From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #489

Study this Passage

  
/ 603  
  

489. Jucunda autem vitae illorum, qui in amore caelesti in mundo vixerunt, vertuntur in correspondentia, qualia sunt in caelis, quae existunt ex Sole caeli, et ex luce inde, quae lux ad visum sistit talia, quae intus in se recondunt Divina: illa quae inde apparent, afficiunt angelorum interiora quae mentis eorum sunt, ac simul exteriora quae corporis eorum: et quia Divina Lux, quae est Divinum Verum procedens a Domino, influit in mentes eorum, quae per amorem caelestem apertae sunt, ideo in externis sistit talia quae correspondent jucundis amoris illorum.Quod illa, quae ad visum apparent in caelis, correspondeant interioribus angelorum, seu illis quae sunt fidei et amoris ac inde intelligentiae et sapientiae illorum, in articulo ubi actum est de Repraesentativis et Apparentiis in Caelo (170-176), et in articulo ubi de Sapientia Angelorum Caeli (265-275), ostensum est.

[2] Quoniam ab experientiae exemplis inceptum est confirmare hanc rem, ut illustrentur quae ex rerum causis prius dicta sunt, velim etiam aliqua de jucundis caelestibus, in quae vertuntur jucunda naturalia apud illos qui in caelesti amore vivunt in mundo, in medium afferre. Qui Divina vera ac Verbum amaverunt ex affectione interiore, seu ex affectione ipsius veri, illi in altera vita habitant in luce, in editis locis, quae apparent sicut montes, et ibi in luce caeli continue sunt: non sciunt quid tenebrae quales sunt noctis in mundo; et quoque in temperie verna vivunt. Ad aspectum eorum sistuntur quasi agri et messes, et quoque vineae; in domibus eorum fulgent singula sicut ex lapidibus pretiosis; aspectus eorum per fenestras est sicut per pura crystalla: haec jucunda visus eorum sunt, sed eadem haec interius jucunda sunt ex correspondentiis cum Divinis caelestibus; nam vera quae ex Verbo, quae amaverunt, correspondent messibus, vineis, lapidibus pretiosis, fenestris et crystallis. 1

[3] Illi qui doctrinalia ecclesiae, quae ex Verbo, statim applicuerunt vitae, in intimo caelo sunt, ac prae ceteris in jucundo sapientiae; in singulis objectis vident Divina; objecta quidem vident, sed Divina correspondentia influunt statim in mentes eorum, ac illas implent beatitudine, qua omnes eorum sensationes afficiuntur; inde omnia coram oculis illorum quasi rident, ludunt, et vivunt. (De his videatur supra, 270)

[4] Qui scientias amaverunt, et per illas rationale suum excoluerunt, et inde sibi comparaverunt intelligentiam, et simul agnoverunt Divinum, illorum voluptas scientiarum, et jucundum rationale, vertitur in altera vita in jucundum spirituale, quod est cognitionum boni et veri. In hortis habitant, ubi apparent floreta et vireta in areas pulchre distincta, et circumcirca ordines ex arboribus cum porticibus et ambulacris; arbores et flores indies variantur; aspectus omnium sistit jucunda mentibus eorum in communi, ac varietates in particulari jugiter innovant illa: et quia correspondent Divinis, ac illi in scientia correspondentiarum sunt, novis semper cognitionibus implentur, et per illas perficitur rationale eorum spirituale. Haec jucunda illis sunt, quia horti, floreta, vireta, et arbores correspondent scientiis, cognitionibus, et inde intelligentiae. 2

[5] Qui omnia addixerunt Divino, et naturam respective ut mortuam spectaverunt, modo inservientem spiritualibus, ac semet in eo confirmaverunt, illi in caelesti luce sunt, ac omnia quae coram oculis eorum apparent, ab illa luce trahunt quod pelluceant; et in pellucentia illa spectant innumerabiles variegationes lucis, quas visus eorum internus quasi immediate haurit; inde percipiunt jucunda interiora. Illa quae in domibus eorum apparent, sunt quasi adamantina, in quibus similes variegationes. Dictum est, quod parietes domuum eorum sint quasi crystallini, ita quoque pellucentes, et in illis apparent quasi fluentes formae rerum caelestium repraesentativae, etiam cum perpetua varietate, et haec, quia talis pellucentia correspondet intellectui illustrato a Domino, remotis umbris ex fide et amore naturalium. Talia sunt, et infinita alia, de quibus, ab illis qui in caelo fuerunt, dicitur quod viderint quae nusquam oculus vidit; et ex perceptione Divinorum ex illis secum communicata, quod audiverint quae nusquam auris audivit.

[6] Qui non clandestine egerunt, sed voluerunt ut omnia quae cogitant palam essent, quantum vita civilis permisit, illi quia non nisi quam sincerum et justum ex Divino cogitaverunt, in caelo lucent facie, et in facie ex luce illa apparent singulae affectiones et cogitationes prout in forma, et quoad loquelam et actiones sunt quasi suarum affectionum effigies. Amantur inde prae aliis. Cum loquuntur, obscurescit aliquantum facies, sed post loquelam eadem quae locuti sunt, apparent simul in facie plene ad visum. Omnia etiam quae circum illos existunt, quia correspondent interioribus eorum, in tali apparentia sunt, ut ab aliis percipiantur clare quid repraesentant et significant. Spiritus, quibus jucundum fuit clandestine agere, illos e longinquo fugiunt, et apparent sibi repere ab illis sicut serpentes.

[7] Qui adulteria pro nefandis reputaverunt, et in casto amore conjugii vixerunt, illi prae reliquis in ordine et forma caeli sunt, et inde in omni pulchritudine, et continue in juventutis flore: jucunda amoris illorum sunt ineffabilia, et crescunt in aeternum; nam in illum amorem omnia jucunda et gaudia caeli influunt, quia ille amor descendit ex conjunctione Domini cum caelo et cum ecclesia, et in genere ex conjunctione boni et veri, quae conjunctio est ipsum caelum in communi, et apud unumquemvis angelum in particulari (videatur supra, 366-386). Jucunda eorum externa, talia sunt, ut non describi vocibus humanis possint. Sed haec pauca sunt, quae de correspondentiis jucundorum apud illos qui in caelesti amore sunt, dicta sunt.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod "messis" in Verbo significet statum receptionis et incrementi veri ex bono, (9291 [9294?]).

Quod "seges stans" significet verum in conceptione (9146).

Quod "vineae" significent ecclesiam spiritualem, ac vera illius ecclesiae (1069, 9139).

Quod "lapides pretiosi" significent vera caeli et ecclesiae pellucentia ex bono (114, 9863, 9865, 9868, 9873, 9905). Quod "fenestra" significet intellectuale quod est visus interni (655, 658, 3391).

2. [Swedenborg's footnote] Quod "hortus," "lucus," et "paradisus," significent intelligentiam (100, 108, 3220).

Quod ideo antiqui cultum sanctum in lucis habuerunt (2722, 4552).

Quod "flores" et "floreta" significent vera scientifica et cognitiones (9553).

Quod "herbae," "gramina," et "vireta" significent vera scientifica (7571).

Quod "arbores" significent perceptiones et cognitiones (103, 2163, 2682, 2722, 2972, 7692).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9139

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9139. ‘Quando desolaverit vir agrum vel vineam’: quod significet deprivationem boni et veri Ecclesiae per cupiditates, constat ex significatione ‘desolare’ quod sit deprivare per cupiditates, de qua infra n. 1 9141, ex significatione ‘agri’ quod sit Ecclesia quoad bonum, qua n. 2 2971, 3766, 4982, 7502, ita bonum Ecclesiae, et ex significatione ‘vineae’ quod sit Ecclesia quoad verum, ita verum Ecclesiae; quod ‘ager’ sit Ecclesia quoad bonum, est quia illa quae agri sunt, ut triticum et hordeum, significant bona Ecclesiae interna et externa', n. 3941, 7602, 7605, et quod ‘vinea’ sit Ecclesia quoad verum, est quia ‘vinum’, quod vineae est, significat verum boni, n. 1071, 6377.

[2] Quod ager et vinea id significent, ducit originem ex repraesentativis in mundo spirituali, nam coram spiritibus apparent agri tritico et hordeo pleni, cum angelis qui in superiore caelo sunt, sermo est de coetu qui in bono; et apparent vineae plenae uvis, cum torcularibus ibi 3 , cum angelis 4 sermo est de coetu qui in vero 5 boni est; repraesentativa illa non sunt ex eo quod talia sint in terris sed ex correspondentiis, quod triticum et hordeum, seu inde panis, nutriant corpus sicut bonum amoris et charitatis nutrit animam, et quod vinum similiter ut potus, sicut verum et bonum fidei animam; inde est quod bona amoris et vera fidei in Verbo dicantur cibi ac potus, sunt etiam in eo sensu cibi et potus caelestes 6 , n. 56-58, 680, 681, 1973, 1974, 4459, 4792, 5147, 5293, 5576, 5579, 5915, 8562.

[3] Quod ‘vinea’ sit Ecclesia quoad bonum et verum fidei, quae Ecclesia spiritualis vocatur 7 , constat ex locis in Verbo ubi nominatur, ut apud Jeremiam,

Pastores multi perdiderunt vineam Meam, conculcarunt agrum, Meum; redegerunt agrum desiderii [Mei] in desertum solitudinis; posuit illam (vineam) in solitudinem, 8 12:10, 11;

ubi ‘vinea’ et ‘ager’ manifeste pro Ecclesia; et quia Ecclesia est Ecclesia ex vero et bono fidei et charitatis, patet quod ‘vinea’ ibi sit Ecclesia quoad verum, et ‘ager’ quoad bonum:

apud Esaiam,

Jehovah in judicium venit cum senioribus populi Sui et principibus ejus; vos succenditis vineam, 3:14;

hic 9 quoque ‘vinea’ manifeste pro Ecclesia quoad bonum et verum 10 fidei, seniores 11 enim cum quibus Jehovah in judicium veniet sunt bona Ecclesiae, n. 12 6524, 6525, et ‘principes’ sunt vera ejus, n. 5044:

[4] apud eundem,

Cantabo dilecto Meo canticum amici Mei de vinea ejus; vinea fuit dilecto Meo in cornu filii olei, quam circumdedit, et plantavit vite nobili, 5:1, 2, seq. ;

hic de Domino, Qui est ‘dilectus’ et ‘amicus’, ‘vinea’ est Ecclesia ‘spiritualis’ Ipsius, ‘vitis nobilis’ est bonum fidei illius Ecclesiae, ‘cornu filii olei’ est bonum fidei illius Ecclesiae ex bono amoris; qui non scit aliquid de sensu interno Verbi, nequaquam scire potest quid significat vinea in cornu filii olei'; in illis verbis usque tale arcanum latet quod exprimi vocibus non potest; describitur per illa plene conjunctio regni spiritualis Domini cum regno caelesti Ipsius, hoc est, conjunctio secundi caeli cum tertio, consequenter conjunctio boni fidei in Dominum, quod est regni spiritualis, cum bono amoris in Dominum, quod est regni caelestis; ‘vinea’ est regnum spirituale, ‘in cornu’ est in potentia, ita in illo, ‘filius olei’ est bonum amoris externum regni caelestis 13 ; regnum caeleste, quod est caelum intimum Domini, vocatur 14 olea' 15 seu olivetum, quia 16 ‘oleum’ est bonum amoris caelestis, n. 886, 4582, 17 4638; sciatur quod regnum Domini in terris sit Ecclesia. Quod bina regna sint, regnum caeleste et regnum spirituale 18 , et quod regnum spirituale constituat secundum caelum, et regnum caeleste tertium, videatur n. 3887, 4138, 4279, 4286; de conjunctione illorum, n. 6435:

[5] apud eundem,

In die illo, vinea meri, respondete illi; Ego Jehovah custodiens illam, in momentis irrigabo illam, 27:2, 3;

‘vinea meri’ pro Ecclesia 19 spirituali:

apud Amos, In omnibus vineis planctus, transibo per te; vae desiderantibus diem Jehovae! quid vobis dies Jehovae? ille tenebrarum et non lucis, 5:17, 18;

ibi de ultimo tempore Ecclesiae, quando non amplius bonum ac verum fidei, quod tempus est dies Jehovae, qui tenebrarum et non lucis; inde dicitur, ‘in omnibus vineis planctus’:

apud Johannem in Apocalypsi, Misit angelus falcem suam in terram, et vindemiavit vitem terrae, et conjecit in torcular irae Dei 20 magnum, 14:18, 19;

‘vindemiare vitem terrae’ est consumere verum et bonum 21 Ecclesiae; ‘terra’ hic est Ecclesia. Ex his 22 constare potest unde est quod Dominus toties assimilaverit regnum caelorum vineae, ut apud Matthaeum 20:1 seq. , 21:28, 29, 33-41; Marcus 12:1-13, et unde est quod Dominus Se vocaverit vitem, ' apud Johannem 23 ,

Quemadmodum palmes non potest fructum ferre a seipso ni manserit in vite, ita neque vos, nisi in Me manseritis; Ego sum vitis, vos palmites; sine Me non potestis facere quicquam, 24 15:1 seq. ;

‘vitis’ est fides in Dominum, proinde 25 est Dominus quoad fidem, nam Dominus est fides quia fides est ab Ipso, fides enim 26 non est fides nisi quae ab Ipso, inde etiam est quod ‘vitis’ sit fides 27 quae in Ipsum.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. ubi exprimitur vinum ex uvis

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. veris

6. cibi ac potus coelestes ac spirituales

7. seu quod idem, Ecclesia spiritualis

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. ibi

10. verum et bonum

11. succendere illam est destruere illam per cupiditatem mali

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The Manuscript inserts ubi conjunctio.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

16. inde

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. Quod Regnum spirituale et Regnum coeleste Domini sit

19. The Manuscript inserts a Regno.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. The Manuscript inserts fidei.

22. The Manuscript inserts nunc.

23. his verbis

24. The Manuscript inserts Joh.

25. ita quoque

26. ita fides

27. ita

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.