From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #488

Study this Passage

  
/ 603  
  

488. Quomodo jucunda vitae cujusvis post mortem vertuntur in correspondentia, quidem ex scientia correspondentiarum sciri potest; sed quia illa scientia nondum vulgata est, velim illam rem per quaedam experientiae exempla in aliquem lucem mittere. Omnes illi qui in malo sunt, et se confirmaverunt in falsis contra vera ecclesiae, imprimis qui rejecerunt Verbum, illi fugiunt lucem caeli, et in cryptas, quae in aperturis apparent caliginosae, ac in foramina petrarum, se proripiunt, ac ibi se recondunt; et hoc quia amaverunt falsa, et exosi sunt vera: correspondent enim tales cryptae, et quoque foramina petrarum, 1 tum tenebrae, falsis, 2 ac lux veris; jucundum illorum est ibi habitare, et injucundum in apertis campis.

[2] Similiter faciunt, quibus jucundum fuit clandestine insidiari, ac in abscondito machinari dolos; hi quoque in cryptis illis sunt, ac intrant cameras ita obscuras, ut ne quidem unus alterum videat, ac in angulis susurrant in aures; in hoc vertitur jucundum amoris illorum. Qui scientiis studuerunt, absque alio fine quam ut docti audiant, et qui non excoluerunt rationale per illas, et jucundum in rebus memoriae ex fastu inde traxerunt, illi amant loca arenosa, quae eligunt prae campestribus et hortulanis; quia arenosa talibus studiis correspondent.

[3] Qui in scientia doctrinalium suae ecclesiae et aliarum fuerunt, nec quicquam applicuerunt vitae, illi petrosa sibi eligunt, et inter congeries saxeas habitant; loca exculta fugiunt,

quia aversationi sunt. Qui omnia naturae addixerunt, et quoque qui omnia prudentiae propriae, ac per varias artes se evexerunt ad honores, et lucrati sunt opes, artibus magicis, quae sunt abusus ordinis Divini, in altera vita student, in quibus jucundissimum vitae percipiunt.

[4] illi qui vera Divina applicuerunt suis amoribus, et sic illa falsificaverunt, amant urinosa, quia urinosa correspondent jucundis talis amoris. 3 illi qui sordide avari fuerunt, habitant in cellis, et amant sordes suillas, et quoque nidorosa, qualia exhalantur ex indigestis ventriculi.

[5] Qui in meris voluptatibus exegerunt vitam, ac delicate vixerunt, ac indulserunt gulae et ventri, amantes illa ut summum vitae bonum, illi in altera vita excrementitia et latrinas amant; haec tunc illis delectationi sunt; ex causa, quia tales voluptates sunt sordes spirituales loca munda et sordium expertia fugiunt, quia illis injucunda sunt.

[6] illi, qui in adulteriis jucundum ceperunt, in lupanaribus degunt, ubi sordida et squallida omnia; haec amant, ac castas domos fugiunt; ut primum ad has veniunt, in deliquium cadunt; nihil jucundius illis est quam scindere conjugia. Qui vindictae cupidi fuerunt, et inde attraxerunt naturam saevam et crudelem, cadaverosa amant; et quoque in talibus infernis sunt. Alii aliter.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod "foramen" et "fissura petrae" in Verbo significet obscurum et falsum fidei (10582): quia "petra" significat fidem a Domino (8581, 10580): et "lapis" verum fidei (114, 643, 1298, 3720, 6426, 8608 [8609?] 10376).

2. [Editor's footnote] tum temebrae, falsis pro "tum falsa, tenebris" (cum S. Noble).

3. [Swedenborg's footnote] Quod conspurcationes veri correspondeant urinae (5390).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9863

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9863. ‘Et opplebis illud oppletura lapidis’: quod significet ipsa vera in suo ordine ex uno bono, constat ex significatione ‘pectoralis’, quod hic est ‘illud’, quod sit Divinum Verum elucens ex Divino Bono Domini, de qua n. 9823; ex significatione ‘oppleturae lapidis’ quod sint vera in suo ordine, nam pectorale opplebatur lapidibus secundum nomina filiorum Israelis, et per ‘lapides’ in communi sensu significantur vera in ultimo ordinis, n. 114, 643, 1298, 3720, 6426, 8609, et per ‘lapides pretiosos’, quales in pectorali, vera ex bono elucentia, n. 9476. Dicitur ex uno bono, quia est unum bonum ex quo omnia vera; bonum illud est bonum amoris in Domino, ita Ipse Dominus, et inde bonum amoris a Domino, quod est bonum amoris in Dominum; nam bonum quod a Domino influit apud hominem, spiritum, aut angelum, apparet sicut illorum, inde amor in Dominum est amor a Domino; hoc bonum est unicum ex quo omnia vera, et ex quo ordo inter illa, nam vera sunt formae boni.

[2] Quod lapides pretiosi qui in pectorali, significaverint Divina Vera ex Divino Bono, constat ex locis in Verbo ubi lapides pretiosi nominantur, ut apud Johannem in Apocalypsi, Fundamenta muri 1 civitatis novae Hierosolymae omni lapide pretioso exornata erant; fundamentum primum jaspis, 2 secundum sapphirus, tertium chalcedonius, quartum smaragdus, quintum sardonyx, sextum sardius, septimum 3 chrysolithus, octavum beryllus, nonum topazius, decimum chrysoprasus, undecimum hyacinthus, duodecimum amethystus, 21:19, 20;

quod lapides illi pretiosi significent vera Ecclesiae, quae sunt vera Divina, constat ex significatione ‘ 1 civitatis’ novae Hierosolymae, ' ‘muri ejus’, et ‘fundamentorum 4 muri’; ‘nova Hierosolyma’ significat novam Ecclesiam huic nostrae successuram; nam Liber Apocalypseos agit de statu Ecclesiae quae nunc, usque ad ejus finem, et tunc de nova, quae est sancta Hierosolyma descendens e caelo; ‘muri ejus’ sunt vera fidei quae defendunt, et ‘fundamenta’ sunt vera ex bono; ipsa illa vera in suo ordine designantur per lapides pretiosos ibi nominatos; quod Hierosolyma non descensura sit e caelo, et quod reliqua quae de illa dicuntur, non ita exstitura, sed quod in singulis ejus descriptionis talia quae sunt Ecclesiae, significentur, 5 quisque videre potest; 6 quod vera fidei per fundamenta muri ejus intelligantur, constat ex eo quod illa sint quae tutantur Ecclesiam ab omni insultu, sicut muri urbem; quod ‘Hierosolyma’ sit Ecclesia, videatur n. 2117, 9166, quod ‘muri’ sint vera fidei 7 tutantia Ecclesiam, n. 6419, et quod ‘fundamenta’ sint vera ex bono, n. 9643:

[3] apud Ezechielem,

Fili hominis, tolle lamentum super regem Tyri, et dic illi, Sic dixit Dominus Jehovih, Plenus sapientia et perfectus pulchritudine; in Eden horto Dei fuisti; omnis lapis pretiosus tegumentum tuum, rubinus, topazius, et adamas, tarshish, schoham, et jaspis, sapphirus, chrysoprasus, et carbunculus, et aurum: in monte sanctitatis Dei fueras, in medio lapidum ignis ambulaveras, 28:12-14;

hic etiam per lapides pretiosos significantur vera ex bono, nam ‘Tyrus’ in sensu interno repraesentativo est qui in intelligentia et sapientia ex cognitionibus boni et veri, n. 1201; inde de rege ejus dicitur quod plenus sapientia et perfectus pulchritudine; sapientia praedicatur de bono et pulchritudo de vero, nam omnis sapientia in caelis est ex bono, et omnis pulchritudo ibi ex veris inde; ‘Eden hortus’ significat intelligentiam ex bono, n. 100, ‘hortus’ ipsam intelligentiam, n. 100, 108, 2702; inde patet quod per lapides ibi nominatos significentur vera ex bono;

[4] quaenam autem vera ex bono singuli lapides qui in pectorali, 8 significant, constabit ex sequentibus; quod omnia vera et bona in complexu, constat ex eo quod duodecim fuerint, et illis inscripta nomina filiorum Israelis seu tribuum, 9 nam per duodecim tribus significantur 10 bona et vera caeli et Ecclesiae in omni complexu, n. 3858, 3926, 3939, 4060, 6335, 6337, 6397, et quod inde significaverint caelum cum omnibus ibi societatibus, n. 7836, 7891, 7996, 7997, et quod varia significaverint secundum ordinem quo nominantur in Verbo, n. 3862, 3926, 3939, 4603, 6337, 6640, et quod duodecim sint omnia, n. 3272, 3858, 7973.

Footnotes:

1. urbis

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. ejus

5. The Manuscript places this before quod Hierosolyma in line 21

6. proinde quod talia per fundamenta muri ejus, intelligantur, quod vera fidei sint, quae intelliguntur, etiam patet, nam illa defendunt Ecclesiam sicut muri urbem, etsuper illis fundatur Ecclesia

7. defendentia

8. significent

9. ac

10. vera et bona

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #655

Study this Passage

  
/ 10837  
  

655. Quod per ‘fenestram, quae quoad cubitum perficienda superne’ significetur intellectuale, constare potest unicuique ex illis quae nunc dicta sunt; tum ex eo quod intellectuale non aliter comparari queat quam fenestrae superne, cum agitur de constructione arcae et per ‘arcam’ significatur homo Ecclesiae: in Verbo similiter appellatur ‘fenestra’ hominis intellectuale, sive sit ratio sive ratiocinatio, hoc est, visus ejus internus; ut apud Esaiam,

Afflicta, turbine jactata, non consolata; ... ponam pyropum soles 1 (fenestras) tuos, et portas tuas in lapides carbunculi, et omnem finem tuum in lapides desiderii, 54:11, 12;

ibi pro fenestris ‘soles’ a lumine quod immittitur seu transmittitur; ‘soles seu fenestrae’ ibi sunt intellectualia, et quidem ex charitate, quare ‘pyropo’ assimilantur; ‘portae’ sunt rationalia inde; et ‘finis’ est scientificum et sensuale; agitur ibi de Ecclesia Domini.

[2] Omnes ‘fenestrae’ Templi Hierosolymae idem repraesentabant, illarum ‘supernae’ intellectualia, ‘mediae’ rationalia, et ‘infimae’ scientifica et sensualia, nam tres substructiones erant, 1 Reg. 6:4, 6, 8; similiter ‘fenestrae’ Novae Hierosolymae apud Ezechielem, 40:16, 22, 25, 33, 36:

apud Jeremiam,

Ascendit mors in fenestras nostras, venit in palatia nostra, ad exscindendum infantem e platea, juvenes e vicis, Jer. 9:20 [KJV 9:21];

ubi fenestrae mediae mansionis significantur, quae sunt rationalia quod exstinguantur; ‘infans in platea’ est nascens veritas. Quia ‘fenestrae’ significant intellectualia et rationalia quae sunt veri, etiam significant ratiocinia quae sunt falsi; ut apud eundem,

Vae aedificanti domum suam in non justitia, et hyperoa sua in non judicio, ... qui dicit, Aedificabo mihi domum mensurarum, et hyperoa spatiosa, et excidit sibi fenestras, et tabulata cedro, et pingenda minio, 22:13, 14;

‘fenestrae’ pro principiis falsi:

apud Zephaniam,

Cubabunt in medio ejus catervae bestiarum, omnis fera ejus gentis; tam platea 2 quam chippod in malogranatis ejus pernoctabunt; vox cantabit in fenestra, vastitas in limine, 2:14;

de Asshure et Ninive, ‘Asshur’ pro intellectu, hic vastato; ‘vox cantans in fenestris’ pro ratiociniis ex phantasiis.

Footnotes:

1. Hebrew [ ] (shimshoth) = ‘suns’. Only in reference to the ark the word used for window is [ ] (tsohar) = ‘light’, that which shines’.

2. platea = ‘spoonbill’ but here Hebrew [ ] (qaath) = pelican or heron (the KJV (1611) has ‘cormorant’); [ ] (qippod) = hedgehog or porcupine (the KJV (1611) has ‘bittern’). Schmidius has platea et anataria.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.