From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #535

Study this Passage

  
/ 603  
  

535. Loqui datum est cum aliquibus in altera vita, qui se removerunt a mundi negotiis ut pie et sancte viverent; et quoque cum aliquibus qui se afflixerunt variis modis, quia crediderunt quod id esset abdicare mundum, ac domare concupiscentias carnis sed plerique ex illis, quia inde contraxerunt vitam tristem, ac se removerunt a vita charitatis, quae vita non potest quam in mundo agi, non possunt consociari angelis, quia vita angelorum est laeta ex beatitudine, et consistit in bonis praestandis, quae sunt opera charitatis: et praeterea illi qui vitam abstractam a mundanis egerunt, flagrant merito, et inde continue cupiunt caelum, et cogitant de gaudio caelesti ut mercede, prorsus non scientes quid gaudium caeleste: et quum inter angelos, et in eorum gaudium mittuntur, quod est absque merito, et consistit in exercitiis et manifestis officiis, ac in beatitudine ex bono quod per illa praestant, mirantur sicut qui vident aliena a fide: et quia non receptibiles sunt illius gaudii, discedunt, et consociantur suis, qui in simili vita fuerunt in mundo.

[2] illi autem, qui in externis sancte vixerunt, continue in templis, et in precibus ibi, et qui afflixerunt animas suas, et simul jugiter cogitaverunt de se, quod prae aliis sic aestimandi et honorandi, et tandem pro sanctis habendi post mortem, illi in altera vita non in caelo sunt, quia talia fecerunt propter se; et quia conspurcaverunt Divina vera amore sui, cui immerserunt illa, quidam ex illis tam insani sunt, ut se cogitent deos esse; quapropter inter tales in inferno sunt. Quidam astuti et dolosi sunt, ac in dolosorum infernis, qui sunt qui talia per artes et astutias fecerunt in externa forma, per quas induxerunt vulgus credere in illis sanctitatem Divinam esse.

[3] Tales sunt plures ex sanctis in Pontificia religione cum quibusdam etiam datum est loqui, et tunc vita eorum manifeste descripta est, qualis fuerat in mundo, et qualis postea. Haec dicta sunt ut sciatur, quod vita quae ducit ad caelum non sit vita abstracta a mundo, sed in mundo; et quod vita pietatis absque vita charitatis, quae solum datur in mundo, non ducat ad caelum; sed quod vita charitatis, quae vita est sincere et juste agere in omni functione, in omni negotio, et in omni opere, ex interiori, ita ex caelesti origine; quae origo illi vitae inest cum homo sincere et juste agit quia est secundum leges Divinas. Haec vita non difficilis est; sed vita pietatis abstractae a vita charitatis est difficilis; quae tamen vita tantum abducit a caelo, quantum creditur ducere ad caelum. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod vita pietatis absque vita charitatis ad nihil valeat, sed cum hac conducat ad omnia (8252, 8253).

Quod charitas erga proximum sit facere bonum, justum, et rectum in omni opere et in omni functione (8120-8122). Quod charitas erga proximum se extendat ad omnia et singula quae homo cogitat, vult, et facit (8124).

Quod vita charitatis sit vita secundum praecepta Domini (3249).

Quod vivere secundum praecepta Domini, sit amare Dominum (10143, 10153, 10310, 10578, 10648 [10645?]).

Quod genuina charitas non sit meritoria, quia est ex affectione interiore, et inde jucundo (2340 [2343, 2380?] 2373 [2372?] 2400, [3816,] 3887, 6388-6393).

Quod homo talis maneat post mortem, qualis ejus vita charitatis fuit in mundo (8256).

Quod beatitudo caelestis influat a Domino in charitatis vitam (2363).

Quod nemo in caelum admittatur per solum cogitare, sed simul per velle et facere bonum (2401, 3459).

Nisi facere bonum sit conjunctum cum velle bonum et cum cogitare bonum, non est salvatio, nec conjunctio hominis interni cum externo (3987).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10648

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10648. ‘Et scortentur post deos 1 eorum’: quod significet inde falsa mali, constat ex significatione ‘scortari post deos 2 gentium’ quod sit conjungi falsis mali, nam per ‘scortari’ significatur illegitime conjungi, et per ‘deos 3 gentium’ significantur falsa mali; quod ‘dii 4 ’ sint falsa, videatur n. 4402 fin. , 4544, 7873, 8867, et ‘gentes’ sunt mala, supra [n. ] 10638. Dicitur quod inde falsa mali, quia a malo existunt omnia falsa; falsa autem quae non a malo, quidem in externa forma 5 sunt falsa sed non in interna; dantur enim falsa apud illos qui in bono vitae sunt, sed bonum est interius in illis et facit ut malum falsi removeatur; inde falsum illud coram angelis non apparet ut falsum sed ut 6 species veri; angeli enim spectant interiora fidei et non exteriora ejus; inde est quod unusquisque ex quacumque religione sit salvari 7 possit, etiam gentiles qui nulla vera ex Verbo habent, modo bonum vitae spectaverint ut finem, et doctrinam suam ut medium ad illum finem, videatur n. 2589-2604.

[2] In Verbo saepius dicitur ‘scortari’ et per id significatur illegitima conjunctio cum vero, et per ‘adulterari’ illegitima conjunctio cum bono; inde per ‘scortari’ significatur falsificatio veri et per ‘adulterari’ adulteratio boni; falsificatio veri 8 fit triplici modo: Primo, Si homo in malo vitae est et agnoscit vera doctrinae, tunc enim intus in veris est malum, et malum falsificat verum, 9 nam malum dissipat caeleste et Divinum 10 e veris, ac implantat infernale, inde falsificatio.

[3] Secundo, Si homo primum in veris quoad doctrinam est et postea accedit ad falsum alterius doctrinae, quod fit solum apud illos qui in malo vitae sunt, quoniam malum appetit falsum, et id libenter arripit pro vero.

Tertio, Si homo qui in malo quoad vitam est, et in falsis quoad doctrinam, arripit vera alterius doctrinae, is quoque falsificat vera, quoniam is vera non agnoscit propter vera sed propter aliquid lucri, honoris, aut famae.

[4] Omnes hae falsificationes 11 in Verbo vocantur scortationes et meretricatus, ex causa quia per conjugium intelligitur legitima conjunctio, quae est boni et veri, videatur n. 2727-2759; 12 inde illegitimae conjunctiones intelliguntur per scortationes; 13 quod ita sit, ex pluribus locis in Verbo constare potest, ex quibus solum haec bina afferre licet:

apud Ezechielem,

Hierosolyma, scortata es propter nomen tuum; et effudisti scortationes tuas super omnem transeuntem; sumpsisti de vestibus tuis, et fecisti tibi excelsa variegata, et scortata es super illis: accepisti vasa ornatus tui ex auro Meo et ex argento Meo quod dederam tibi, et fecisti tibi imagines masculi, et scortata es cum illis: sumpsisti filios tuos et filias tuas 14 quos peperisti Mihi, et sacrificasti illos eis: num parum hoc de scortationibus tuis? scortata es cum filiis Aegypti vicinis tuis, magnis carne; et multiplicasti scortationem tuam ad irritandum Me: scortata es cum filiis Aschuris, et scortata es cum eis, et non satiata: et multiplicasti scortationem tuam usque ad terram negotiationis Chaldaeam, 16:15-17, 20, 26, 28, 29 seq. ;

et apud eundem,

Duae mulieres, filiae unius matris, scortatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua scortatae sunt, Ohola Samaria et Oholiba Hierosolyma: scortata est Ohola sub Me, et dilexit amasios suos Assyrios propinquos, dedit scortationes suas super illos: scortationes suas ex Aegypto non deseruit, nam cum illa concubuerunt in adolescentia ejus. Oholiba corrupit amorem suum prae illa, et multiplicavit scortationes suas supra scortationes sororis suae, filios Aschuris adamavit; 15 addidit ad scortationes suas, et vidit imagines Chaldaeorum, adamavit eos ad aspectum oculorum suorum; venerunt ad illam filii Babelis ad concubitum amorum, 23:2-4, [5, ] 7, 8, 11, 12, 14, 16 seq. ;

praeter 16 multis aliis in locis, quae videantur cum his etiam explicata n. 2466, 8904.

Footnotes:

1. aliorum

2. The Manuscript deletes aliorum, and inserts eorum.

3. alienorum

4. The Manuscript inserts alieni.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. verum

7. potest

8. peragitur

9. per malum enim dissipatur

10. in veris, et loco ejus intrat

11. veri vocantur in Verbo

12. quare

13. ut ex sequentibus his locis

14. quas, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

15. addit

16. pluribus

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.