From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #582

Study this Passage

  
/ 603  
  

582. [LXI.] DE APPARENTIA, SITU ET PLURALITATE INFERNORUM.

In mundo spirituali, seu in mundo ubi sunt spiritus et angeli, similia apparent quae in mundo naturali, seu ubi homines sunt; adeo similia, ut quoad externam faciem nulla sit differentia. Apparent ibi planities, et apparent montes, colles et petrae, ac inter illa valles insuper etiam aquae, et plura alia quae super tellure. Sed usque illa omnia ex spirituali origine sunt quapropter apparent coram oculis spirituum et angelorum, et non coram oculis hominum, quia homines in naturali mundo sunt; ac spirituales vident illa quae ex origine spirituali sunt, et naturales illa quae ex origine naturali. Quapropter homo oculis suis nequaquam potest videre illa quae in mundo spirituali sunt, nisi detur illi in spiritu esse, et nisi quam post mortem cum fit spiritus: vicissim etiam angelus et spiritus prorsus non aliquid in naturali mundo possunt videre, si non sint apud hominem cui datum est loqui cum illis; oculi enim hominis accommodati sunt receptioni lucis mundi naturalis, et oculi angelorum et spirituum accommodati sunt receptioni lucis mundi spiritualis, et tamen utrisque sunt oculi ad aspectum prorsus similes. Quod mundus spiritualis sit talis, homo naturalis non potest comprehendere ac minime homo sensualis, qui est qui nihil credit nisi quam quae corporis sui oculis videt, et ejus manibus tangit proinde quae per visum et tactum hausit: et ex illis cogitat cui ideo cogitatio materialis est, et non spiritualis. Quia talis similitudo est mundi spiritualis et mundi naturalis, ideo homo post mortem vix aliter scit, quam quod in mundo sit ubi natus est, et e quo exivit ob quam causam etiam vocant mortem modo translationem ab uno mundo in similem alium. (Quod talis similitudo utriusque mundi sit, videatur supra, ubi de Repraesentativis et Apparentiis in Caelo, 170-176, actum est.)

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #170

Study this Passage

  
/ 603  
  

170. [XIX.] DE REPRAESENTATIVIS ET APPARENTIIS IN CAELO.

Homo qui ex solo naturali lumine cogitat, non comprehendere potest, quod aliquid in caelo simile sit quod in mundo et hoc ex causa, quia ex illo lumine cogitaverat et se confirmaverat, quod angeli modo mentes sint, et quod mentes sint quasi pneumata aetherea, et inde quod illis non sint sensus qui homini, ita nec oculi, et si non oculi quod nec objecta cum tamen angelis sunt omnes sensus qui homini, immo multo exquisitiores; etiam lux, ex qua vident, est multo illustrior luce ex qua homo videt. Quod angeli sint homines in perfectissima forma, et omni sensu gaudeant, videatur supra (73-77); et quod lux in caelo sit multo illustrior luce in mundo (126-132).

  
/ 603