From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #523

Study this Passage

  
/ 603  
  

523. Dominus nusquam aliquid facit contra ordinem, quia Ipse est Ordo. Divinum Verum procedens a Domino est quod facit ordinem, ac Divina vera sunt leges ordinis secundum has ducit Dominus hominem. Quare salvare hominem ex immediata misericordia est contra Divinum ordinem; et quod est contra Divinum ordinem, est contra Divinum. Divinus ordo est caelum apud hominem illum perverterat homo apud se per vitam contra leges ordinis, quae sunt Divina vera in illum ordinem reducitur homo ex pura misericordia a Domino, per leges ordinis et quantum reducitur, tantum caelum in se recipit, et qui caelum in se recipit, is in caelum venit. Inde iterum patet quod Divina misericordia Domini sit pura misericordia, sed non immediata. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod Divinum Verum procedens a Domino, sit ex quo ordo, et quod Divinum Bonum sit essentiale ordinis (1728, 2258, 8700, 8988).

Quod inde Dominus sit Ordo (1919, 2011, 5110, 5703, 10336, 10619).

Quod Divina vera sint leges ordinis (2247 [2447?] 7995).

Quod universum caelum a Domino dispositum sit secundum Divinum suum ordinem (3038, 7211, 9128, 9338, 10125, 10151, 10157).

Quod inde forma caeli sit forma secundum ordinem Divinum (4040-4043, 6607, 9877).

Quod quantum homo secundum ordinem vivit, ita quantum in bono secundum vera Divina, tantum caelum in se recipiat (4839).

Quod homo sit in quem omnia Divini ordinis collata sunt, et quod ex creatione sit Divinus ordo in forma, quia est recipiens ejus (4219, 4220, 4223, 4523, 4524, 5114, 5368 [3628, 3632?] 6013, 6057, 6605, 6626, 9706, 10156, 10472).

Quod homo non nascatur in bonum et verum, sed in malum et falsum, ita non in Divinum ordinem, sed in contrarium ordini; et quod inde sit, quod in meram ignorantiam et quod ideo necessario e novo debeat nasci, hoc est, regenerari, quod fit per Divina vera a Domino, ut in ordinem reducatur (1047, 2307, 2308, 3518, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731).

Quod Dominus, cum hominem e novo format, hoc est, regenerat, omnia apud illum disponat secundum ordinem, quod est in formam caeli (5700, 6690, 9931, 10303).

Quod mala et falsa sint contra ordinem, et quod usque illi qui in illis sunt, a Domino regantur non secundum ordinem, sed ex ordine (4839, 7877, 10778 [10777?]).

Quod impossibile sit, quod homo, qui in malo vivit, possit salvari ex sola Misericordia, quia hoc est contra Divinum Ordinem (8700).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10472

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10472. ‘Tu nosti populum quod in malo ille’: quod significet quod gens illa in externo sit separato a sancto interno, constat a significatione ‘mali’ et ‘peccati’ quod sit sejunctio, separatio, et aversio a Divino, de qua n. 4997, 5746, 5841, 9346; dicitur separatum a sancto interno, quoniam externum separatum ab interno est quoque separatum a sancto, nam sanctum hominis est in interno ejus; sanctum dicitur id quod apud hominem influit e caelo, hoc est, per caelum a Domino; caelum influit in internum hominis, et per id in externum ejus, quoniam internum hominis formatum est ad imaginem caeli, ita ad receptionem 1 spiritualium quae ibi, et externum ad imaginem mundi, ita ad receptionem ‘naturalium’ quae ibi, n. 2 9279, 10156; inde patet qualis homo est apud quem externum separatum est ab interno, quod nempe in solis mundanis, terrestribus, et corporeis; qui in his solis sunt, nec capiunt quid internum est, ita nec quid 3 est in caelestibus et Divinis esse; putant cum in illis quae cultus externi Ecclesiae sunt, [quod] etiam in Divinis sint; sed usque non ita est; sunt 4 namque tunc vel in jucundo corporeo ex usu ab infantia, vel propter mundum ut appareant, vel ex debito officii propter lucrum 5 aut honorem; ita quoque in mundanis, terrestribus, et corporeis, et non in caelestibus et Divinis; aliter apud illos qui in externis sunt ab interno.

Footnotes:

1. talium

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. sit

4. enim

5. et

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.