From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #523

Study this Passage

  
/ 603  
  

523. Dominus nusquam aliquid facit contra ordinem, quia Ipse est Ordo. Divinum Verum procedens a Domino est quod facit ordinem, ac Divina vera sunt leges ordinis secundum has ducit Dominus hominem. Quare salvare hominem ex immediata misericordia est contra Divinum ordinem; et quod est contra Divinum ordinem, est contra Divinum. Divinus ordo est caelum apud hominem illum perverterat homo apud se per vitam contra leges ordinis, quae sunt Divina vera in illum ordinem reducitur homo ex pura misericordia a Domino, per leges ordinis et quantum reducitur, tantum caelum in se recipit, et qui caelum in se recipit, is in caelum venit. Inde iterum patet quod Divina misericordia Domini sit pura misericordia, sed non immediata. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod Divinum Verum procedens a Domino, sit ex quo ordo, et quod Divinum Bonum sit essentiale ordinis (1728, 2258, 8700, 8988).

Quod inde Dominus sit Ordo (1919, 2011, 5110, 5703, 10336, 10619).

Quod Divina vera sint leges ordinis (2247 [2447?] 7995).

Quod universum caelum a Domino dispositum sit secundum Divinum suum ordinem (3038, 7211, 9128, 9338, 10125, 10151, 10157).

Quod inde forma caeli sit forma secundum ordinem Divinum (4040-4043, 6607, 9877).

Quod quantum homo secundum ordinem vivit, ita quantum in bono secundum vera Divina, tantum caelum in se recipiat (4839).

Quod homo sit in quem omnia Divini ordinis collata sunt, et quod ex creatione sit Divinus ordo in forma, quia est recipiens ejus (4219, 4220, 4223, 4523, 4524, 5114, 5368 [3628, 3632?] 6013, 6057, 6605, 6626, 9706, 10156, 10472).

Quod homo non nascatur in bonum et verum, sed in malum et falsum, ita non in Divinum ordinem, sed in contrarium ordini; et quod inde sit, quod in meram ignorantiam et quod ideo necessario e novo debeat nasci, hoc est, regenerari, quod fit per Divina vera a Domino, ut in ordinem reducatur (1047, 2307, 2308, 3518, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731).

Quod Dominus, cum hominem e novo format, hoc est, regenerat, omnia apud illum disponat secundum ordinem, quod est in formam caeli (5700, 6690, 9931, 10303).

Quod mala et falsa sint contra ordinem, et quod usque illi qui in illis sunt, a Domino regantur non secundum ordinem, sed ex ordine (4839, 7877, 10778 [10777?]).

Quod impossibile sit, quod homo, qui in malo vivit, possit salvari ex sola Misericordia, quia hoc est contra Divinum Ordinem (8700).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9338

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9338. ‘Et heredites terram’: quod significet dum in bono, ita regeneratus, constat ex significatione ‘hereditare’ quod sit sicut heres accipere, de qua sequitur, et ex significatione ‘terrae’, hic terrae Canaanis, quod sit regnum Domini, ita caelum, de qua n. 1413, 1437, 1607, 1 1866, 3038, 3481, 3705, 3686, 4240, 4447; inde per ‘hereditare terram’ significatur recipere sicut heres caelum; per ‘heredem’ cum de caelo, proprie intelligitur homo qui vitam Domini habet, n. 2658, 2851, 3672, 2 7212, ita qui in bono est a Domino, 3 proinde regeneratus; quod homo cum in bono est a Domino, tunc in caelo sit, ita regeneratus, videatur n. 9274, et quae ibi citata 4 .

[2] Quod id per ‘hereditare’ cum de caelo, significetur, patet apud Matthaeum, Tunc dicet Rex iis qui ea dextris, Venite, benedicti Patris Mei, ut hereditatem possidete paratum vobis regnum e fundatione mundi; quia esurivi et dedistis Mihi quod ederem, sitivi et potastis Me: in quantum 5 fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis, 25:34, 35, 40; hic ‘ 6 ut hereditatem possidere regnum Domini seu caelum’ dicitur de illis qui in bono sunt; ipsa bona charitatis in suo ordine etiam recensentur; et tandem dicitur ‘quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis’; ‘fratres Domini’ dicuntur qui in bono, n. 6756, ita quoque qui bonum faciunt, quia bonum est Dominus apud hominem; ideo dicitur, ‘quantum fecistis uni ex his fratribus’, non autem uni ex fratribus:

[3] in Apocalypsi,

Qui vicerit hereditario accipiet omnia, et ero illi Deus, et ille erit Mihi filius, 21:7;

ibi de illis qui vincunt 7 , dicitur quod ‘hereditario accipient 8 omnia’, et dicuntur ‘filii’ quia heredes 9 ; ‘vincere’ est ex bono et vero pugnare, nam per bonum vincitur malum, et per verum falsum:

[4] apud Davidem,

Deus salvabit Zionem, et aedificabit civitates Jehudae, et habitabunt ibi, et possidebunt hereditario eam, et semen servorum Ipsius hereditabunt eam, et amantes nomen Ipsius habitabunt in ea, Ps. 69:36, 37 [KJV Ps. 69:35, 36];

ibi ‘possidere hereditario’ praedicatur de illis qui in bono caelesti sunt, et ‘hereditare’ de illis qui in bono spirituali; bonum caeleste est bonum amoris in Dominum, et bonum spirituale est bonum charitatis erga proximum, n. 9277: 10 apud Esaiam,

Confidens in Me hereditabit terram, et possidebit hereditario montem sanctitatis Meae, 57:13.

[5] Ex his patet quid significatur 11 per quod terra Canaan distributa sit in 12 duodecim hereditates pro duodecim tribubus Israelis, 14-19, et 13 apud Ezech. 47:13-fin. , tum 48; 14 per ‘terram’ enim ‘Canaanem’ significatum est regnum Domini seu caelum, n. 1413, 1437, 1607, 15 1866, 3038, 3481, 3705, 3686, 4240, 4447 16 , per ‘duodecim tribus’ significata sunt omnia bona et vera in 17 communi et in particulari’, n. 3858, 3862, 3926, 3939, 4060, 6335, 6337, 6397, 6640; sic per ‘duodecim hereditates’ significatum est caelum cum omnibus caelis et societatibus ibi distinctis quoad bona amoris et inde vera fidei, n. 7836, 7891, 7996, ita in sensu abstracto ipsa bona quae a Domino, proinde quae sunt Dominus in caelo;

[6] caelum enim non est nisi quam Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini 18 ; angeli ibi sunt recipientes veri in bono 19 , et quantum hoc recipiunt, tantum faciunt caelum; et quod arcanum est, Dominus non habitat apud angelum nisi in Suo apud illum, similiter apud hominem, Divinum enim erit in Divino, non in proprio alicujus; hoc intelligitur per Domini verba de unione Sui cum illis qui in bono amoris sunt, apud Johannem, In illa die cognoscetis vos quod Ego in Patre, et vos in Me, et Ego in vobis: qui amat Me verbum Meum servat, et ad illum veniemus, et mansionem apud illum faciemus, 14:20, 23: et alibi apud eundem,

Ego gloriam quam dedisti Mihi dedi illis, ut sint unum sicut Nos unum sumus, ut amor quo amasti Me in illis sit, et Ego in illis, 17:22, 26.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript places this before Arcana Coelestia 2658

4. regeneratus sit quando in bono est, videatur Arcana Coelestia n. [no references given]

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

7. illo qui vincit

8. accipiet

9. et quia haeres dicitur filius

10. The Manuscript inserts similiter.

11. significatum est

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. similiter

14. The Manuscript inserts ibi, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition, but possibly ibid. intended

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. de quo saepius supra

17. complexu

18. in quo bonum procedens a Domino

19. in quo bonum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.