From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #523

Study this Passage

  
/ 603  
  

523. Dominus nusquam aliquid facit contra ordinem, quia Ipse est Ordo. Divinum Verum procedens a Domino est quod facit ordinem, ac Divina vera sunt leges ordinis secundum has ducit Dominus hominem. Quare salvare hominem ex immediata misericordia est contra Divinum ordinem; et quod est contra Divinum ordinem, est contra Divinum. Divinus ordo est caelum apud hominem illum perverterat homo apud se per vitam contra leges ordinis, quae sunt Divina vera in illum ordinem reducitur homo ex pura misericordia a Domino, per leges ordinis et quantum reducitur, tantum caelum in se recipit, et qui caelum in se recipit, is in caelum venit. Inde iterum patet quod Divina misericordia Domini sit pura misericordia, sed non immediata. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod Divinum Verum procedens a Domino, sit ex quo ordo, et quod Divinum Bonum sit essentiale ordinis (1728, 2258, 8700, 8988).

Quod inde Dominus sit Ordo (1919, 2011, 5110, 5703, 10336, 10619).

Quod Divina vera sint leges ordinis (2247 [2447?] 7995).

Quod universum caelum a Domino dispositum sit secundum Divinum suum ordinem (3038, 7211, 9128, 9338, 10125, 10151, 10157).

Quod inde forma caeli sit forma secundum ordinem Divinum (4040-4043, 6607, 9877).

Quod quantum homo secundum ordinem vivit, ita quantum in bono secundum vera Divina, tantum caelum in se recipiat (4839).

Quod homo sit in quem omnia Divini ordinis collata sunt, et quod ex creatione sit Divinus ordo in forma, quia est recipiens ejus (4219, 4220, 4223, 4523, 4524, 5114, 5368 [3628, 3632?] 6013, 6057, 6605, 6626, 9706, 10156, 10472).

Quod homo non nascatur in bonum et verum, sed in malum et falsum, ita non in Divinum ordinem, sed in contrarium ordini; et quod inde sit, quod in meram ignorantiam et quod ideo necessario e novo debeat nasci, hoc est, regenerari, quod fit per Divina vera a Domino, ut in ordinem reducatur (1047, 2307, 2308, 3518, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731).

Quod Dominus, cum hominem e novo format, hoc est, regenerat, omnia apud illum disponat secundum ordinem, quod est in formam caeli (5700, 6690, 9931, 10303).

Quod mala et falsa sint contra ordinem, et quod usque illi qui in illis sunt, a Domino regantur non secundum ordinem, sed ex ordine (4839, 7877, 10778 [10777?]).

Quod impossibile sit, quod homo, qui in malo vivit, possit salvari ex sola Misericordia, quia hoc est contra Divinum Ordinem (8700).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9877

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9877. ‘Sculpturis sigilli’: quod significet ad formam caelestem, constat ex significatione ‘sculpturarum sigilli’ quod sint forma caelestis, de qua n. 9846. Quod formam caelestem attinet, est illa secundum quam omnes societates 1 in caelis ordinatae sunt, ita secundum quam omnia vera ex bono; nam angeli in caelis sunt receptiones verorum ex bono; Divinum Bonum procedens a Domino creat illam formam; secundum illam formam fluunt omnes affectiones quae amoris, et inde omnes cogitationes quae fidei, 2 quippe secundum illam se diffundunt in societates angelicas et faciunt communionem; inde est quod qui in bono amoris in Dominum sunt et inde in veris fidei, in liberrimo statu volendi et cogitandi sint; qui autem non in illo bono sunt et consequenter 3 in veris inde, in statu servo sunt, nam a semet et non a Domino, a quo illa forma, volunt et cogitant. Sed qualis illa forma sit, non singillatim comprehendi potest, 4 ex causa quia transcendit omnem intelligentiam.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts angelicae.

2. nam

3. non in vero

4. The Manuscript inserts ne quidem ab angelis, .

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.