From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #57

Study this Passage

  
/ 603  
  

57. De ecclesia simile dici potest quod de caelo, nam ecclesia est caelum Domini in terris. Sunt illae quoque plures, et tamen unaquaevis vocatur ecclesia, et quoque est ecclesia, quantum bonum amoris et fidei ibi regnat. Dominus etiam ibi ex variis unum facit, ita ex pluribus ecclesiis unam. 1 Simile quoque dici potest de homine ecclesiae in particulari, quod de ecclesia in communi quod nempe ecclesia sit intra hominem, et non extra illum, et quod quilibet homo sit ecclesia, in quo Dominus est praesens in bono amoris et fidei. 2 Simile etiam dici potest de homine in quo ecclesia, quod de angelo in quo caelum, quod sit ecclesia in minima forma, sicut angelus est caelum in minima forma: et adhuc magis, quod homo in quo ecclesia, aeque ac angelus, sit caelum; nam homo creatus est ut in caelum veniat, et fiat angelus quapropter ille, cui bonum est a Domino, est angelus homo. 3 Memorare licet, quid homo commune habet cum angelo, et quid prae angelis: Homo commune habet cum angelo, quod interiora ejus aeque formata sint ad imaginem caeli, et quoque quod fiat imago caeli, quantum in bono amoris et fidei est: homo prae angelis habet, quod exteriora ejus formata sint ad imaginem mundi et quod quantum in bono est, mundus apud illum subordinatur caelo, et serviat caelo; 4 et quod tunc Dominus praesens sit apud illum in utroque sicut in suo caelo; est enim in suo ordine Divino utrobivis, nam Deus est ordo. 5

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Si bonum foret character et essentiale ecclesiae, et non verum absque bono, quod ecclesia foret una (1285, 1316, 2982, 3267, 3445, 3451, 3452).

Quod etiam omnes ecclesiae faciant unam ecclesiam coram Domino ex bono (7395 [7396?] 9276).

2. [Swedenborg's footnote] Quod ecclesia sit in homine, et non extra illum, et quod ecclesia in communi sit ab hominibus, in quibus ecclesia (3884).

3. [Swedenborg's footnote] Quod homo qui ecclesia sit caelum in minima forma ad imaginem maximi, quia interiora ejus quae mentis disposita sunt ad formam caeli, et inde ad receptionem omnium caeli (911, 1900, 1982 [1928?] 3624-3614[NCBSP: Translations correct this reference as 3624-3631], 3634, 3884, 4041, 4279, 4523, 4524, 4625, 6013, 6057, 9279, 9632).

4. [Swedenborg's footnote] Quod homini sit internum et externum, et quod internum ejus a creatione formatum sit ad imaginem caeli, et quod externum ejus ad imaginem mundi, et quod ideo homo ab antiquis dictus sit microcosmus (4523, 4524, 5368 [3628, 5115?] 6013, 6057, 9279, 9706, 10156, 10472).

Quod ideo homo ita creatus sit, ut mundus apud illum serviat caelo quod etiam fit apud bonos, at quod inversum sit apud malos, ubi caelum servit mundo (9283, 9278).

5. [Swedenborg's footnote] Quod Dominus sit ordo, quoniam Divinum bonum et verum, quae procedunt a Domino, faciunt ordinem (1728, 1919, 2201 [2011?] 2258, 5110, 5703, 8988, 10336, 10619).

Quod vera Divina sint leges ordinis (2247, 7995).

Quod quantum homo secundum ordinem vivit, ita quantum in bono secundum vera Divina, tantum sit homo, et in illo ecclesia et caelum (4839, 6605, 8067 [8513?]).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4524

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4524. Nunc quia omnia et singula quae in mundo et ejus natura sunt, existunt et perpetuo existunt, hoc est, subsistunt, se prioribus, sequitur quod existant et subsistant a mundo qui est supra naturam, qui mundus spiritualis vocatur, cum quo quia continuus nexus erit ut subsistant seu perpetuo existant, sequitur quod puriora seu interiora quae in natura, consequenter quae in homine, sint exinde; tum quod puriora seu interiora tales formae sint quae recipere possunt 1 influxum: et quia non dari potest nisi quam unicus fons vitae, sicut in natura non nisi quam unicus fons lucis et caloris, constat quod omne vitae sit a Domino, Qui est Primum vitae; et quia ita, quod omnia et singula quae in mundo spirituali sunt, Ipsi correspondeant, proinde omnia 2 et singula quae in homine, hic enim est in minima effigie parvulus mundus spiritualis; inde etiam spiritualis homo est imago Domini.

Footnotes:

1. possint

2. The Manuscript inserts etiam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.