From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #447

Study this Passage

  
/ 603  
  

447. Spiritus hominis post separationem aliquantisper manet in corpore, sed non diutius quam ad cessationem totalem cordis, quod fit cum varietate secundum statum morbi ex quo homo moritur, nam motus cordis apud quosdam perstat diu, et apud quosdam non diu. Ut primum hic motus cessat, homo resuscitatur; sed hoc fit a solo Domino. Per resuscitationem intelligitur eductio spiritus hominis a corpore, et introductio in mundum spiritualem, quod communiter vocatur Resurrectio. Quod non prius separetur spiritus hominis a corpore, quam cum cessavit motus cordis, est causa quia cor correspondet affectioni quae amoris, quae est ipsa vita hominis, ex amore enim est cuivis calor vitalis: 1 quapropter quamdiu haec 2 conjunctio perstat, tamdiu correspondentia est, et inde vita spiritus in corpore.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod amor sit esse vitae hominis (5002).

Quod amor sit calor spiritualis. et inde ipsum vitale hominis (1589, 2146, 3338, 4906, 7081-7086, 9954; 10740). Quod affectio sit continuum amoris (3938).

2. [Editor's footnote] "haec conjunctio:"--sic editio princ. S. Noble hic legeret hic motus.

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5002

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5002. ‘Ad esse cum illa’: quod significet ne sic adunaretur, constat ex significatione ‘esse cum aliqua’ quod sit arctius conjungi seu uniri; quod ‘esse’ sit uniri, est quia ipsum esse rei est bonum, et omne bonum est amoris, qui est conjunctio spiritualis seu unitio; inde in supremo sensu vocatur Dominus ‘Esse’ seu Jehovah, qui ab Ipso omne bonum quod est amoris seu conjunctionis spiritualis. Caelum quia unum facit per amorem ab Ipso, et reciprocum in Ipsum per receptionem, et per amorem mutuum, ideo vocatur conjugium, per quod ‘est’; similiter foret cum Ecclesia si apud illam amor et charitas foret ejus ‘esse’; ubi itaque non est conjunctio seu unio, ibi non est ‘esse’, nam nisi aliquid foret quod redigeret ad unum seu uniret, dissolveretur et exstingueretur:

[2] ita 1 in societate civili ubi unusquisque pro se est et nullus pro alio nisi propter se, nisi essent leges quae unirent, et essent timores jacturae lucri, honoris, famae, vitae, societas prorsus dissiparetur; quapropter ‘esse’ talis societatis conjunctio seu adunatio, sed solum in externis, at respective ad interna apud illam non est ‘esse’; quapropter etiam tales in altera vita in inferno tenentur, et similiter ibi per externa continentur vincti, temporis per timores, verum 2 quoties relaxantur illa vincula, ruit unus in alterius perniciem, et nihil potius cupit quam alterum prorsus exstinguere; aliter in caelo ubi conjunctio interna est per amorem in Dominum et inde amorem mutuum; cum ibi relaxantur vincula externa, arctius mutuo conjunguntur; et quia sic propius ad Esse Divinum quod a Domino, rediguntur, interius in affectione sunt et inde in libero, consequenter in beato, felici et gaudio.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts nisi here instead of before essent.

2. et

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.