From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #558

Study this Passage

  
/ 603  
  

558. [primo] Porro, quantum aliquis in amore caelesti est, qui est amare usus et bona, et affici jucundo cordis cum illa praestat propter ecclesiam, patriam, societatem humanam et concivem, tantum ducatur a Domino, quia ille amor est in quo Ipse, et qui ab Ipso: at quantum aliquis in amore sui est, qui amor est usus et bona praestare propter se, tantum ducitur a semet; et quantum aliquis ducitur a semet, tantum non ducitur a Domino: inde quoque sequitur, quod quantum quis se amat, tantum se removeat a Divino, ita quoque a caelo. Duci a semet, est a proprio suo; ac proprium hominis non est nisi quam malum est enim ejus malum hereditarium, quod est se amare prae Deo, ac mundum prae caelo 1 Homo toties immittitur in suum proprium, ita in sua mala hereditaria, quoties se spectat in bonis quae facit, nam spectat a bonis ad se, et non a se ad bona quare in bonis sistit imaginem sui, et non aliquam imaginem Divini. Quod ita sit, etiam per experientiam confirmatus sum. Sunt mali spiritus, quorum habitationes sunt in plaga media inter septentrionem et occidentem sub caelis, qui callent artem immittendi probos spiritus in proprium illorum, et sic in mala varii generis; quod faciunt per id, quod immittant illos in cogitationes de se, vel aperte per laudes et honores, vel clam per determinationes affectionum illorum ad se: et quantum hoc efficiunt, tantum avertunt facies proborum spirituum a caelo; et tantum quoque intellectum eorum obscurant, et evocant mala ex proprio illorum.

558b. [secundo] Quod amor sui sit oppositus amori erga proximum, videri potest ex origine et essentia utriusque. Amor proximi apud 2 illum, qui in amore sui est, inchoat a se; dicit enim quod quisque sibi sit proximus, et ab illo sicut a centro procedit ad omnes qui secum unum faciunt, cum diminutione secundum gradus conjunctionis per amorem secum et qui extra illam consociationem sunt, reputantur pro nihilo, et qui contra illos et illorum mala, pro hostibus, qualescunque sint, sive sapientes, sive probi, sinceri aut justi. At amor spiritualis erga proximum inchoat a Domino, et ab Ipso ut a centro procedit ad omnes qui Ipsi conjuncti sunt per amorem et fidem, ac procedit secundum quale amoris et fidei apud illos. 3 Inde patet, quod amor proximi inchoans ab homine sit oppositus amori erga proximum qui inchoat a Domino et quod ille procedat a malo, quia a proprio hominis at hic a bono, quia a Domino, quia est ipsum Bonum. Patet etiam, quod amor proximi, qui ab homine et ejus proprio procedit, sit corporeus at amor erga proximum qui a Domino procedit, sit caelestis. Verbo, amor sui facit apud hominem, in quo est, caput; et amor caelestis facit apud illum pedes, cui insistit, et si non servit sibi, quem pedibus proculcat. Inde est, quod qui in infernum dejiciuntur, appareant dejici supinati capite deorsum ad infernum, et pedibus sursum ad caelum (videatur supra, 548).

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod hominis proprium, quod trahit haereditario a parentibus, non sit nisi quam densum malum (210, 215, 731, 876, 987, 1047, 2307, 2318 [2308?] 3518, 3701, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731 [, 10732]).

Quod hominis proprium sit amare se prae Deo, et mundum prae caelo, et nihili facere proximum respective ad se, nisi modo propter se, ita semet, sic quod sit amor sui et mundi (694, 731, 4317, 5660).

Quod ex amore sui et mundi, dum praedominantur, omnia mala (1307, 1308, 1321, 1594, 1691, 3413, 7255, 7376, 7480 [7488?] 7488 [7489, 7490?] 8318, 9335, 9348, 10038, 10742). Quae sunt contemptus aliorum, inimicitia, odium, vindicta, saevitia, dolus (6667, 7372 [7370?] 7374, 9348, 10038, 10742).

Et quod ex his malis omne falsum scaturiat (1047, 10283, 10284, 10286).

2. [Editor's footnote] illum pro "illos"

3. [Swedenborg's footnote] Qui non sciunt quid sit amare proximum, putant quod unusquisque homo sit proximus, et quod benefaciendum sit cuivis qui opus indiget (6704).

Et quoque credunt, quod quisque sibi sit proximus, et sic quod amor erga proximum incipiat a se (6933).

Qui se supra omnia amant, ita illi apud quos amor sui regnat, etiam amorem erga proximum a se incipiunt (8120 [6710, 6711?]).

Sed quomodo quisque sibi proximus est, explicatur (6933-6938).

At qui Christiani sunt, et Deum supra omnia amant, amorem erga proximum incipient a Domino, quia ille supra omnia amandus est (6706, 6711, 6819, 6824).

Quod discrimina proximi totidem sint, quot discrimina boni a Domino, et quod faciendum sit bonum cum discrimine erga quemcunque secundum quale status ejus, et quod hoc sit prudentiae Christianae (6707, 6709, 6710 [6711?] 6818).

Quod discrimina illa innumera sint; et quod ideo antiqui, qui noverunt quid proximus, redegerint exercitia charitatis in classes, et insigniverint illas suis nominibus; et quod inde sciverint in quo respectu unus et alter esset proximus. et quomodo benefaciendum cuivis prudenter (2417, 6629 [6628?] 6705, 7259-7262).

Quod doctrina in Antiquis Ecclesiis fuerit doctrina charitatis erga proximum, et quod inde illis sapientia (2417, 2385, 3419, 3420, 4844, 6628 [6629?]).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2307

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2307. Locutus cum angelis de infantibus, num puri sint a malis, quia illis nullum actuale malum sicut adultis; sed dictum mihi quod illi aeque malo sint, immo quod illi quoque nihil nisi malum sint, sed quod ii, sic' omnes angeli, detineantur a malo et teneantur in bono a Domino usque adeo ut appareat iis sicut in bono ex se sint; quare etiam infantes postquam adulti facti in caelo, ne in falsa opinione de se sint quod bonum apud eos sit ex iis et non ex Domino, remittuntur quandoque in mala sua quae hereditario acceperunt, et in illis relinquuntur usque dum sciunt, agnoscunt et credunt quod ita se habeat. Quidam etiam qui infans mortuus, sed qui adolevit in caelo in simili opinione fuit, quare in vitam malorum sibi innatam remissus, et tunc percipere mihi datum ex sphaera ejus quod animum haberet imperandi aliis et quod lasciva pro nihilo aestimaret, quae fuerunt mala ei hereditario ex parentibus; at postquam agnovit quod talis esset, tunc iterum receptus inter angelos inter quos prius fuit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.