From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #523

Study this Passage

  
/ 603  
  

523. Dominus nusquam aliquid facit contra ordinem, quia Ipse est Ordo. Divinum Verum procedens a Domino est quod facit ordinem, ac Divina vera sunt leges ordinis secundum has ducit Dominus hominem. Quare salvare hominem ex immediata misericordia est contra Divinum ordinem; et quod est contra Divinum ordinem, est contra Divinum. Divinus ordo est caelum apud hominem illum perverterat homo apud se per vitam contra leges ordinis, quae sunt Divina vera in illum ordinem reducitur homo ex pura misericordia a Domino, per leges ordinis et quantum reducitur, tantum caelum in se recipit, et qui caelum in se recipit, is in caelum venit. Inde iterum patet quod Divina misericordia Domini sit pura misericordia, sed non immediata. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod Divinum Verum procedens a Domino, sit ex quo ordo, et quod Divinum Bonum sit essentiale ordinis (1728, 2258, 8700, 8988).

Quod inde Dominus sit Ordo (1919, 2011, 5110, 5703, 10336, 10619).

Quod Divina vera sint leges ordinis (2247 [2447?] 7995).

Quod universum caelum a Domino dispositum sit secundum Divinum suum ordinem (3038, 7211, 9128, 9338, 10125, 10151, 10157).

Quod inde forma caeli sit forma secundum ordinem Divinum (4040-4043, 6607, 9877).

Quod quantum homo secundum ordinem vivit, ita quantum in bono secundum vera Divina, tantum caelum in se recipiat (4839).

Quod homo sit in quem omnia Divini ordinis collata sunt, et quod ex creatione sit Divinus ordo in forma, quia est recipiens ejus (4219, 4220, 4223, 4523, 4524, 5114, 5368 [3628, 3632?] 6013, 6057, 6605, 6626, 9706, 10156, 10472).

Quod homo non nascatur in bonum et verum, sed in malum et falsum, ita non in Divinum ordinem, sed in contrarium ordini; et quod inde sit, quod in meram ignorantiam et quod ideo necessario e novo debeat nasci, hoc est, regenerari, quod fit per Divina vera a Domino, ut in ordinem reducatur (1047, 2307, 2308, 3518, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731).

Quod Dominus, cum hominem e novo format, hoc est, regenerat, omnia apud illum disponat secundum ordinem, quod est in formam caeli (5700, 6690, 9931, 10303).

Quod mala et falsa sint contra ordinem, et quod usque illi qui in illis sunt, a Domino regantur non secundum ordinem, sed ex ordine (4839, 7877, 10778 [10777?]).

Quod impossibile sit, quod homo, qui in malo vivit, possit salvari ex sola Misericordia, quia hoc est contra Divinum Ordinem (8700).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2011

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2011. Quod ‘quia patrem multitudinis gentium dedi te’ significet, hic ut prius, quod ab Ipso omne verum et inde bonum, constat a significatione ‘patris’ quod sit ab Ipso; a significatione ‘multitudinis’ quod sit verum; tum a ‘gentium’ quod sit inde bonum, de quibus supra n. 2005, 2006, 2007: quod 1 eadem haec verba in sensu universaliore seu remotiore significent Humanae Essentiae unionem cum Divina, videatur supra n. 2004; quale habet enim unio Humanae Essentiae Domini cum Divina, sicut veri cum bono, ac unio Divinae Ipsius Essentiae cum Humana, ut boni cum vero, quae reciproca est; immo in Domino fuit ipsum verum quod se univit bono, et bonum quod se univit vero, nam Infinitum Divinum non aliter dici potest quam ipsum Bonum et Verum; quare mens humana in nulla fallacia est cum cogitat quod Dominus sit ipsum Bonum et ipsum Verum.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.