From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #588

Study this Passage

  
/ 603  
  

588. Quod pluralitatem infernorum attinet: sunt inferna tot numero quot sunt societates angelicae in caelis, quoniam cuivis societati caelesti ex opposito correspondet societas infernalis. Quod societates caelestes innumerae sint, et omnes discriminatae secundum bona amoris, charitatis et fidei, videatur in articulo De Societatibus ex quibus Caeli consistunt (41-50); et in articulo De Immensitate Caeli (415-420): similiter itaque societates infernales, quae discriminatae sunt secundum mala bonis opposita.

[2] Unumquodvis malum est infinitae varietatis, sicut unumquodvis bonum. Quod ita sit, non capiunt illi qui modo simplicem ideam de unoquovis malo habent, sicut de contemptu, de inimicitia, de odio, de vindicta, de dolo, et de similibus aliis: sed sciant quod unumquodvis ex illis contineat tot differentias specificas, et tot differentias iterum specificas seu particulares, ut non sufficiat volumen illis enumerandis. Inferna sunt secundum differentias cujusvis mali ita ordinate distincta, ut nihil ordinatius et distinctius. Inde constare potest, quod sint innumerabilia, unum prope alterum, et unum remote ab altero, secundum differentias malorum in genere, in specie, et in particulari.

[3] Sunt quoque inferna sub infernis: sunt communicationes quorundam per transitus, et sunt communicationes plurium per exhalationes, et hoc prorsus secundum affinitates unius generis et unius speciei mali cum aliis. Inferna quanto numero sunt, datum mihi est scire ex eo, quod inferna sint sub omni monte, colle et petra, et quoque sub omni planitie et valle, et quod sub illis se extendant in longum, latum, et profundum; verbo, totum caelum, ac totus mundus spirituum, sunt quasi excavati, et sub illis continuum infernum. Haec de pluralitate infernorum.

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #415

Study this Passage

  
/ 603  
  

415. [XLIII.] DE IMMENSITATE CAELI.

Quod caelum Domini immensum sit, constare potest ex pluribus quae in antecedentibus dicta et ostensa sunt; cumprimis ex eo, quod caelum sit ex humano genere (videatur supra, 311-317), et non modo ex illo, quod intra ecclesiam natum est, sed etiam ex illo, quod extra (318-328): ita ex omnibus a primo ortu hujus telluris, qui in bono vixerunt. Quanta multitudo hominum in universo hoc terrarum orbe est, quisque qui de partibus, regionibus et regnis hujus telluris aliquid novit, concludere potest. Qui calculum init, deprehendet, quod inde ad plura millia hominum quolibet die obeant, ita intra annum ad aliquot myriades seu milliones; et hoc a primis temporibus, a quibus intercesserunt aliquot millia annorum; qui omnes post obitum in alterum mundum, qui vocatur mundus spiritualis, venerunt, et jugiter veniunt. Quot autem ex illis angeli caeli facti sunt et fiunt, non dici potest; hoc mihi dictum est, quod antiquis temporibus permulti, quia tunc homines interius et plus spiritualiter cogitaverunt, ac inde in caelesti affectione fuerunt at quod sequentibus aevis non tam multi, quia homo successu temporis exterior factus est, et plus naturaliter coepit cogitare, et inde in terrestri affectione esse. Ex his primum constare potest, quod caelum ex solis incolis hujus telluris magnum sit.

  
/ 603