From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #523

Study this Passage

  
/ 603  
  

523. Dominus nusquam aliquid facit contra ordinem, quia Ipse est Ordo. Divinum Verum procedens a Domino est quod facit ordinem, ac Divina vera sunt leges ordinis secundum has ducit Dominus hominem. Quare salvare hominem ex immediata misericordia est contra Divinum ordinem; et quod est contra Divinum ordinem, est contra Divinum. Divinus ordo est caelum apud hominem illum perverterat homo apud se per vitam contra leges ordinis, quae sunt Divina vera in illum ordinem reducitur homo ex pura misericordia a Domino, per leges ordinis et quantum reducitur, tantum caelum in se recipit, et qui caelum in se recipit, is in caelum venit. Inde iterum patet quod Divina misericordia Domini sit pura misericordia, sed non immediata. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod Divinum Verum procedens a Domino, sit ex quo ordo, et quod Divinum Bonum sit essentiale ordinis (1728, 2258, 8700, 8988).

Quod inde Dominus sit Ordo (1919, 2011, 5110, 5703, 10336, 10619).

Quod Divina vera sint leges ordinis (2247 [2447?] 7995).

Quod universum caelum a Domino dispositum sit secundum Divinum suum ordinem (3038, 7211, 9128, 9338, 10125, 10151, 10157).

Quod inde forma caeli sit forma secundum ordinem Divinum (4040-4043, 6607, 9877).

Quod quantum homo secundum ordinem vivit, ita quantum in bono secundum vera Divina, tantum caelum in se recipiat (4839).

Quod homo sit in quem omnia Divini ordinis collata sunt, et quod ex creatione sit Divinus ordo in forma, quia est recipiens ejus (4219, 4220, 4223, 4523, 4524, 5114, 5368 [3628, 3632?] 6013, 6057, 6605, 6626, 9706, 10156, 10472).

Quod homo non nascatur in bonum et verum, sed in malum et falsum, ita non in Divinum ordinem, sed in contrarium ordini; et quod inde sit, quod in meram ignorantiam et quod ideo necessario e novo debeat nasci, hoc est, regenerari, quod fit per Divina vera a Domino, ut in ordinem reducatur (1047, 2307, 2308, 3518, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731).

Quod Dominus, cum hominem e novo format, hoc est, regenerat, omnia apud illum disponat secundum ordinem, quod est in formam caeli (5700, 6690, 9931, 10303).

Quod mala et falsa sint contra ordinem, et quod usque illi qui in illis sunt, a Domino regantur non secundum ordinem, sed ex ordine (4839, 7877, 10778 [10777?]).

Quod impossibile sit, quod homo, qui in malo vivit, possit salvari ex sola Misericordia, quia hoc est contra Divinum Ordinem (8700).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4839

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4839. ‘Et fuit malum in oculis Jehovae quod fecit’: quod significet quod contra ordinem Divinum, constat ex significatione ‘mali in oculis Jehovae’ seu mali contra Ipsum, quod sit contra ordinem qui ab ipso; id quoque patet e facto, et quoque 1 ex statuto de leviratu, quod nempe ‘fratria extraheret calceum ex pede ejus, et exspueret in faciem ejus’ et quod ‘nomen ejus 2 in Israele vocaretur domus exuti calceum’, Deut. 25:8-10, quibus significatum quod esset absque bono externo et interno, et qui absque illo sunt et in malo, contra ordinem Divinum sunt. Omne id malum est contra ordinem Divinum quod scaturit seu effluit ex malo interius, hoc est, ex intentione seu fine mali, quale hoc Omnis; at quod non scaturit seu effluit ex malo interius, hoc est, ex intentione seu fine mali, hoc quandoque apparet sicut malum, sed usque non est si finis non malus est, nam finis qualificat omne factum; in fine enim est vita hominis, quippe quod amat et inde cogitat homo, pro fine habet; vita ejus animae non aliud est. 3

[2] Quod malum sit contra ordinem Divinum et bonum secundum illum, cuivis potest notum esse; ordo enim Divinus est Ipse Dominus in caelo, Divinum enim Bonum ac Verum quod ab Ipso, constituit ordinem, usque adeo ut sint ordo, Divinum Bonum essentiale ejus, et Divinum Verum formale; Divinus ordo cum repraesentatur in forma, apparet sicut Homo, Dominus enim a Quo est, est Solus Homo, n. 49, 288, 477, 565, 1871, 1894, 3638, 3639; et quantum angeli, spiritus et homines ab Ipso habent, hoc est, quantum in bono et inde vero sunt, ita quantum in Divino Ipsius ordine, tantum sunt homines; inde est quod universum caelum repraesentet Unum Hominem, qui Maximus Homo vocatur, et quod ei correspondeant omnia et singula quae apud hominem, sicut ad finem capitum ostensum est; inde etiam est quod angeli in caelo appareant omnes in forma humana; et 4 vicissim spiritus mali qui in inferno 5 , inter se quidem apparent ex phantasia ut homines, sed in luce caeli sicut monstra, diriora et horribiliora secundum malum in quo sunt, n. 4533, et hoc ex causa quia ipsum malum est contra ordinem, ita contra humanam formam, nam, ut dictum, Divinus ordo cum repraesentatur in forma, apparet sicut homo.

Footnotes:

1. tum

2. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

3. In the Manuscript Arcana Coelestia 4840 follows, but it is followed by remainder of 4839 with directions for insertion here.

4. at

5. sunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.