From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #469

Study this Passage

  
/ 603  
  

469. Spiritus et angeli aeque memoriam habent sicut homines; permanet enim apud illos quicquid audiunt, vident, cogitant, volunt, et faciunt, et quoque per id excolitur continue rationale eorum, et hoc in aeternum: inde est quod spiritus et angeli perficiantur intelligentia et sapientia per cognitiones veri et boni aeque ac homines. Quod spiritibus et angelis memoria sit, etiam per plurem experientiam mihi scire datum est: vidi enim quod ex illorum memoria evocarentur omnia quae cogitaverunt et fecerunt, tam in propatulo quam in abscondito, cum fuerunt cum aliis spiritibus et quoque quod illi, qui in aliquo vero fuerunt ex simplici bono, imbuti sint cognitionibus, et per illas intelligentia, et dein in caelum evecti sint. Sed sciendum est quod non ultra imbuantur cognitionibus, et per illas intelligentia, quam ad gradum affectionis boni et veri, in qua fuerunt in mundo, non autem ultra eum cuivis enim spiritui et angelo manet affectio, quanta et qualis ei fuerat in mundo, et haec postea perficitur per impletionem, quod etiam fit in aeternum nam nihil non impleri potest in aeternum, omnis enim res infinite variari potest, ita per varia locupletari, proinde multiplicari et fructificari; non finis est ulli rei bonae, quia est ab Infinito. Quod spiritus et angeli continue perficiantur intelligentia et sapientia per cognitiones veri et boni, videatur in articulis, ubi de Sapientia Angelorum Caeli (265-275); de Gentibus et Populis extra Ecclesiam in Caelo (318-328); deque Infantibus in Caelo (329-345), actum est, et hoc quod ad gradum affectionis boni et veri, in qua fuerunt in mundo, et non ultra illum (349).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #318

Study this Passage

  
/ 603  
  

318. [XXXVI.] DE GENTIBUS SEU POPULIS EXTRA ECCLESIAM IN CAELO.

Communis opinio est, quod illi qui extra ecclesiam nati sunt, qui Gentes seu Gentiles vocantur, non possint salvari, ex causa quia non habent Verbum, ac ita ignorant Dominum, et absque Domino nulla salus: sed usque ex illo solo sciri potest, quod illi quoque salventur, quia Domini misericordia est universalis, hoc est, erga singulos quod illi aeque nascantur homines sicut qui intra ecclesiam, qui pauci sunt respective; quodque eorum culpa non sit quod ignorent Dominum. Quisque, qui ex aliqua ratione illustrata cogitat, videre potest, quod nullus homo ad infernum natus sit est enim Dominus ipse Amor, et Amor Ipsius est velle salvare omnes: quare etiam providit, ut omnibus religio sit, ac per illam agnitio Divini, ac vita interior nam vivere secundum religiosum est interius vivere spectat enim tunc Divinum, et quantum hoc spectat tantum non spectat mundum, sed removet se a mundo, ita a vita mundi, quae est vita exterior. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod gentes aeque salventur ac Christiani (932, 1032, 1059, 2284, 2589, 2590, 3778, 4190, 4197).

De sorte gentium et populorum extra ecclesiam in altera vita (2589-2604).

Quod ecclesia in specie sit ubi Verbum et per id Dominus notus (3857, 10761).

At usque quod non ideo ab ecclesia sint, qui nati ubi Verbum est et Dominus notus, sed qui vivunt vitam charitatis et fidei (6637, 10143, 10153, 10578, 10645, 10829).

Quod ecclesia Domini sit apud omnes in universo orbe qui in bono vivunt secundum religiosum suum, et agnoscunt Divinum, et quod acceptentur a Domino, et in caelum veniant (2589-2604, 2861, 2863, 3263, 4190, 4197, 6700, 9256).

  
/ 603