From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #484

Study this Passage

  
/ 603  
  

484. Sciendum est, quod omnia opera et facta sint vitae moralis et civilis, et inde quod spectent sincerum et rectum, tum justum et aequum. Sincerum et rectum sunt vitae moralis, ac justum et aequum sunt vitae civilis. Amor ex quo fiunt, est vel caelestis vel infernalis: opera et facta vitae moralis et civilis caelestia sunt, si ex amore caelesti fiunt; nam quae ex amore caelesti fiunt, ex Domino fiunt, et quae ex Domino fiunt, omnia bona sunt; at facta et opera vitae moralis et civilis infernalia sunt, si ex amore infernali fiunt, nam qui ex hoc amore, qui est amor sui et mundi, fiunt, ex ipso homine fiunt, et quae ex ipso homine fiunt, omnia in se mala sunt; homo enim in se spectatus, seu proprium ejus; non est nisi quam malum. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod proprium hominis sit se amare prae Deo, et mundum prae caelo, ac nihili facere proximum respective ad se, ita quod sit amor sui et mundi (634 [694?] 731, 4317).

Quod hoc proprium sit, in quod nascitur homo, et quod id sit densum malum (210, 215, 731, 874-876, 987, 1047, 2307, 2318 [2308?] 3518, 3701, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731 [10732?]).

Quod ex proprio hominis non modo sit omne malum, sed etiam omne falsum (1047, 10283, 10284; 10286).

Quod mala, quae ex proprio hominis, sint contemptus aliorum, inimicitiae, odia, vindictae, saevitiae, doli (6667, 7372 [7370?] 7373, 7374, 9348, 10038, 10742).

Quod quantum proprium hominis regnat, tantum bonum amoris et verum fidei vel rejiciantur, vel suffocentur, vel pervertantur (2041, 7491, 7492, 7643, 8487, 10455, 10743 [10742?]). Quod proprium hominis sit infernum apud illum (694, 8480).

Quod bonum, quod homo facit ex proprio, non sit bonum, sed in se malum (8478 [8480, 8487?]).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #874

Study this Passage

  
/ 10837  
  

874. Hic describitur primus status regenerationis hominis hujus Ecclesiae post tentationem, qui communis est omnibus qui regenerantur; nempe, quod putent ex semet bonum facere et verum cogitare, et quia adhuc in obscurissimo sunt, etiam Dominus relinquit iis ita opinari: sed usque omne bonum quod faciunt et omne verum quod cogitant, cum in tali opinione sunt, quae falsa non est bonum et verum fidei; nam quicquid homo ex semet producit, non potest esse bonum quia a semet, qui est fons impurus et immundissimus; a fonte impuro et immundissimo nusquam potest bonum exire, cogitat enim semper de merito et justitia sui; quidam adhuc plus, contemnunt prae se alios, sicut Dominus docet Luc. 18:9-14;

alii aliter; propriae cupiditates se admiscent ita ut appareat extus sicut bonum et usque intus est spurcum; quare bonum quod in hoc statu facit homo, non est bonum fidei. Similiter se habet cum vero quod cogitat, tametsi verissimum foret quod cogitat, usque quamdiu ex proprio, est in se quidem verum fidei, sed ei bonum fidei non in est; omne verum ut sit verum fidei, ei bonum fidei a Domino inesse debet, tunc primum fit bonum et verum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.