From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #558

Study this Passage

  
/ 603  
  

558. [primo] Porro, quantum aliquis in amore caelesti est, qui est amare usus et bona, et affici jucundo cordis cum illa praestat propter ecclesiam, patriam, societatem humanam et concivem, tantum ducatur a Domino, quia ille amor est in quo Ipse, et qui ab Ipso: at quantum aliquis in amore sui est, qui amor est usus et bona praestare propter se, tantum ducitur a semet; et quantum aliquis ducitur a semet, tantum non ducitur a Domino: inde quoque sequitur, quod quantum quis se amat, tantum se removeat a Divino, ita quoque a caelo. Duci a semet, est a proprio suo; ac proprium hominis non est nisi quam malum est enim ejus malum hereditarium, quod est se amare prae Deo, ac mundum prae caelo 1 Homo toties immittitur in suum proprium, ita in sua mala hereditaria, quoties se spectat in bonis quae facit, nam spectat a bonis ad se, et non a se ad bona quare in bonis sistit imaginem sui, et non aliquam imaginem Divini. Quod ita sit, etiam per experientiam confirmatus sum. Sunt mali spiritus, quorum habitationes sunt in plaga media inter septentrionem et occidentem sub caelis, qui callent artem immittendi probos spiritus in proprium illorum, et sic in mala varii generis; quod faciunt per id, quod immittant illos in cogitationes de se, vel aperte per laudes et honores, vel clam per determinationes affectionum illorum ad se: et quantum hoc efficiunt, tantum avertunt facies proborum spirituum a caelo; et tantum quoque intellectum eorum obscurant, et evocant mala ex proprio illorum.

558b. [secundo] Quod amor sui sit oppositus amori erga proximum, videri potest ex origine et essentia utriusque. Amor proximi apud 2 illum, qui in amore sui est, inchoat a se; dicit enim quod quisque sibi sit proximus, et ab illo sicut a centro procedit ad omnes qui secum unum faciunt, cum diminutione secundum gradus conjunctionis per amorem secum et qui extra illam consociationem sunt, reputantur pro nihilo, et qui contra illos et illorum mala, pro hostibus, qualescunque sint, sive sapientes, sive probi, sinceri aut justi. At amor spiritualis erga proximum inchoat a Domino, et ab Ipso ut a centro procedit ad omnes qui Ipsi conjuncti sunt per amorem et fidem, ac procedit secundum quale amoris et fidei apud illos. 3 Inde patet, quod amor proximi inchoans ab homine sit oppositus amori erga proximum qui inchoat a Domino et quod ille procedat a malo, quia a proprio hominis at hic a bono, quia a Domino, quia est ipsum Bonum. Patet etiam, quod amor proximi, qui ab homine et ejus proprio procedit, sit corporeus at amor erga proximum qui a Domino procedit, sit caelestis. Verbo, amor sui facit apud hominem, in quo est, caput; et amor caelestis facit apud illum pedes, cui insistit, et si non servit sibi, quem pedibus proculcat. Inde est, quod qui in infernum dejiciuntur, appareant dejici supinati capite deorsum ad infernum, et pedibus sursum ad caelum (videatur supra, 548).

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod hominis proprium, quod trahit haereditario a parentibus, non sit nisi quam densum malum (210, 215, 731, 876, 987, 1047, 2307, 2318 [2308?] 3518, 3701, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731 [, 10732]).

Quod hominis proprium sit amare se prae Deo, et mundum prae caelo, et nihili facere proximum respective ad se, nisi modo propter se, ita semet, sic quod sit amor sui et mundi (694, 731, 4317, 5660).

Quod ex amore sui et mundi, dum praedominantur, omnia mala (1307, 1308, 1321, 1594, 1691, 3413, 7255, 7376, 7480 [7488?] 7488 [7489, 7490?] 8318, 9335, 9348, 10038, 10742). Quae sunt contemptus aliorum, inimicitia, odium, vindicta, saevitia, dolus (6667, 7372 [7370?] 7374, 9348, 10038, 10742).

Et quod ex his malis omne falsum scaturiat (1047, 10283, 10284, 10286).

2. [Editor's footnote] illum pro "illos"

3. [Swedenborg's footnote] Qui non sciunt quid sit amare proximum, putant quod unusquisque homo sit proximus, et quod benefaciendum sit cuivis qui opus indiget (6704).

Et quoque credunt, quod quisque sibi sit proximus, et sic quod amor erga proximum incipiat a se (6933).

Qui se supra omnia amant, ita illi apud quos amor sui regnat, etiam amorem erga proximum a se incipiunt (8120 [6710, 6711?]).

Sed quomodo quisque sibi proximus est, explicatur (6933-6938).

At qui Christiani sunt, et Deum supra omnia amant, amorem erga proximum incipient a Domino, quia ille supra omnia amandus est (6706, 6711, 6819, 6824).

Quod discrimina proximi totidem sint, quot discrimina boni a Domino, et quod faciendum sit bonum cum discrimine erga quemcunque secundum quale status ejus, et quod hoc sit prudentiae Christianae (6707, 6709, 6710 [6711?] 6818).

Quod discrimina illa innumera sint; et quod ideo antiqui, qui noverunt quid proximus, redegerint exercitia charitatis in classes, et insigniverint illas suis nominibus; et quod inde sciverint in quo respectu unus et alter esset proximus. et quomodo benefaciendum cuivis prudenter (2417, 6629 [6628?] 6705, 7259-7262).

Quod doctrina in Antiquis Ecclesiis fuerit doctrina charitatis erga proximum, et quod inde illis sapientia (2417, 2385, 3419, 3420, 4844, 6628 [6629?]).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #215

Study this Passage

  
/ 10837  
  

215. Quod proprium non sit nisi malum et falsum, exinde etiam mihi constare potuit quod quicquid usquam spiritus locuti sint ex se, fuerit malum et falsum, usque adeo ut cum modo nosse daretur quod ex se, scirem ilico quod falsum; tametsi in tam forti persuasione essent, cum loquerentur, quod verum, ut nihil dubitarent: similis iis est homo qui talis. Similiter, quicumque ratiocinari coeperunt de illis quae sunt vitae spiritualis et caelestis aut quae sunt fidei, percipere datum quod dubitarent, immo negarent; nam ratiocinari de fide est dubitare et negare: et quia ex semet seu ex proprio, sunt merae falsitates, in quas cadunt, proinde in abyssum caliginum, hoc est, falsitatum; in qua abysso cum sunt, tunc munus scrupulus praevalet mille veritatibus, qui est sicut pulvisculus qui adpositus pupillae oculi facit ut universum et quicquid in universo est, non videat.

De iis ita Dominus apud Esaiam,

Vae sapientibus in oculis suis, et coram faciebus suis intelligentibus, 5:21:

et apud eundem,

Sapientia tua, et scientia tua, ea avertit te, et dixisti in corde tuo, Ego, et nullus praeter me amplius; et veniet super te malum, cujus ignoras exortum, et cadet super te 1 aerumna, quam non poteris expiare, et veniet super te repente vastatio, quam non scis, 47:10, 11:

apud Jeremiam,

Stupidus factus omnis homo a scientia, pudefactus omnis conflator a sculptili; nam mendacium fusile ejus, nec spiritus in eis, 51:17;

‘sculptile’ pro falso quod proprii; ‘fusile’ pro malo quod proprii.

Footnotes:

1. Schmidius uses calamitas.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.