From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #587

Study this Passage

  
/ 603  
  

587. Quod situm infernorum in specie attinet, nemo scire potest, ne quidem angeli in caelo, sed solus Dominus; ast situs eorum in communi notus est ex plagis in quibus sunt: sunt enim inferna sicut caeli distincta quoad plagas, ac plagae in mundo spirituali sunt determinatae secundum amores nam omnes plagae in caelo incipiunt a Domino ut Sole, qui est Oriens et quia inferna sunt opposita caelis, eorum plagae incipiunt ex opposito, ita ab occidente. (De his videatur in articulo De quatuor Plagis in Caelo, 141-153).

[2] Inde est quod inferna in plaga occidentali sint omnium pessima et maxime horrenda, et eo pejora et horribiliora quo remotiora ab oriente, ita per gradus successive. Sunt in illis infernis ii qui in mundo in amore sui fuerunt, ac inde in contemptu aliorum, inque inimicitia contra illos qui sibi non faverunt; tum in odio et vindicta contra illos qui se non venerati sunt et coluerunt: in remotissimis ibi sunt, qui ex Religioso Catholico, ut vocatur, fuerunt, et voluerunt ibi coli ut dii, et inde odio et vindicta flagrarunt contra omnes qui illorum potestatem super animas hominum et super caelum, non agnoverunt. illi simili animo, hoc est, simili odio et vindicta sunt contra illos qui se opponunt, sicut fuerunt in mundo: jucundissimum eorum est saevire; sed hoc vertitur in altera vita in ipsos; nam in infernis eorum, quibus plaga occidentalis repleta est, furit unus in alterum qui sibi Divinam potestatem derogat. (Sed de his plura dicentur in opusculo De Ultimo Judicio et de Babylonia destructa.)

[3] Verum quomodo inferna in illa plaga ordinata sunt, non sciri potest solum quod atrocissima illius generis sint ad latera versus plagam septentrionalem, minus atrocia versus plagam meridionalem ita infernorum atrocitas decrescit a plaga septentrionali ad meridionalem, et quoque per gradus versus orientem: ad orientem ibi sunt qui fastuosi fuerunt, et non crediderunt Divinum, sed usque non fuerunt in tali odio et vindicta, neque in dolo, sicut illi qui ibi profundius in plaga occidentali sunt. In plaga orientali hodie nulla sunt inferna quae ibi fuerunt, translata sunt in plagam occidentalem anterius. Inferna in plaga septentrionali et meridionali sunt plura: in illis sunt, qui, dum vixerunt, in amore mundi fuerunt, et inde in varii generis malis, quae sunt inimicitia, hostilitas, furta, latrocinia, astus, avaritia, immisericordia pessima illius generis inferna sunt in septentrionali plaga, mitiora in meridionali; diritas eorum crescit, sicut propinquiora sunt ad plagam occidentalem, et quoque sicut remotiora sunt a plaga meridionali, ac decrescit versus plagam orientalem, et quoque versus meridionalem. Post inferna, quae sunt in plaga occidentali, sunt silvae opacae, in quibus maligni spiritus sicut ferae vagantur; similiter post inferna in plaga septentrionali. Post inferna autem in plaga meridionali sunt deserta, de quibus mox supra actum est. Haec de situ infernorum.

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #141

Study this Passage

  
/ 603  
  

141. [XVI.] DE QUATUOR PLAGIS IN CAELO.

In caelo sicut in mundo sunt quatuor plagae, oriens, meridies, occidens, et septentrio, utrinque determinatae a suo sole; in caelo a Sole caeli qui est Dominus, in mundo a sole mundi. Sed usque intercedit multa differentia. Prima est, quod in mundo dicatur meridies ubi sol in maxima sua altitudine supra terram est, septentrio ubi in opposito infra terram est, oriens ubi in aequinoctiis oritur, et occidens ubi tunc occidit: ita in mundo a meridie determinantur omnes plagae. in caelo autem oriens dicitur ubi Dominus ut Sol apparet, ex opposito est occidens, ad dextrum in caelo est meridies, et ad sinistrum ibi est septentrio, et hoc in omni conversione faciei et corporis eorum ita in caelo ab oriente determinantur omnes plagae. Quod oriens dicatur ubi Dominus ut Sol apparet, est causa, quia omnis origo vitae est ab Ipso ut Sole; et quoque quantum apud angelos recipitur calor et lux seu amor et intelligentia ab Ipso, tantum dicitur Dominus exoriri apud illos: inde quoque est, quod Dominus in Verbo dicatur Oriens. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod Dominus in supremo sensu sit Oriens, quia est Sol caeli, qui semper in ortu et nusquam in occasu est (101, 5097, 9668).

  
/ 603