From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #45

Study this Passage

  
/ 603  
  

45. Inde patet, quod bonum consociet omnes in caelis, et quod distinguantur secundum ejus quale: at usque non angeli sunt, qui se ita consociant, sed Dominus a quo bonum Ipse ducit illos, conjungit illos, distinguit illos, et tenet illos in libero quantum in bono ita unumquemvis in vita sui amoris, suae fidei, suae intelligentiae et sapientiae, et inde in felicitate. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omne liberum sit amoris et affectionis, quoniam quod homo amat, hoc libere facit (2870, 3158, 8907 [8987?] 8990, 9585, 9591).

Quia liberum est quod est amoris, quod inde sit vita cujusvis et ejus jucundum (2873).

Quod nihil appareat ut proprium, nisi quod ex libero (2880).

Quod ipsissimum liberum sit duci a Domino, quia sic ducitur ab amore boni et veri (892, 905, 2872, 2886, 2890, 2891, 2892, 9096, 9586-9591).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2880

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2880. Nihil aliud apparet homini ut suum, seu quod idem, ut ejus proprium, quam quod fluit ex libero; causa est quia omnis affectio quae es amoris, est ipsissima ejus vita, et ex affectione agere est ex vita, hoc est, ex semet, ita a suo, seu quod idem, ex proprio: ut itaque homo proprium caeleste accipiat quale proprium est angelis in caelo, tenetur homo in libero, et per liberum ita, sicut dictum, introducitur. Notum cuivis esse potest quod colere Dominum ex libero, appareat ut a se, seu ex proprio; at colere ex coacto quod sit non a se, sed a vi extrinsecus aut aliunde ad id faciendum adigente; ita quod cultus ex libero sit ipse cultus et quod cultus ex coacto sit nullus cultus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.