From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #523

Study this Passage

  
/ 603  
  

523. Dominus nusquam aliquid facit contra ordinem, quia Ipse est Ordo. Divinum Verum procedens a Domino est quod facit ordinem, ac Divina vera sunt leges ordinis secundum has ducit Dominus hominem. Quare salvare hominem ex immediata misericordia est contra Divinum ordinem; et quod est contra Divinum ordinem, est contra Divinum. Divinus ordo est caelum apud hominem, illum perverterat homo apud se per vitam contra leges ordinis, quae sunt Divina vera; in illum ordinem reducitur homo ex pura misericordia a Domino, per leges ordinis, et quantum reducitur, tantum caelum in se recipit, et qui caelum in se recipit, is in caelum venit. Inde iterum patet quod Divina misericordia Domini sit pura misericordia, sed non immediata. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod Divinum Verum procedens a Domino, sit ex quo ordo, et quod Divinum Bonum sit essentiale ordinis (1728, 2258, 8700, 8988).

Quod inde Dominus sit Ordo (1919, 2011, 5110, 5703, 10336, 10619).

Quod Divina vera sint leges ordinis (2247 [2447?] 7995).

Quod universum caelum a Domino dispositum sit secundum Divinum suum ordinem (3038, 7211, 9128, 9338, 10125, 10151, 10157).

Quod inde forma caeli sit forma secundum ordinem Divinum (4040-4043, 6607, 9877).

Quod quantum homo secundum ordinem vivit, ita quantum in bono secundum vera Divina, tantum caelum in se recipiat (4839).

Quod homo sit in quem omnia Divini ordinis collata sunt, et quod ex creatione sit Divinus ordo in forma, quia est recipiens ejus (4219, 4220, 4223, 4523, 4524, 5114, 5368 [3628, 3632?] 6013, 6057, 6605, 6626, 9706, 10156, 10472).

Quod homo non nascatur in bonum et verum, sed in malum et falsum, ita non in Divinum ordinem, sed in contrarium ordini; et quod inde sit, quod in meram ignorantiam et quod ideo necessario e novo debeat nasci, hoc est, regenerari, quod fit per Divina vera a Domino, ut in ordinem reducatur (1047, 2307, 2308, 3518, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731).

Quod Dominus, cum hominem e novo format, hoc est, regenerat, omnia apud illum disponat secundum ordinem, quod est in formam caeli (5700, 6690, 9931, 10303).

Quod mala et falsa sint contra ordinem, et quod usque illi qui in illis sunt, a Domino regantur non secundum ordinem, sed ex ordine (4839, 7877, 10778 [10777?]).

Quod impossibile sit, quod homo, qui in malo vivit, possit salvari ex sola Misericordia, quia hoc est contra Divinum Ordinem (8700).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5110

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5110. ‘Et narravit princeps pincernarum somnium suum Josepho’:

quod significet quod caeleste spiritualis apperciperet eventum de illis quae fuerunt sensualis parti intellectuali subjecti, quae hactenus rejecta, constat ex repraesentatione ‘Josephi’ quod sit caeleste spiritualis, de qua n. 4286, 4585, 4592, 4594, 4963; ex significatione ‘somnii’ quod sit praevidentia, et inde eventus, de qua supra n. 5091, 5092, 5104, ita eventus praevisus seu apperceptus; et ex significatione ‘principis pincernarum’ quod sit sensuale parti intellectuali subjectum in genere, de qua n. 5077, 5082; quod rejectum, intelligitur per quod in custodia, n. 5083, 5101; ex his patet quod istorum verborum ille sensus internus sit; quod etiam Josephus per quem caeleste spiritualis repraesentatur, eventum apperceperit, a sequentibus constat.

[2] Caeleste spiritualis dicitur, et intelligitur Dominus, abstracte de Ipso quoque dici potest, quia est Ipsum Caeleste ac Ipsum Spirituale, hoc est, est Ipsum Bonum ac Ipsum Verum; quae quidem apud hominem non concipi possunt abstracte a persona, quia naturale in singulis cogitationis ejus adjunctum est at usque cum cogitatur quod omne quod in Domino, Divinum sit, et quod Divinum sit supra omne cogitationis, et prorsus incomprehensibile etiam angelis, consequenter si tunc abstrahitur id quod comprehensibile est, remanet Ipsum Esse et Existere, quod nempe sit Ipsum Caeleste ac Ipsum Spirituale, hoc est, Ipsum Bonum et Ipsum Verum.

[3] At usque quia homo talis est ut prorsus nullam cogitationis ideam habere possit de abstractis, nisi 1 adjungat aliquod naturale quod intraverat e mundo per sensualia, absque tali enim cogitatio ejus perit sicut in abysso et dissipatur, idcirco ne Divinum apud hominem corporeis et terrestribus prorsus immersum periret, et apud quem maneret, conspurcaretur idea immunda, et una omne caeleste et spirituale quod a Divino, idcirco placuit Jehovae Se sistere actualiter qualis est et qualis apparet in caelo, nempe sicut Divinus Homo; omne enim caeli conspirat ad formam humanam, ut constare potest ab illis quae ad finem capitum de correspondentia omnium hominis cum Maximo Homine quod est caelum, ostensa sunt; Hoc Divinum, seu Hoc Jehovae in caelo, est Dominus ab aeterno; idem quoque suscepit Dominus cum glorificavit seu Divinum fecit in Se Humanum; quod etiam manifeste patet ex forma in qua apparuit coram Petro, Jacobo, et Johanne cum transformatus, Matth. 17:1, 2; et quoque in qua aliquoties apparuit prophetis; inde nunc est quod unusquisque de Ipso Divino cogitare possit ut de Homine, et 2 tunc de Domino, in Quo omne Divinum Trinum perfectum est 3 ; in Domino enim Ipsum Divinum est Pater, Divinum illud in caelo est Filius, et Divinum inde procedens est Spiritus Sanctus, Qui quod unum sint, ut Ipse docet, exinde constat.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts simul.

2. at

3. The First Latin Edition has et between Divinum and Trinum. The Manuscript has in Quo omne Divinum perfectum est, et omne Trinum perfectum est; deletes 1st perfectum est and 2nd omne. It is probable that et also should have been deleted, as only part of omne is. Text is then greatly simplified.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.