8209, 8907 [8987?]).

Quod id maneat quod inseminatur in libero, non autem quod in 9588).

Quod ideo nusquam alicui auferatur liberum (2876, 2881). Quod nullus a Domino cogatur (1937, 1947).

Quod se cogere sit ex libero, non autem cogi (1937, 1947). Quod homo se cogere debeat ad resistendum malo (1937, 1947, 7914).

Et quoque ad faciendum bonum sicut a se, sed usque agnoscere quod sit a Domino (2883, 2891, 2892, 7914).

Quod homini fortius liberum sit in pugnis tentationum, in quibus vincit, quoniam tunc se homo interius cogit ad resistendum [malis], tametsi aliter apparet (1937, 1947, 2881).

Quod liberum infernale sit duci ab amoribus sui et mundi, et eorum concupiscentiis (2870, 2873).

Quod illi qui in inferno sunt, non sciant aliud liberum (2871).

Quod liberum caeleste tantum distet a libero infernali, quantum caelum ab inferno (2873, 2874).

Quod liberum infernale, quod est duci ab amoribus sui et mundi, non sit liberum, sed servum (2884, 2890).

Quoniam servum est duci ab inferno (9586, 9589-9591)

DE INFLUXU Quod omnia influant quae homo cogitat et quae vult, ab experientia (904, 2886-2888, 4151, 4319, 4320, 5846, 5848, 6189, 6191, 6194, 6197-6199, 6213, 7147, 10219).

Quod homo possit intueri res, cogitari, et analytice concludere, sit ex influxu (1288 [1285, 2888?] 4319, 4320). Quod homo non vivere uno momento possit, si ei auferatur influxus e mundo spirituali, [ab] experientia (2887, 5849, 5854, 6321).

Quod vita quae influit a Domino, varietur secundum statum hominis, et secundum receptionem (2069, 5986, 6472, 7343). Quod apud malos bonum quod influit a Domino vertatur in malum, ac verum in falsum, ab experientia (3643 [3642, 3743?] 4632).

Quod tantum recipiatur bonum et verum, quod continue influit a Domino, quantum non obstat malum et falsum (2411, 3142, 3147, 5828).

Quod omne bonum influat a Domino, ac omne malum ab inferno (904, 4151).

Quod homo credat hodie, omnia in se esse, et ex se esse, cum tamen influunt, et hoc sciat ex doctrinali ecclesiae, quod docet quod omne bonum sit a Deo, et omne malum ex diabolo (4249, 6193, 6206).

At si homo crederet secundum doctrinale, tunc malum non sibi appropriaret, nec bonum faceret suum (6206, 6324, 6325). Quam felix status hominis foret, si crederet quod omne bonum influat a Domino, et omne malum ab inferno (6325).

Qui negant caelum, aut nihil de illo sciunt, quod nesciant quod aliquis influxus inde sit (4322, 5649, 6193, 6479). Quid influxus, illustratum per comparationes (6428 [6128?] 6180, [6190?] 9407).

Quod omne vitae a Primo Fonte vitae influat, quia inde est, et quod continue influat, ita a Domino (3001, 3318, 3237 [3337?] 3338, 3344, 3484, 3619, 3741-3743, 4318-4320, 4417, 4524, 4882, 5847, 5986, 6325, 6468-6470, 6479, 9276, 10196).

Quod influxus spiritualis sit, et non physicus, ita quod influxus sit e spirituali mundo in naturalem, et non e naturali in spiritualem (3219, 5119, 5259, 5427, 5428, 5477, 6322, 9110 [9109?] 9111 [9100?]).

Quod influxus sit per internum hominem in externum, seu per spiritum in corpus, et non vicissim, quia spiritus hominis est in spirituali mundo, et corpus in naturali (1702, 1707, 1940, 1954, 5119, 5259, 5779, 6322, 9380 [9110?]).

Quod internus homo in mundo spirituali sit, et externus in mundo naturali (978, 1015, 3628, 4459, 4523[?] 4524[?] 6057, 6309, 9701-9709, 10156, 10472).

Quod appareat sicut influxus sit ab externis apud hominem in interna, sed quod sit fallacia (3721).

Quod apud hominem influxus sit in ejus rationalia, et per haec in scientifica, et non vicissim (1495, 1707, 1940).

Ordo influxus qualis (775, 880, 1096, 1495, 7270). Quod influxus sit immediatus a Domino, et quoque mediatus per mundum spiritualem seu caelum (6063, 6307, 6472, 9682, 9683). Quod influxus Domini sit in bonum apud hominem, et per bonum in verum, non autem vicissim (5483 [5482?] 5649, 6027, 8685, 8701, 10153).

Quod bonum det facultatem recipiendi influxum a Domino, non autem verum absque bono (8321).

Quod nihil noceat quod influit in cogitationem, sed quod in voluntatem, quoniam hoc appropriatur homini (6308).

Quod influxus communis sit (5850). Quod ille sit continuus conatus agendi secundum ordinem (6211).

Quod ille influxus sit in vitas animalium (5850). Et quoque in subjecta regni vegetabilis (3648).

Quod etiam secundum influxum communem cadat cogitatio in loquelam, et voluntas in actiones et gestus apud hominem (5862, 5990, 6192, 6211).

DE SUBJECTIS.

Quod spiritus a societatibus spirituum emissi ad alias societates, tum ad aliquos spiritus, dicantur subjecta (4403, 5856).

Quod communicationes in altera vita fiant per tales emissarios spiritus (4403, 5856, 5983).

Quod spiritus, qui emissus inservit pro subjecto, non cogitet ex se, sed ex illis a quibus emissus (5985, 5986, 5987). Plura de illis spiritibus (5988, 5989).

  
/ 603  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6027

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6027. ‘Et Jehudam misit ante se ad Josephum’: quod significet communicationem boni Ecclesiae cum caelesti interno, constat ex repraesentatione ‘Jehudae’ quod 1 sit bonum Ecclesiae, de qua n. 5583, 5603, 5782, 5794, 5833; et a repraesentatione ‘Josephi’ quod sit caeleste internum, de qua n. 5869, 5877; quod ‘mittere ante se’ sit communicare, patet. Quod Jehudah missus fuerit et non alius, erat ut significaretur communicatio quae immediata est boni cum bono, nempe boni externi quod ‘Jehudah’ repraesentat, cum bono interno quod ‘Joseph’; influit enim 2 a Domino bonum, quod est amoris in Ipsum et charitatis erga proximum, per internum in externum, et quantum boni est in externo tantum ibi recipitur; 3 si autem in externo hominis modo verum fidei est, non autem bonum, tunc influxus boni 4 a Domino per internum non recipitur in externo, nam communicatio cum vero immediata non datur sed mediata per bonum; haec causa est quod non alius a Jacobo ad Josephum missus sit quam Jehudah.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts hic.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. si modo verum quod fidei, in externo homine est

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.