From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #527

Study this Passage

  
/ 603  
  

527. Quod impossibile sit indere vitam caeli eis qui vitam oppositam vitae caeli in mundo egerunt, testari possum ex multa experientia. Fuerunt enim qui crediderunt, quod facile recepturi essent vera Divina post mortem, cum audiunt illa ab angelis, et quod credituri, et inde quod aliter victuri, et sic quod possent in caelum recipi: sed hoc tentatum est cum permultis, verum modo ab illis qui in simili fide fuerunt, quibus id permissum est ob causam ut scirent quod paenitentia post mortem non detur. Quidam ex illis, cum quibus tentatum est, intellexerunt vera, et visi sunt recipere illa; sed illico, ut ad vitam amoris sui conversi sunt, rejecerunt illa, immo contra illa locuti sunt: quidam statim rejecerunt, nolentes audire illa quidam voluerunt, ut vita amoris, quam contraxerunt e mundo, illis auferretur, et loco ejus infunderetur vita angelica, seu vita caeli; hoc quoque cum illis ex permissione factum est, sed cum vita amoris illorum ablata est, jacebant sicut mortui, non amplius compotes sui. Ex his, et aliis experientiae modis, simplices boni instructi sunt quod vita alicujus post mortem nequaquam mutari possit; et quod vita mala in bonam, seu infernalis in angelicam, nullatenus transcribi possit quoniam unusquisque spiritus a capite ad calcem est qualis ejus amor, proinde qualis ejus vita, et quod hanc transmutare in oppositam, sit prorsus spiritum destruere. Angeli fatentur quod facilius sit noctuam in columbam vertere, et bubonem in avem paradisiacam, quam infernalem spiritum in angelum caeli. Quod homo talis maneat post mortem, qualis ejus vita fuerat in mundo, videatur supra in suo articulo (470-484). Ex his nunc constare potest, quod nemo in caelum recipi queat ex immediata misericordia.

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #469

Study this Passage

  
/ 603  
  

469. Spiritus et angeli aeque memoriam habent sicut homines; permanet enim apud illos quicquid audiunt, vident, cogitant, volunt, et faciunt, et quoque per id excolitur continue rationale eorum, et hoc in aeternum: inde est quod spiritus et angeli perficiantur intelligentia et sapientia per cognitiones veri et boni aeque ac homines. Quod spiritibus et angelis memoria sit, etiam per plurem experientiam mihi scire datum est: vidi enim quod ex illorum memoria evocarentur omnia quae cogitaverunt et fecerunt, tam in propatulo quam in abscondito, cum fuerunt cum aliis spiritibus et quoque quod illi, qui in aliquo vero fuerunt ex simplici bono, imbuti sint cognitionibus, et per illas intelligentia, et dein in caelum evecti sint. Sed sciendum est quod non ultra imbuantur cognitionibus, et per illas intelligentia, quam ad gradum affectionis boni et veri, in qua fuerunt in mundo, non autem ultra eum cuivis enim spiritui et angelo manet affectio, quanta et qualis ei fuerat in mundo, et haec postea perficitur per impletionem, quod etiam fit in aeternum nam nihil non impleri potest in aeternum, omnis enim res infinite variari potest, ita per varia locupletari, proinde multiplicari et fructificari; non finis est ulli rei bonae, quia est ab Infinito. Quod spiritus et angeli continue perficiantur intelligentia et sapientia per cognitiones veri et boni, videatur in articulis, ubi de Sapientia Angelorum Caeli (265-275); de Gentibus et Populis extra Ecclesiam in Caelo (318-328); deque Infantibus in Caelo (329-345), actum est, et hoc quod ad gradum affectionis boni et veri, in qua fuerunt in mundo, et non ultra illum (349).

  
/ 603