From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #473

Study this Passage

  
/ 603  
  

473. Quia facta aut opera sunt voluntatis et cogitationis, ideo quoque sunt amoris et fidei proinde talia sunt qualis est amor et fides: nam sive dicas amorem sive voluntatem hominis, idem est et sive dicas fidem et cogitationem certam hominis, etiam idem est; nam quod homo amat, hoc quoque vult, et quod homo credit hoc quoque cogitat: si homo amat quod credit, tunc quoque vult id, et quantum potest facit id. Unusquisque scire potest, quod amor et fides insint hominis voluntati et cogitationi, et quod non sint extra illas, quoniam voluntas est quae incenditur amore, et cogitatio est quae illustratur in rebus fidei; quapropter non nisi quam illi qui sapienter cogitare possunt, illustrantur, ac secundum illustrationem cogitant vera et volunt vera, seu quod idem, credunt vera et amant vera. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod sicut omnia in universo, quae secundum ordinem existunt, se referant ad bonum et verum, ita apud hominem ad voluntatem et intellectum (803, 10122).

Causa, quia voluntas est recipiens boni, et intellectus recipiens veri (3332, 3623, 5332 [5232?] 6065, 6125, 7503, 9300, 9930 [9995?]).

Eodem recidit, sive dicas verum sive fidem, quia fides est veri ac verum est fidei; ac eodem recidit sive dicas bonum sive amorem, quia amor est boni et bonum est amoris (4353, 4997, 7178 [7179?] 10122, 10367).

Inde sequitur, quod intellectus sit recipiens fidei, et voluntas amoris (7178 [7179?] 10122, 10367).

Et quia intellectus hominis recipere potest fidem in Deum, et voluntas amorem in Deum, quod homo possit fide et amore conjungi Deo, et qui conjungi potest Deo amore et fide, non potest mori in aeternum (4525, 6323, 9231).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6065

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6065. ‘ 1 Greges eorum et armenta eorum’: quod significet veri bona interiora et exteriora, constat ex significatione ‘gregum’ quod sint bona interiora, et ‘armentorum’ quod sint bona exteriora, de quibus n. 5913, 6048; quod sint veri bona quae significantur, est quia bonum spirituale quod repraesentatur per ‘Israelem’, est veri bonum, n. 4598. Bona quae in caelo et apud hominem, sunt ex duplici origine, nempe ex origine in voluntate et ex origine in intellectu; in bono ex origine in voluntate fuerunt Antiquissimi qui ab Ecclesia caelesti, at in bono ex origine in intellectu fuerunt Antiqui qui ab Ecclesia spirituali; in illo bono sunt qui in intimo seu tertio caelo, in hoc autem sunt qui in medio seu secundo caelo; quae et qualis differentia, pluries in explicationibus dictum est; bonum quod ex origine in voluntate, est bonum ex quo verum, at bonum quod ex origine in intellectu, est bonum quod ex vero seu bonum veri; hoc bonum in se non est nisi quam verum actu.

Footnotes:

1. see page 447, footnote 1

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.