From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #453

Study this Passage

  
/ 603  
  

453. [XLVII.] QUOD HOMO POST MORTEM SIT IN PERFECTA FORMA HUMANA.

Quod forma spiritus hominis sit forma humana, seu quod spiritus sit homo etiam quoad formam, constare potest ex illis, quae in pluribus articulis supra ostensa sunt; imprimis in illis ubi ostensum est, quod unusquisque angelus sit in perfecta forma humana (73-77); et quod unusquisque homo sit spiritus quoad interiora sua (432-444); et quod angeli in caelo sint ex humano genere (311-317).

[2] Hoc adhuc clarius ex eo potest perspici, quod homo sit homo ex suo spiritu, et non ex corpore; et quod corporea forma sit adjecta spiritui secundum ejus formam, et non vicissim; nam spiritus indutus est corpore secundum suam formam: quapropter spiritus hominis agit in singula, immo in singularissima corporis, usque adeo, ut pars quae non agitur a spiritu, seu in quia non est spiritus agens, non vivat. Quod ita sit, quisque potest scire ex eo solo, quod cogitatio et voluntas agat omnia et singula corporis, ita prorsus ad suum nutum ut nihil non concurrat, et quod non concurrit non sit pars corporis; ejicitur etiam sicut in qua non vivum: cogitatio et voluntas sunt spiritus hominis, et non corporis.

[3] Quod spiritus non appareat homini in forma humana, postquam solutus est a corpore, nec in altero homine, est quia organum visus corporis seu ejus oculus, quantum videt in mundo, est materialis, et materiale non videt nisi quam materiale, at spirituale videt spirituale; quapropter cum materiale oculi obvelatur ac privatur sua cooperatione cum spirituali, tunc apparent spiritus in sua forma, quae est 1 humana; non solum spiritus qui in mundo spirituali sunt, sed etiam spiritus qui in altero dum adhuc in suo corpore est.

Footnotes:

1. [Editor's footnote] Post "humana" fixi semicolon.

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #432

Study this Passage

  
/ 603  
  

432. [XLV.] QUOD UNUSQUISQUE HOMO SIT SPIRITUS QUOAD INTERIORA SUA.

Qui rite expendit, nosse potest, quod corpus non cogitet, quia est materiale, sed quod anima quia est spiritualis. Anima hominis, de cujus immortalitate plures scripserunt, est spiritus ejus, hic enim immortalis est quoad omnia sua, hic quoque est qui cogitat in corpore, nam spiritualis est, et spirituale recipit spirituale, ac spiritualiter vivit, quod est cogitare et velle; omnis itaque vita rationalis, quae apparet in corpore, ejus est, et nihil corporis: corpus enim, ut supra dictum, est materiale, ac materiale, quod est proprium corporis, est adjectum et paene sicut adjunctum spiritui, ob causam ut spiritus hominis possit agere vitam et agere usus in naturali mundo, cujus omnia sunt materialia ac in se expertia vitae. Et quia materiale non vivit, sed modo spirituale, constare potest, quod quicquid vivit apud hominem, sit ejus spiritus, et quod corpus modo inserviat ei, prorsus sicut instrumentale vi moventi vivae: dicitur quidem de instrumento, quod agat, moveat, aut feriat; sed credere quod sit instrumenti, et non ejus qui per id agit, movet aut ferit, fallacia est.

  
/ 603