From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #473

Study this Passage

  
/ 603  
  

473. Quia facta aut opera sunt voluntatis et cogitationis, ideo quoque sunt amoris et fidei proinde talia sunt qualis est amor et fides: nam sive dicas amorem sive voluntatem hominis, idem est et sive dicas fidem et cogitationem certam hominis, etiam idem est; nam quod homo amat, hoc quoque vult, et quod homo credit hoc quoque cogitat: si homo amat quod credit, tunc quoque vult id, et quantum potest facit id. Unusquisque scire potest, quod amor et fides insint hominis voluntati et cogitationi, et quod non sint extra illas, quoniam voluntas est quae incenditur amore, et cogitatio est quae illustratur in rebus fidei; quapropter non nisi quam illi qui sapienter cogitare possunt, illustrantur, ac secundum illustrationem cogitant vera et volunt vera, seu quod idem, credunt vera et amant vera. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod sicut omnia in universo, quae secundum ordinem existunt, se referant ad bonum et verum, ita apud hominem ad voluntatem et intellectum (803, 10122).

Causa, quia voluntas est recipiens boni, et intellectus recipiens veri (3332, 3623, 5332 [5232?] 6065, 6125, 7503, 9300, 9930 [9995?]).

Eodem recidit, sive dicas verum sive fidem, quia fides est veri ac verum est fidei; ac eodem recidit sive dicas bonum sive amorem, quia amor est boni et bonum est amoris (4353, 4997, 7178 [7179?] 10122, 10367).

Inde sequitur, quod intellectus sit recipiens fidei, et voluntas amoris (7178 [7179?] 10122, 10367).

Et quia intellectus hominis recipere potest fidem in Deum, et voluntas amorem in Deum, quod homo possit fide et amore conjungi Deo, et qui conjungi potest Deo amore et fide, non potest mori in aeternum (4525, 6323, 9231).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5232

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5232. ‘Me et principem pistorum’: quod significet utrumque sensuale, constat a repraesentatione ‘principis pincernarum’, qui hic intelligitur per ‘me’, quod sit sensuale parti intellectuali subjectum in genere, de qua n. 5077, 5082; et ex repraesentatione ‘principis pistorum’ quod sit sensuale parti voluntariae subjectum in genere, de qua n. 5078, 5082; ita per ‘me et principem pistorum’ significatur utrumque sensuale; dicitur utrumque sensuale quia in homine, quae vitam ejus faciunt, sunt binae facultates, nempe voluntas et intellectus, ad quas se referunt omnia et singula quae in homine; quod binae facultates in homine sint quae constituunt vitam ejus, est quia duo sunt quae faciunt vitam in caelo, nempe bonum et verum; bonum se refert ad voluntatem, verum ad intellectum; inde patet quod duo sint quae faciunt hominem spiritualem, et consequenter illum beatum in altera vita, nempe charitas et fides; charitas enim est bonum, et fides est verum; et charitas se refert ad voluntatem, et fides ad intellectum;

[2] ad illa bina, nempe ad bonum et verum, etiam se referunt omnia et singula in natura, inde existunt et inde subsistunt; quod ad illa bina se referant, patet manifeste ex calore et luce; calor se refert ad bonum et lux ad verum, quapropter etiam calor spiritualis est bonum amoris, et lux spiritualis est verum fidei; cum omnia et singula in universa natura ad illa bina, nempe ad bonum et verum, se 1 referunt, et bonum repraesentatur in calore, et fides in luce, judicet quisque qualis homo est ex sola fide absque charitate, seu quod idem, ex solo intelligere verum absque velle bonum; annon similis est statui hiemis, quando lux splendet et usque omnia et singula torpent quia absque calore? Talis status est hominis qui in sola fide est et non in bono amoris; est in gelu et in tenebris, in gelu quia est contra bonum, in tenebris quia ex eo est contra verum; qui enim est contra bonum 2 , is quoque contra verum est, utcumque videatur sibi quod non sit, nam unum trahit in suam partem alterum; talis fit ejus status post mortem.

Footnotes:

1. referant

2. The Manuscript inserts est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.