From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #487

Study this Passage

  
/ 603  
  

487. Quaenam et qualia sunt jucunda spiritualia, in quae vertuntur jucunda naturalia cujusvis post mortem, non aliunde sciri potest quam ex scientia correspondentiarum. Haec docet in genere, quod non aliquid naturale detur, cui non spirituale correspondet, et quoque docet in specie quodnam et quale id quod correspondet. Quapropter qui in illa scientia est, cognoscere potest ac scire statum suum post mortem, modo sciat suum amorem, et qualis ille est in amore universaliter regnante, ad quem omnes amores se referunt, ut mox supra dictum est. Sed amorem suum regnantem scire, impossibile est illis qui in amore sui sunt; quia amant sua, et mala sua vocant bona, ac simul falsa, quae favent, et per quae confirmant sua mala, vocant vera; at usque, si volunt, ex aliis, qui sapientes sunt, possunt scire, quoniam illi vident quae non ipsi. Sed hoc nec fit apud illos, qui ita inescati sunt amore 1 sui, ut respuant omnem doctrinam sapientium.

[2] Qui autem in amore caelesti sunt, ii recipiunt instructionem, ac vident mala sua, in quae nati, dum in illa feruntur, ex veris, haec enim manifestant mala. Unusquisque enim potest ex vero quod ex bono est, videre malum et ejus falsum, sed nemo potest videre ex malo bonum et verum: causa est, quia falsa mali sunt tenebrae, et quoque correspondent illis; quare illi qui in falsis ex malo sunt, sicut caeci sunt, qui illa, quae in luce sunt, non vident, et quoque fugiunt illa sicut noctuae. 2 At vera ex bono sunt lux, et quoque correspondent luci (videatur supra, 126-134); quare illi, qui in veris ex bono sunt, videntes et aperti oculis sunt, ac discernunt illa quae lucis et umbrae sunt.

[3] In his quoque datum est per experientiam confirmari. Angeli qui in caelis sunt, et vident et percipiunt mala et falsa, quae in se aliquoties exsurgunt, et quoque mala et falsa in quibus sunt spiritus qui alligati sunt infernis in mundo spirituum; sed ipsi spiritus non possunt videre sua mala et falsa. Quid bonum amoris caelestis, quid conscientia, quid sincerum et justum nisi quod fit propter se, quid sit duci a Domino, non capiunt; dicunt quod non dentur, ita quod nihili sint. Haec dicta sunt, ob finem, ut homo exploret se, et ex jucundis suis cognoscat amorem suum, et inde, quantum ex scientia correspondentiarum capit, sciat statum suae vitae post mortem.

Footnotes:

1. [Editor's footnote] amore pro "amori"

2. [Swedenborg's footnote] Quod "tenebrae" in Verbo ex correspondentia significent falsa, ac densae tenebrae" seu caligo falsa mali (1839, 1860, 7688, 7711).

Quod lux caeli sit caligo malis (1861, 6832, 8197). Quod qui in infernis sunt, dicantur esse in tenebris, quia in falsis mali, de quibus (3340, 4418, 4531).

Quod "caeci" in Verbo significent illos qui in falsis sunt, et non volunt instrui (2383, 6990).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3340

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3340. Luci illi opposita est caligo, et calori illi oppositum est frigus; in illis vivunt infernales; caligo illis est ex falsis in quibus sunt, et frigus illis est ex malis; et quo remotiores sunt a veris, eo major illis caligo, et quo remotiores a bono, eo majus illis frigus: cum videre datur in inferna ubi tales sunt, apparet caliginosus nimbus, in quo degunt; et cum aliquis halitus inde effluit, percipiuntur vesaniae exhalatae a falsis, ac odia a malis. Datur 1 quoque illis quandoque lumen, sed est sicut lumen fatuum, at hoc exstinguitur illis, et fit caligo, ut primum in lucem veri spectant; et datur 2 illis quandoque calor, sed sicut balnei immundi, at hic vertitur illis in frigus, ut primum aliquid boni appercipiunt. Quidam in caliginosum illum nimbum ubi infernales, missus est, ut sciret quomodo cum illis qui ibi, se haberet; sed tutatus a Domino per angelos; inde mecum locutus dixit quod ibi tantus furor insaniae esset contra bonum et verum, et maxime contra Dominum, ut obstupesceret quod usquam resisti posset, nam nihil aliud spirabant quam odia, vindictas, caedes, cum tanta vehementia ut destruere vellent omnes in universo; quare nisi furor ille 3 continue a Domino repelleretur, periret omne genus humanum.

Footnotes:

1. The Manuscript has usque

2. The Manuscript inserts etiam.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.