From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #558

Study this Passage

  
/ 603  
  

558. [primo] Porro, quantum aliquis in amore caelesti est, qui est amare usus et bona, et affici jucundo cordis cum illa praestat propter ecclesiam, patriam, societatem humanam et concivem, tantum ducatur a Domino, quia ille amor est in quo Ipse, et qui ab Ipso: at quantum aliquis in amore sui est, qui amor est usus et bona praestare propter se, tantum ducitur a semet; et quantum aliquis ducitur a semet, tantum non ducitur a Domino: inde quoque sequitur, quod quantum quis se amat, tantum se removeat a Divino, ita quoque a caelo. Duci a semet, est a proprio suo; ac proprium hominis non est nisi quam malum est enim ejus malum hereditarium, quod est se amare prae Deo, ac mundum prae caelo 1 Homo toties immittitur in suum proprium, ita in sua mala hereditaria, quoties se spectat in bonis quae facit, nam spectat a bonis ad se, et non a se ad bona quare in bonis sistit imaginem sui, et non aliquam imaginem Divini. Quod ita sit, etiam per experientiam confirmatus sum. Sunt mali spiritus, quorum habitationes sunt in plaga media inter septentrionem et occidentem sub caelis, qui callent artem immittendi probos spiritus in proprium illorum, et sic in mala varii generis; quod faciunt per id, quod immittant illos in cogitationes de se, vel aperte per laudes et honores, vel clam per determinationes affectionum illorum ad se: et quantum hoc efficiunt, tantum avertunt facies proborum spirituum a caelo; et tantum quoque intellectum eorum obscurant, et evocant mala ex proprio illorum.

558b. [secundo] Quod amor sui sit oppositus amori erga proximum, videri potest ex origine et essentia utriusque. Amor proximi apud 2 illum, qui in amore sui est, inchoat a se; dicit enim quod quisque sibi sit proximus, et ab illo sicut a centro procedit ad omnes qui secum unum faciunt, cum diminutione secundum gradus conjunctionis per amorem secum et qui extra illam consociationem sunt, reputantur pro nihilo, et qui contra illos et illorum mala, pro hostibus, qualescunque sint, sive sapientes, sive probi, sinceri aut justi. At amor spiritualis erga proximum inchoat a Domino, et ab Ipso ut a centro procedit ad omnes qui Ipsi conjuncti sunt per amorem et fidem, ac procedit secundum quale amoris et fidei apud illos. 3 Inde patet, quod amor proximi inchoans ab homine sit oppositus amori erga proximum qui inchoat a Domino et quod ille procedat a malo, quia a proprio hominis at hic a bono, quia a Domino, quia est ipsum Bonum. Patet etiam, quod amor proximi, qui ab homine et ejus proprio procedit, sit corporeus at amor erga proximum qui a Domino procedit, sit caelestis. Verbo, amor sui facit apud hominem, in quo est, caput; et amor caelestis facit apud illum pedes, cui insistit, et si non servit sibi, quem pedibus proculcat. Inde est, quod qui in infernum dejiciuntur, appareant dejici supinati capite deorsum ad infernum, et pedibus sursum ad caelum (videatur supra, 548).

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod hominis proprium, quod trahit haereditario a parentibus, non sit nisi quam densum malum (210, 215, 731, 876, 987, 1047, 2307, 2318 [2308?] 3518, 3701, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731 [, 10732]).

Quod hominis proprium sit amare se prae Deo, et mundum prae caelo, et nihili facere proximum respective ad se, nisi modo propter se, ita semet, sic quod sit amor sui et mundi (694, 731, 4317, 5660).

Quod ex amore sui et mundi, dum praedominantur, omnia mala (1307, 1308, 1321, 1594, 1691, 3413, 7255, 7376, 7480 [7488?] 7488 [7489, 7490?] 8318, 9335, 9348, 10038, 10742). Quae sunt contemptus aliorum, inimicitia, odium, vindicta, saevitia, dolus (6667, 7372 [7370?] 7374, 9348, 10038, 10742).

Et quod ex his malis omne falsum scaturiat (1047, 10283, 10284, 10286).

2. [Editor's footnote] illum pro "illos"

3. [Swedenborg's footnote] Qui non sciunt quid sit amare proximum, putant quod unusquisque homo sit proximus, et quod benefaciendum sit cuivis qui opus indiget (6704).

Et quoque credunt, quod quisque sibi sit proximus, et sic quod amor erga proximum incipiat a se (6933).

Qui se supra omnia amant, ita illi apud quos amor sui regnat, etiam amorem erga proximum a se incipiunt (8120 [6710, 6711?]).

Sed quomodo quisque sibi proximus est, explicatur (6933-6938).

At qui Christiani sunt, et Deum supra omnia amant, amorem erga proximum incipient a Domino, quia ille supra omnia amandus est (6706, 6711, 6819, 6824).

Quod discrimina proximi totidem sint, quot discrimina boni a Domino, et quod faciendum sit bonum cum discrimine erga quemcunque secundum quale status ejus, et quod hoc sit prudentiae Christianae (6707, 6709, 6710 [6711?] 6818).

Quod discrimina illa innumera sint; et quod ideo antiqui, qui noverunt quid proximus, redegerint exercitia charitatis in classes, et insigniverint illas suis nominibus; et quod inde sciverint in quo respectu unus et alter esset proximus. et quomodo benefaciendum cuivis prudenter (2417, 6629 [6628?] 6705, 7259-7262).

Quod doctrina in Antiquis Ecclesiis fuerit doctrina charitatis erga proximum, et quod inde illis sapientia (2417, 2385, 3419, 3420, 4844, 6628 [6629?]).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10286

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10286. ‘Vir qui fecerit unguentum sicut illud’: quod significet imitationem Divinorum ex arte, constat ex significatione ‘facere sicut illud’ quod sit imitatio, et ex significatione ‘unguenti’ quod sint Divina Vera quae solius Domini, et a solo Domino, de qua supra n. 10264; quod imitatio ex arte significetur, est quia omnis imitatio Divinorum ex homine fit ex arte. Quomodo cum his se habet, constare potest ex illis quae supra n. 10284 dicta et ostensa sunt; sed haec ulterius illustrari possunt ab iis quae apud spiritus existunt; qui 1 eorum omnia tribuunt fortunae ac propriae prudentiae, et nihil Divino, sicut fecerunt in mundo, sciunt variis modis imitari Divina; sistunt enim palatia paene qualia in caelis, sistunt lucos et campestria ad conspectum paene similia qualia a Domino apud bonos spiritus; ornant se vestibus splendidis, immo etiam sirenes inducunt sibi pulchritudinem 2 paene angelicam; 3 sed haec omnia ex arte per phantasias; verum illa 4 omnia utcumque in externa forma 5 apparent similia, usque in interna sunt foeda; quod etiam ilico manifestatur bonis spiritibus a Domino, nam nisi manifestaretur, seducerentur, aufertur enim externum, quo 6 ablato diabolicum, quod intus, 7 exstat; aufertur per immissam lucem e caelo, ex qua lumen fatuum, quod est phantasiarum 8 , per quod operantur talia, discutitur; inde constare potest qualis est imitatio Divinorum ex arte; at quae ex Domino sunt, intus sunt caelestia, et quo interius eo caelestiora, nam Divina 9 crescunt perfectione versus interiora, usque ut tandem sint perfectionis et pulchritudinis ineffabilis.

[2] Similiter se habet cum imitatione boni et veri apud illos qui vivunt male; qui eorum sciunt mentiri affectiones bonas 10 ac quoddam charitatis erga proximum et amoris in Deum, et simul cum illis affectionibus loquuntur et praedicant vera fidei sicut ex corde, illi in simili fatuo et phantastico lumine sunt; quapropter cum illis aufertur externum, quod mentitum est internum, apparet 11 infernale, quod intus latuit, quod merum est malum, ac mali falsum; et tunc pariter sistitur videndum, quod malum illud sit amor illorum, et falsum mali 12 illius fides illorum. Ex his iterum patet quid sit imitatio Divinorum ex studio hominis, de qua supra n. x10284.

Footnotes:

1. ibi,

2. fere

3. The Manuscript inserts praeter similia perplura, .

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

5. sunt

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. apparet, quod quandoque tam foedum est, ut horreant

8. The Manuscript inserts eorum.

9. The Manuscript inserts a Domino.

10. quoddam instar

11. The Manuscript inserts similiter.

12. fidei eorum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.