From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #510

Study this Passage

  
/ 603  
  

510. Quisque ad societatem suam venit in qua fuit ejus spiritus in mundo; unusquisque enim homo quoad spiritum suum conjunctus est alicui societati vel infernali vel caelesti, malus societati infernali, bonus societati caelesti; quod quisque ad suam societatem redeat post mortem videatur, 438; ad illam perducitur spiritus successive, et tandem intrat illam. Malus spiritus, cum in statu 1 interiorum suorum est, vertitur per gradus ad suam societatem, et tandem directe ad illam, antequam finitus est hic status et cum status finitus est, tunc ipse spiritus malus se conjicit in infernum, ubi sui similes sunt. Ipsa conjectio apparet ad visum sicut qui supinatus cadit capite deorsum et pedibus sursum: causa quod ita appareat, est quia in inverso ordine est, amaverat enim infernalia ac rejecerat caelestia. Quidam mali in secundo hoc statu per vices intrant inferna, et quoque exeunt, sed hi non apparent tunc supinati cadere, sicut cum plene vastati sunt. Ipsa societas, in qua fuerunt quoad spiritum suum in mundo, ostenditur quoque illis cum in statu exteriorum suorum sunt, ut sciant inde quod in inferno fuerint etiam in vita corporis, sed tamen non in simili statu cum illis qui in ipso inferno, sed in simili cum statu illorum qui in mundo spirituum sunt de quorum statu respective ad illorum qui in inferno sunt, in sequentibus dicetur.

Footnotes:

1. [Editor's footnote] statu pro "statum"

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #438

Study this Passage

  
/ 603  
  

438. His adjicere licet, quod unusquisque homo, etiam dum in corpore vivit, quoad spiritum suum sit in societate cum spiritibus, tametsi id nescit, bonus per illos in societate angelica, et malus in societate infernali et quod in eandem societatem etiam post mortem veniat. Hoc saepius dictum et ostensum est illis, qui post mortem inter spiritus venerunt. Non quidem apparet homo in illa societate ut spiritus, cum vivit in mundo, ex causa quia tunc naturaliter cogitat; qui autem abstracte a corpore cogitant, quia tunc in spiritu, illi quandoque in sua societate apparent, et cum apparent, dignoscuntur probe a spiritibus qui ibi sunt, vadunt enim meditabundi, obmutescunt, nec spectant ad alios, sunt sicut non videant illos; ac ut primum aliquis spiritus illos alloquitur, evanescunt.

  
/ 603