From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #513

Study this Passage

  
/ 603  
  

513. Instructiones fiunt ab angelis plurium societatum, imprimis ab illis quae in plaga septentrionali et meridionali sunt, nam illae societates angelicae in intelligentia et sapientia ex cognitionibus boni et veri sunt. Instructionis loca sunt ad septentrionem et sunt varia, ordinata et distincta secundum bonorum caelestium genera et species, ut ibi instruantur omnes et singuli secundum suam indolem, et receptionis facultatem: loca illa ibi circumcirca ad multam distantiam se extendunt. Ad illa feruntur a Domino boni spiritus post exactum secundum statum eorum in mundo spirituum, qui instruendi sunt: sed usque non omnes nam qui in mundo instructi sunt, ibi etiam a Domino praeparati sunt ad caelum, ac per aliam viam in caelum auferuntur quidam statim post mortem quidam post brevem cum spiritibus bonis commorationem, ubi crassiora cogitationum et affectionum eorum, quae traxerunt ex honoribus et divitiis in mundo, removentur, et sic purificantur: quidam prius vastantur, quod fit in locis sub plantis pedum, quae terra inferior vocantur ubi aliqui dura patiuntur: hi sunt qui se confirmaverunt in falsis, et usque bonam vitam egerunt nam falsa confirmata dure inhaerent, et antequam illa discussa sunt, non videri possunt vera, ita non recipi. Sed de vastationibus, et de modis quomodo fiunt, in Arcanis Caelestibus actum est, ex quibus Collecta videantur hic in notis sub linea. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod vastationes fiant in altera vita, hoc est, quod illi qui e mundo illuc alluunt, vastentur (698, 7122, 7474, 9763). Quod probi vastentur quoad falsa, ac mali quoad vera (7474, 7541, 7542).

Quod apud probos vastationes fiant, etiam ut exuantur terrestria et mundana, quae, cum in mundo vixerunt, contraxerunt (7186, 9763).

Utque mala et falsa removeantur, et sic detur locus influendi bonis et veris e caelo a Domino, ac facultas recipiendi illa (7122, 9331 [9330?]).

Quod non prius elevari possint in caelum, quam postquam talia remota sunt, quia obstant et non concordant cum caelestibus (6928, 7122, 7136 [7186?] 7541, 7542, 9763).

Quod sic quoque praeparentur, qui in caelum elevandi sunt (4728, 7090).

Quod periculosum sit in caelum venire antequam praeparati (n.

537, 538).

De statu illustrationis, et de gaudio eorum qui e vastatione veniunt, et elevantur in caelum, et de receptione illorum ibi (2699, 2701, 2704).

Quod regio, ubi vastationes illae fiunt, dicatur terra inferior (4728, 7090).

Quod regio illa sit sub plantis pedum circumcincta infernis, qualis illa, describitur (4940-4951, 7090) ab experientia (699).

Quaenam inferna sunt, quae prae ceteris infestant et vastant (7317, 7502, 7545).

Quod qui infestaverunt et vastaverunt probos, postea illos timeant, fugiant, et aversentur (7768).

Quod infestationes et vastationes illae fiant diversimode secundum adhaerentiam malorum et falsorum, et quod secundum quale et quantum eorum persistant (1106-1113).

Quod quidam libenter velint vastari (1107). Quod quidam vastentur per timores (4942).

Quidam per infestationes a suis malis quae fecerunt in mundo, et a suis falsis quae cogitaverunt in mundo, unde anxietates et dolores conscientiae (1106).

Quidam per captivitatem spiritualem, quae est ignorantia et interceptio veri conjuncta cum desiderio sciendi vera (1109, 2694).

Quidam per somnum quidam per statum medium inter vigiliam et somnum (de quo 1108).

Qui meritum in operibus posuerunt, quod appareant sibi ligna secare (1110).

Alii aliter, cum multa varietate (699).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7122

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7122. ‘Et ne respiciant ad verba mendacii’: quod significet ne se vertant ad vera, constat ex significatione ‘respicere’ quod sit se vertere; et ex significatione ‘verborum mendacii’ cum dicitur ab illis 1 qui in falsis sunt, quod sint vera; nam qui in falsis sunt vera vocant falsa, ita verba mendacii, et falsa vocant vera, sunt enim in opposito. In his versibus in sensu interno 2 nunc descripta est infestatio proborum in altera vita a falsis, 3 et quoque expositus est modus quo infestantur; quod infestatio illa permittatur, est ob finem ut falsa removeantur et vera insinuentur, quod nequaquam fieri potest absque infestatione; adhaeret enim homini et inest ejus memoriis post mortem omne cogitationis ejus in mundo, omne intentionis, omne voluntatis, omne loquelae, et omne actionis ejus, nam nihil 4 obliteratur; sed quod haec memoriis ejus, imprimis memoriae interiori, quae proprie est memoria ejus spiritus, 5 impressa sint, videatur n. 2469, 2470, 2474, 2475; et quia ita est, non potest aliter quam quod foeda et spurca, et quoque mala 6 et falsa, ex vita in mundo, adhaereant, et faciant ut vera quae quoque homo addidicit, et bona quae imbuit, abscondantur;

[2] nam vera et bona inter talia non prodire possunt; quapropter antequam vera et bona possunt apparere, et sic is associari illis qui in caelo, necessum est ut mala et falsa illa revelentur, ut videat illa et cognoscat illa, et sic discat quid verum et quid bonum; hoc nequaquam fieri potest absque pugna cum malis et falsis apud se, quae pugna fit actualiter; spiritus mali excitant falsa et mala, 7 et angeli excusant si finis fuerit bonus, ac insinuant vera; hoc percipitur sicut foret in ipso, 8 sicut etiam tentatio apud hominem, quae non aliter sentitur quam quod sit in illo, cum tamen est pugna angelorum cum spiritibus malis extra illum, 9 de qua re videatur n. 3927, 4249, 4307, 5036, 6657; quod ita se res habeat, ex multa experientia pro certo scire datum est. Haec dicta sunt ut sciatur cur infestatio a falsis 10 fit illis qui ab Ecclesia spirituali, de qua infestatione in his versibus in sensu interno actum est, et quoque in sequentibus agitur.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. describitur

3. quae injiciuntur ab infernis; quae infestatio permittitur

4. obliteratum est

5. impressum est, ibi est liber ejus vitae

6. ex amore sui et mundi, et quoque

7. at

8. non aliter ac

9. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

10. sit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.