From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #481

Study this Passage

  
/ 603  
  

481. [(iii.)] Quod homo in caelum veniat, cui amor coelestis et spiritualis est; ac in infernum cui amor corporeus et mundanus absque caelesti et spirituali, constare mihi potuit ex omnibus quos vidi in caelum sublatos, et in infernum conjectos. illis, qui in caelum sublati sunt, vita fuerat ex amore caelesti ac spirituali illis autem, qui in infernum conjecti sunt, vita fuerat ex amore corporeo et mundano. Amor caelestis est amare bonum, sincerum, et justum, quia est bonum, sincerum, et justum, et ex illo amore facere illa inde illis vita boni, sinceri et justi, quae est vita caelestis. Qui illa amant propter illa, ac faciunt illa seu vivunt illa, etiam amant Dominum supra omnia, quia ab Ipso sunt; et quoque amant proximum, quia illa sunt proximus qui amandus. 1 Amor autem corporeus est amare bonum, sincerum et justum non propter illa, sed propter semet, quia per illa aucupant famam, honores et lucra illi in bono, sincero et justo non spectant Dominum et proximum, sed se et mundum, ac jucundum in fraude sentiunt; ac bonum, sincerum, ac justum ex fraude, est malum, insincerum et injustum, quae in illis amant.

[2] Quia amores ita determinant vitam cujusvis, ideo omnes, ut primum post mortem in mundum spirituum veniunt, explorantur quales sunt, et alligantur illis qui in simili amore sunt; qui in amore caelesti, illis qui in caelo, et qui in amore corporeo illis qui in inferno. Et quoque post exactum statum primum et secundum, separantur ita ut non se amplius videant, nec se cognoscant fit enim unusquisque suus amor, non modo quoad interiora quae mentis sunt, sed etiam quoad exteriora quae faciei, corporis; et loquelae sunt nam quisque fit sui amoris effigies, etiam in externis. Qui amores corporei sunt, illi apparent crassi, obscuri, nigri, et deformes qui autem amores caelestes sunt, apparent vegeti, lucidi, candidi, et pulchri: sunt etiam prorsus dissimiles animis et cogitationibus qui amores caelestes sunt, etiam sunt intelligentes et sapientes; qui autem amores corporei sunt, stupidi et quasi fatui sunt.

[3] Cum datur inspicere interiora et exteriora cogitationis et affectionis illorum qui in amore caelesti sunt, apparent interiora instar lucis, quorundam instar lucis flammeae et exteriora in vario colore pulchro sicut irides: at interiora illorum qui in amore corporeo sunt, apparent sicut nigrum, quia clausa sunt, et quorundam sicut obscurum igneum, qui sunt qui in dolo maligno interius fuerunt exteriora autem apparent in colore tetro, et ad aspectum tristi. (Interiora et exteriora quae mentis et animi sunt, in mundo spirituali sistuntur videnda, quoties Domino beneplacet.)

[4] Qui in amore corporeo sunt, nihil vident in luce caeli: lux caeli illis est caligo; at lux inferni, quae est sicut lux ex ignitis carbonibus, est illis sicut clara lux; in luce caeli etiam obtenebratur visus eorum interior, usque ut insaniant, quapropter fugiunt illam, et recondunt se in antris et cavernis, profunde secundum falsa ex malis apud eos vicissim autem illi, qui in amore caelesti sunt, quo interius seu superius in lucem caeli veniunt, eo clarius omnia vident, et quoque pulchriora omnia, ac eo intelligentius et sapientius percipiunt vera.

[5] Qui in amore corporeo sunt, nequaquam vivere possunt in calore caeli, nam calor caeli est caelestis amor, sed in calore inferni, qui est amor saeviendi in alios qui sibi non favent. Contemptus aliorum, inimicitiae, odia, vindictae, sunt illius amoris jucunda; in quibus cum sunt, in sua vita sunt; prorsus non scientes quid sit bonum facere aliis ex ipso bono, et propter ipsum bonum, sed modo bonum ex malo et propter malum.

[6] Qui in amore corporeo sunt, nec respirare possunt in caelo: cum aliquis malus spiritus illuc fertur, trahit animam sicut qui laborat in agone; qui autem in caelesti amore sunt, eo liberius respirant, et plenius vivunt, quo interius in caelo. Ex his constare potest, quod amor caelestis et spiritualis sit caelum apud hominem, quia illi amori omnia caeli inscripta sunt; et quod amor corporeus et [amor] mundanus absque caelesti et spirituali sint infernum apud hominem, quia illis amoribus omnia inferni inscripta sunt. Ex his patet, quod in caelum veniat, cui amor caelestis et spiritualis est, ac in infernum cui amor corporeus et mundanus absque caelesti et spirituali est.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod Dominus in supremo sensu sit Proximus, quia Ille super omnia amandus est; sed amare Dominum quod sit amare id quod ab Ipso est, quia in omni quod ab Ipso est Ipse, ita bonum et verum (2425, 3419, 6706, 6711, 6819, 6823, 8123).

Quod amare bonum et verum, quae ab Ipso, sit vivere secundum illa, et quod hoc sit amare Dominum (10143, 10153, 10310, 10336, 10578, 10648 [10645?])

Quod omnis homo, societas, tum patria et ecclesia, ac in universali sensu regnum Domini, sint proximus: et quod illis benefacere ex amore boni secundum quale status eorum, sit amare proximum: ita bonum illorum, cui consulendum, est proximus (6818, 6824, 8120-8123).

Quod etiam bonum morale quod est sincerum, et bonum civile quod est justum, sint proximus; et quod sincere et juste agere ex amore sinceri et justi, sit amare proximum (2915, 4730, 8121, 8123).

Inde quod charitas erga proximum se extendat ad omnia vitae hominis, et facere bonum et justum, ac agere sincere ex corde, in omni functione et in omni opere, sit amare proximum (2417, 8121, 8124).

Quod doctrina in Antiqua Ecclesia fuerit doctrina charitatis, et quod inde illis sapientia (2385, 2417, 3419, 3420, 4844, 6628).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3419

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3419. Quod ‘redibat Jishak, et refodit puteos aquarum, quos foderunt in diebus Abrahami patris ejus’ significet quod Dominus illa vera aperiret quae apud antiquos, constat a repraesentatione ‘Jishaki’ quod sit Dominus quoad Divinum Rationale, de qua prius; a significatione ‘redire et refodere’ quod sit rursus aperire; ex significatione ‘puteorum aquarum’ quod sint vera cognitionum; quod ‘putei’ sint vera, videatur n. 2702, 3096, et quod ‘aquae’ cognitiones, n. 28, 2702, 3058; et a significatione ‘dierum Abrahami patris ejus’ quod sit tempus et status antecedens quoad vera, quae significantur per ‘quos foderunt tunc’, ita quae apud antiquos; quod ‘dies’ sint tempus et status, videatur n. 23, 487, 488, 493, 893; cum status, per ‘Abrahamum patrem’ repraesentatur Ipsum Divinum Domini antequam Humanum Ipsi adjunxit, videatur n. 2833, 2836, 3251; cum tempus, per ‘Abrahamum patrem’ significantur bona et vera quae a Divino Domini antequam Humanum adjunxit, ita quae fuerunt apud antiquos.

[2] Vera quae apud antiquos fuerunt, hodie prorsus obliterata sunt, usque adeo ut vix ullus sciat quod fuerint, et quod alia esse potuerunt quam quae hodie quoque docentur; sed fuerunt prorsus alia; habuerunt repraesentativa et significativa caelestium et spiritualium regni Domini, ita Ipsius Domini, et qui illa intellexerunt, vocabantur sapientes; et fuerunt quoque sapientes, nam ita cum spiritibus et angelis loqui potuerunt; angelica enim loquela, quae homini incomprehensibilis est quia spiritualis et caelestis, dum ad hominem qui in naturali sphaera est, delabitur in repraesentativa et significativa cadit qualia sunt in Verbo, inde est quod Verbum sit codex sanctus; Divinum enim non aliter sisti potest coram naturali homine, ut plena correspondentia sit. Et quia antiqui in repraesentativis et significativis regni Domini fuerunt, in quo non nisi quam amor caelestis et spiritualis est, etiam doctrinalia habebant quae tantummodo agebant de amore in Deum et de charitate erga proximum, ex quibus quoque sapientes dicebantur;

[3] ex illis doctrinalibus sciebant quod Dominus venturus in mundum, quodque Jehovah in Ipso esset, et quod Humanum in Se Divinum faceret, ac sic genus humanum salvaret; ex illis etiam sciebant quid charitas, quod nempe affectio inserviendi aliis absque aliquo fine retributionis, et quid proximus erga quem charitas, quod nempe sint omnes in universo, sed usque singuli cum discrimine; haec doctrinalia hodie prorsus deperdita sunt, et loco illorum sunt doctrinalia fidei, quae antiqui nihili fecerunt respective; 1 haec doctrinalia, nempe amoris in Dominum et charitatis erga proximum, rejecta sunt hodie partim ab illis qui in Verbo vocantur ‘Babylonii et Chaldaei’, et partim ab illis qui dicuntur ‘Philistaei’, et quoque ‘Aegyptii’, ac ita deperdita, adeo ut vix vestigium illorum maneat; quis enim hodie novit quid charitas quae absque omni respectu sui, ac aversans omne quod propter se; et quis novit quid proximus, quod singuli sint cum discrimine secundum quale et quantum boni quod apud illos, ita ipsum bonum, proinde in supremo sensu Ipse Dominus, quia Ipse in bono est et ab Ipso bonum, et bonum quod non ab Ipso non est bonum utcumque apparet; et quia non scitur quid charitas et quid proximus, non scitur quinam sunt qui in Verbo significantur per pauperes, per miseros, per egenos, per aegrotos, per esurientes et sitientes, per oppressos, per viduas, per pupillos, per captivos, per nudos, per peregrinos, per caecos, per surdos, per claudos, per mancos, et per similes alios; cum tamen doctrinalia illorum docebant quinam illi essent; et ad quam classem proximi, et sic charitatis, pertinerent; secundum illa doctrinalia est totum Verbum quoad sensum litterae, quare qui illa non novit, 2 nusquam aliquem sensum interiorem Verbi scire potest;

[4] sicut apud Esaiam,

Nonne frangere esurienti panem tuum, et afflictos exules introducas domum? cum videris nudum et obtexeris eum, et a carne tua non absconderis te? tunc erumpet sicut aurora lux tua, et sanitas tua 3 cito germinabit, et ambulabit coram te justitia tua, gloria Jehovae colliget te, 58:7, 8;

qui sensum litterae premit, credit 4 si modo esurienti det panem, 5 afflictos exules seu vagos introducat in domum, et 6 obtegat nudum, quod in gloriam Jehovae seu in caelum propterea venturus, cum tamen illa solum externa sunt, et quoque sic facere possunt impii ut mereantur; sed per 7 esurientes, afflictos, nudos significantur illi qui spiritualiter tales sunt, ita differentes status miseriae in qua homo qui proximus, erga quem charitas:

[5] apud Davidem,

Faciens judicium oppressis, dans panem 8 esurientibus, Jehovah solvens vinctos, Jehovah aperiens caecos, Jehovah erigens incurvatos, Jehovah amans justos, Jehovah custodiens peregrinos, pupillum, et viduam sustentat, Ps. 146:7-9;

ibi per ‘oppressos, esurientes, vinctos, caecos, incurvatos, peregrinos, pupillum et viduam’ non intelliguntur illi qui ita audiunt, sed qui tales quoad spiritualia seu quoad animas sunt; quinam illi essent, et in quo statu et gradu proximi, ita quae charitas illis exhibenda, doctrinalia antiquorum docebant; praeter ubivis alibi in Veteri Testamento; quippe Divinum, cum in naturale apud hominem, in talia quae sunt opera charitatis, cum discrimine secundum genera et species, delabitur: similiter quoque locutus est Dominus, quia ex Ipso Divino;

[6] ut apud Matthaeum, Rex dicet iis qui a dextris, Venite benedicti Patris Mei, possidete paratum vobis regnum; ... nam esurivi et dedistis Mihi quod ederem, sitivi et potastis Me, peregrinus fui et collegistis Me, nudus fui et induistis Me, aegrotus fui et visitastis Me, in custodia fui et venistis ad Me, 25:34-36;

per recensita ibi opera significantur genera charitatis universalia, et in quo gradu sunt bona seu boni qui proximi sunt erga quos charitas exercenda, et quod Dominus in supremo sensu sit proximus, nam dicit, Quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis, ibid. vers. 40.

Ex his paucis constare potest quid per vera apud antiquos intelligitur; sed quod haec vera, ab illis qui in doctrinalibus fidei sunt et non in vita charitatis, hoc est, ab illis qui in Verbo vocantur ‘Philistaei’, prorsus obliterentur, significatur per quod ‘Philistaei obturaverunt puteos post mortem Abrahami’, de quibus nunc sequitur.

Footnotes:

1. The Manuscript has et quia illa doctrinalia, nempe amoris in Dominum et charitatis erga proximum, hodie deperdita sunt, rejecta enim sunt partim ab illis quiin Verbo vocantur Babylonii et Chaldaei, et partim ab illis qui dicuntur Philistaei, et quoque Aegyptii, ideo ne quidem vestigium illorum manet; quis enim hodie novit quid charitas, nempe quod sit absque omni respectu sui, et quod ipsa charitas aversetur omne quod propter se sit; et quis novit quid proximus, nempe quod singuli sint cum discrimine secundum quale et quantum boni quod apud illos, ita ipsum bonum, proinde in supremo sensu Ipse Dominus, quia Ipse in bono est, et ab Ipso bonum: et quia doctrinalia illa nempe amoris et charitatis hodie obliterata sunt, nec scire potest, quid in Verbo significatur

2. The Manuscript has nec usquam sensum aliquem interiorem in Verbo

3. The Manuscript has ocius

4. The Manuscript inserts quod.

5. The Manuscript inserts et.

6. The Manuscript has obtexerit

7. The Manuscript has famelicos

8. The Manuscript deletes famelicis, and inserts esurientibus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.