From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #489

Study this Passage

  
/ 603  
  

489. Jucunda autem vitae illorum, qui in amore caelesti in mundo vixerunt, vertuntur in correspondentia, qualia sunt in caelis, quae existunt ex Sole caeli, et ex luce inde, quae lux ad visum sistit talia, quae intus in se recondunt Divina: illa quae inde apparent, afficiunt angelorum interiora quae mentis eorum sunt, ac simul exteriora quae corporis eorum: et quia Divina Lux, quae est Divinum Verum procedens a Domino, influit in mentes eorum, quae per amorem caelestem apertae sunt, ideo in externis sistit talia quae correspondent jucundis amoris illorum.Quod illa, quae ad visum apparent in caelis, correspondeant interioribus angelorum, seu illis quae sunt fidei et amoris ac inde intelligentiae et sapientiae illorum, in articulo ubi actum est de Repraesentativis et Apparentiis in Caelo (170-176), et in articulo ubi de Sapientia Angelorum Caeli (265-275), ostensum est.

[2] Quoniam ab experientiae exemplis inceptum est confirmare hanc rem, ut illustrentur quae ex rerum causis prius dicta sunt, velim etiam aliqua de jucundis caelestibus, in quae vertuntur jucunda naturalia apud illos qui in caelesti amore vivunt in mundo, in medium afferre. Qui Divina vera ac Verbum amaverunt ex affectione interiore, seu ex affectione ipsius veri, illi in altera vita habitant in luce, in editis locis, quae apparent sicut montes, et ibi in luce caeli continue sunt: non sciunt quid tenebrae quales sunt noctis in mundo; et quoque in temperie verna vivunt. Ad aspectum eorum sistuntur quasi agri et messes, et quoque vineae; in domibus eorum fulgent singula sicut ex lapidibus pretiosis; aspectus eorum per fenestras est sicut per pura crystalla: haec jucunda visus eorum sunt, sed eadem haec interius jucunda sunt ex correspondentiis cum Divinis caelestibus; nam vera quae ex Verbo, quae amaverunt, correspondent messibus, vineis, lapidibus pretiosis, fenestris et crystallis. 1

[3] Illi qui doctrinalia ecclesiae, quae ex Verbo, statim applicuerunt vitae, in intimo caelo sunt, ac prae ceteris in jucundo sapientiae; in singulis objectis vident Divina; objecta quidem vident, sed Divina correspondentia influunt statim in mentes eorum, ac illas implent beatitudine, qua omnes eorum sensationes afficiuntur; inde omnia coram oculis illorum quasi rident, ludunt, et vivunt. (De his videatur supra, 270)

[4] Qui scientias amaverunt, et per illas rationale suum excoluerunt, et inde sibi comparaverunt intelligentiam, et simul agnoverunt Divinum, illorum voluptas scientiarum, et jucundum rationale, vertitur in altera vita in jucundum spirituale, quod est cognitionum boni et veri. In hortis habitant, ubi apparent floreta et vireta in areas pulchre distincta, et circumcirca ordines ex arboribus cum porticibus et ambulacris; arbores et flores indies variantur; aspectus omnium sistit jucunda mentibus eorum in communi, ac varietates in particulari jugiter innovant illa: et quia correspondent Divinis, ac illi in scientia correspondentiarum sunt, novis semper cognitionibus implentur, et per illas perficitur rationale eorum spirituale. Haec jucunda illis sunt, quia horti, floreta, vireta, et arbores correspondent scientiis, cognitionibus, et inde intelligentiae. 2

[5] Qui omnia addixerunt Divino, et naturam respective ut mortuam spectaverunt, modo inservientem spiritualibus, ac semet in eo confirmaverunt, illi in caelesti luce sunt, ac omnia quae coram oculis eorum apparent, ab illa luce trahunt quod pelluceant; et in pellucentia illa spectant innumerabiles variegationes lucis, quas visus eorum internus quasi immediate haurit; inde percipiunt jucunda interiora. Illa quae in domibus eorum apparent, sunt quasi adamantina, in quibus similes variegationes. Dictum est, quod parietes domuum eorum sint quasi crystallini, ita quoque pellucentes, et in illis apparent quasi fluentes formae rerum caelestium repraesentativae, etiam cum perpetua varietate, et haec, quia talis pellucentia correspondet intellectui illustrato a Domino, remotis umbris ex fide et amore naturalium. Talia sunt, et infinita alia, de quibus, ab illis qui in caelo fuerunt, dicitur quod viderint quae nusquam oculus vidit; et ex perceptione Divinorum ex illis secum communicata, quod audiverint quae nusquam auris audivit.

[6] Qui non clandestine egerunt, sed voluerunt ut omnia quae cogitant palam essent, quantum vita civilis permisit, illi quia non nisi quam sincerum et justum ex Divino cogitaverunt, in caelo lucent facie, et in facie ex luce illa apparent singulae affectiones et cogitationes prout in forma, et quoad loquelam et actiones sunt quasi suarum affectionum effigies. Amantur inde prae aliis. Cum loquuntur, obscurescit aliquantum facies, sed post loquelam eadem quae locuti sunt, apparent simul in facie plene ad visum. Omnia etiam quae circum illos existunt, quia correspondent interioribus eorum, in tali apparentia sunt, ut ab aliis percipiantur clare quid repraesentant et significant. Spiritus, quibus jucundum fuit clandestine agere, illos e longinquo fugiunt, et apparent sibi repere ab illis sicut serpentes.

[7] Qui adulteria pro nefandis reputaverunt, et in casto amore conjugii vixerunt, illi prae reliquis in ordine et forma caeli sunt, et inde in omni pulchritudine, et continue in juventutis flore: jucunda amoris illorum sunt ineffabilia, et crescunt in aeternum; nam in illum amorem omnia jucunda et gaudia caeli influunt, quia ille amor descendit ex conjunctione Domini cum caelo et cum ecclesia, et in genere ex conjunctione boni et veri, quae conjunctio est ipsum caelum in communi, et apud unumquemvis angelum in particulari (videatur supra, 366-386). Jucunda eorum externa, talia sunt, ut non describi vocibus humanis possint. Sed haec pauca sunt, quae de correspondentiis jucundorum apud illos qui in caelesti amore sunt, dicta sunt.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod "messis" in Verbo significet statum receptionis et incrementi veri ex bono, (9291 [9294?]).

Quod "seges stans" significet verum in conceptione (9146).

Quod "vineae" significent ecclesiam spiritualem, ac vera illius ecclesiae (1069, 9139).

Quod "lapides pretiosi" significent vera caeli et ecclesiae pellucentia ex bono (114, 9863, 9865, 9868, 9873, 9905). Quod "fenestra" significet intellectuale quod est visus interni (655, 658, 3391).

2. [Swedenborg's footnote] Quod "hortus," "lucus," et "paradisus," significent intelligentiam (100, 108, 3220).

Quod ideo antiqui cultum sanctum in lucis habuerunt (2722, 4552).

Quod "flores" et "floreta" significent vera scientifica et cognitiones (9553).

Quod "herbae," "gramina," et "vireta" significent vera scientifica (7571).

Quod "arbores" significent perceptiones et cognitiones (103, 2163, 2682, 2722, 2972, 7692).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #270

Study this Passage

  
/ 603  
  

270. De sapientia angelorum tertii seu intimi caeli, et quantum illa excedit sapientiam angelorum primi seu ultimi caeli, nunc dicetur. Sapientia angelorum tertii seu intimi caeli est incomprehensibilis, etiam illis qui in ultimo caelo sunt. Causa est, quia interiora angelorum tertii caeli ad tertium gradum aperta sunt, interiora autem angelorum primi caeli modo ad primum gradum et omnis sapientia crescit versus interiora, et perficitur secundum aperitionem eorum (208, 267). Quia interiora angelorum tertii seu intimi caeli ad tertium gradum aperta sunt, ideo sunt illis vera Divina quasi inscripta nam interiora tertii gradus, prae interioribus secundi et primi gradus, in forma caeli sunt, et forma caeli est ex Divino Vero, ita secundum Divinam Sapientiam inde est, quod illis angelis appareant Divina Vera sicut inscripta, aut sicut insita et innata: quapropter illi, ut primum audiunt genuina vera Divina, illa statim agnoscunt et percipiunt, et postea quasi vident illa intus in se. Quia tales sunt angeli illius caeli, ideo de veris Divinis nusquam ratiocinantur, minus de aliquo vero controvertunt num ita sit vel non ita, nec sciunt quid sit credere aut fidem habere dicunt enim, "Quid fides? nam percipio et video quod ita sit." Illustrant hoc per comparativa; nempe quod id foret sicut quum aliquis cum socio videt domum, et varia in illa et circum illam, diceret socio quod oporteat credere quod sint, et quod talia sint sicut vidit aut sicut quis videt hortum, et ibi arbores et fructus, et diceret socio, quod fidem habere debeat quod sit hortus, et quod sint arbores et fructus, cum tamen illa oculis suis clare videt: exinde est quod angeli illi nusquam nominent fidem, nec aliquam ejus ideam habeant; quapropter nec ratiocinantur de veris Divinis, minus controvertunt de aliquo vero, num ita sit vel non ita. 1 Angeli autem primi seu ultimi caeli non ita habent vera Divina interioribus suis inscripta, quia illis non nisi quam primus gradus vitae apertus est; illi ideo ratiocinantur de illis; et qui ratiocinantur vix aliquid ultra objectum rei, de qua ratiocinantur, vident, aut ultra subjectum vadunt, nisi solum ad confirmandum id aliquibus, et cum confirmaverunt dicunt quod fidei erunt, et quod credenda. De his cum angelis locutus sum qui dixerunt quod tale discrimen inter sapientiam angelorum tertii caeli et inter sapientiam angelorum primi caeli sit, quale inter lucidum et obscurum etiam comparaverunt sapientiam angelorum tertii caeli cum magnifico palatio pleno omnibus ad usum, circum quod paradisi in longum et in latum, et circum hos magnifica plurium generum et [dixerunt] quod angeli illi, quia in veris sapientiae sunt, possint intrare in palatium ac videre omnia, et quoque exspatiari in paradisos quaquaversum, et delectari omnibus. Aliter vero illi qui ratiocinantur de veris, et magis qui controvertunt de illis: hi quia non vident vera ex luce veri, sed hauriunt illa vel ex aliis, vel ex sensu litterae Verbi, quem non interius intelligunt, dicunt quod credenda, seu quod fides habenda, in quae dein non volunt ut visus interior intret de his dicebant, quod non ad primum limen palatii sapientiae venire possint, minus intrare in illud, et exspatiari in paradisos ejus, quoniam in primo passu subsistunt: aliter qui in ipsis veris sunt hos nihil retardat quin ferantur et progrediantur absque limite, nam vera visa ducunt quocunque pergunt, ac in latos campos, quoniam unumquodvis verum infinitae extensionis est, et in conjunctione cum multiplicibus aliis. Amplius dixerunt, quod sapientia angelorum intimi caeli praecipue consistat in eo, quod videant Divina et caelestia in singulis objectis, et mirabilia in serie plurium nam omnia quae apparent coram oculis eorum, correspondent: ut cum vident palatia et hortos, non moratur intuitio eorum in talibus quae ante oculos sunt; sed vident interiora ex quibus, ita quibus correspondent; et illa cum omni varietate secundum objectorum faciem, ita simul innumerabilia in ordine et nexu, quae tunc ita jucundant mentes eorum, ut videantur auferri a se. Quod omnia quae in caelis apparent, correspondeant Divinis quae a Domino apud angelos, videatur supra (170-176).

1 Quod caelestes angeli innumerabilia sciant, et immensum sapiant prae angelis spiritualibus (2718).

Quod angeli caelestes non cogitent et loquantur ex fide prout angeli spirituales, quoniam a Domino in perceptione omnium quae fidei sunt (202, 597, 607, 784, 1121, 1387, 1398 [1389, 1394?] 1442, 1919, 7680, 7877, 8780, 9277, 10336).

Quod de veris fidei modo dicant "Ita, ita," vel "Non, non," at quod angeli spirituales ratiocinentur num ita sit (2715, 3246, 4448, 9166, 10786); explicantur ibi Domini verba, quod "Sermo erit, Ita, ita, non, non," (Matthaeus 5:[36,] 37).

  
/ 603