From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #471

Study this Passage

  
/ 603  
  

471. Quod homo secundum facta et opera judicabitur et ei retribuetur, multis in locis in Verbo dicitur, quorum aliqua hic adducere velim:

"Venturus... est Filius hominis in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opera sua," (Matthaeus 16:27) 1

"Beati mortui, qui in Domino moriuntur..;immo dicit Spiritus, ut requiescant ex laboribus suis, opera illorum sequuntur illos," (Apocalypsis 14:13). 2

"Ego dabo unicuique secundum opera sua," (Apocalypsis 2:23).

"Vidi mortuos parvos et magnos stantes coram Deo; et libri aperti sunt: et judicati sunt mortui juxta ea quae scripta in libris, secundum opera illorum:... dedit mare eos qui in eo mortui sunt, ac mors et infernus dederunt 1 illos qui in iis; et judicati sunt quilibet secundum opera illorum," (Apocalypsis 20:[12,] 13, 15).

"Ecce venio, et merces mea Mecum, ut dem unicuique secundum opera ejus," (Apocalypsis 22:12).

"Omnis... qui audit mea... verba et facit ea, comparabo viro prudenti... at omnis qui audit verba mea... et non facit ea, comparatur viro stulto," (Matthaeus 7:24, 26).

"Non omnis dicens Mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed faciens voluntatem Patris mei qui est in caelis: multi dicent Mihi in die illo, Domine, Domine, nonne per nomen tuum prophetavimus, et per nomen tuum daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? sed tunc confitebor illis, Non novi vos, discedite e Me, operarii iniquitatis," (Matthaeus 7:[21,] 22-23).

"Tunc incipietis dicere, edimus coram Te et bibimus, in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, Non novi vos... operarii iniquitatis," (Luca 13:25-27).

"Retribuam illis juxta opus illorum, et juxta factum manuum illorum," (Jeremias 25:14).

Jehovah, "cujus oculi aperti sunt super omnes vias hominis, ad dandum cuivis secundum vias ejus, et secundum fructum operum ejus," (Jeremias 32:19).

"Visitabo super... vias ejus, et opera ejus retribuam illi," (Hoschea 4:9).

"Jehovah... juxta vias nostras, et juxta opera nostra facit nobiscum," (Sacharia 1:6).

Ubi Dominus de ultimo judicio praedicit, non nisi quam opera recenset, et quod intrabunt in vitam aeternam qui bona opera fecerunt, et in damnationem qui mala opera, Matthaeus 25:32-46; praeter in multis aliis locis, ubi agitur de salvatione et de condemnatione hominis. Quod opera et facta sint vita externa hominis, et quod per illa manifestetur vita ejus interna, qualis est, patet.

Footnotes:

1. [Editor's footnote] 27 pro "17"

2. [Editor's footnote] 13 pro "11"

  
/ 603  
  

The Bible

 

Matthaeus 7

Study

   

1 Nolite judicare, ut non judicemini.

2 In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini : et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.

3 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides ?

4 aut quomodo dicis fratris tuo : Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo ?

5 Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.

6 Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.

7 Petite, et dabitur vobis : quærite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis.

8 Omnis enim qui petit, accipit : et qui quærit, invenit : et pulsanti aperietur.

9 Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei ?

10 aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei ?

11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se ?

12 Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ.

13 Intrate per angustam portam : quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.

14 Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam : et pauci sunt qui inveniunt eam !

15 Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces :

16 a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinas uvas, aut de tribulis ficus ?

17 Sic omnis arbor bona fructus bonos facit : mala autem arbor malos fructus facit.

18 Non potest arbor bona malos fructus facere : neque arbor mala bonos fructus facere.

19 Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.

20 Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.

21 Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum : sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum.

22 Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ?

23 Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos : discedite a me, qui operamini iniquitatem.

24 Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram,

25 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit : fundata enim erat super petram.

26 Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam :

27 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.

28 Et factum est : cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus.

29 Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi.