From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #447

Study this Passage

  
/ 603  
  

447. Spiritus hominis post separationem aliquantisper manet in corpore, sed non diutius quam ad cessationem totalem cordis, quod fit cum varietate secundum statum morbi ex quo homo moritur, nam motus cordis apud quosdam perstat diu, et apud quosdam non diu. Ut primum hic motus cessat, homo resuscitatur; sed hoc fit a solo Domino. Per resuscitationem intelligitur eductio spiritus hominis a corpore, et introductio in mundum spiritualem, quod communiter vocatur Resurrectio. Quod non prius separetur spiritus hominis a corpore, quam cum cessavit motus cordis, est causa quia cor correspondet affectioni quae amoris, quae est ipsa vita hominis, ex amore enim est cuivis calor vitalis: 1 quapropter quamdiu haec 2 conjunctio perstat, tamdiu correspondentia est, et inde vita spiritus in corpore.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod amor sit esse vitae hominis (5002).

Quod amor sit calor spiritualis. et inde ipsum vitale hominis (1589, 2146, 3338, 4906, 7081-7086, 9954; 10740). Quod affectio sit continuum amoris (3938).

2. [Editor's footnote] "haec conjunctio:"--sic editio princ. S. Noble hic legeret hic motus.

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4906

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4906. 'Educite illam et comburatur': quod significet quod exstirpandum, nempe internum Ecclesiae quod per ‘Tamarem’ repraesentatur, constat ex significatione ‘educere illam et comburere’ quod sit exstirpare, ‘educere’ praedicatur de vero, et ‘comburere’ de bono, quae exstirpanda: quod ‘comburere’ praedicetur de exstirpatione boni, constat pluribus locis in Verbo; 1 hoc inde est quia ‘ignis ac flamma’ in spirituali sensu est bonum 2 , et inde calor est affectio boni; ac in opposito sensu ignis et flamma est malum, et inde calor est 3 affectio mali, n. 1297, 1861, 2446; etiam 4 bonum actualiter est ignis spiritualis ex quo calor spiritualis qui vivificat, et malum est ignis et inde calor qui consumit; quod bonum amoris sit ignis spiritualis, et quod affectio illius boni sit calor spiritualis, constare potest manifeste ei qui attendit et reflectit; si enim reflectit unde ignis et calor vitalis homini, comperiet quod ex amore, ut primum enim 5 cessat amor, etiam frigescit homo, et quo magis in amore est, eo magis calescit; nisi ex illa origine foret vitale hominis, nequaquam potuisset vitam habere; sed ignis ille seu calor spiritualis qui facit vitam, fit ignis 6 comburens et consumens apud malos, vertitur enim apud illos in talem; apud animalia rationis expertia, etiam calor spiritualis influit et facit vitam, sed vitam secundum receptionem in formis eorum organicis, inde illis scientiae et affectiones connatae, 7 ut apibus et reliquis.

Footnotes:

1. causa

2. The Manuscript inserts Arcana Coelestia 934

3. The Manuscript deletes affectio and inserts cupiditas. All references given have cupiditas

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. cesset

6. The Manuscript inserts et calor.

7. sicut

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.